Item, quod numerus minorum Artium civitatis Florentie intelligatur esse et sit reductus ad quattuordecim Artes, et de illis Artibus de quibus erat de mense may anno Domini MCCCLXXVIII; et totidem et non plures intelligantur esse et sint Artes minores ipsius civitatis. Et quod omnia et singula ordinamenta dicti Comunis ac etiam Partis guelfe et Universitatis mercatorum dicte civitatis, disponentia loquentia vel tractantia de numero vel super numero sedecim minorum Artium, intelligantur decetero disponere loqui et tractare de dicto numero quattuordecim minorum Artium; et similiter ordinamenta disponentia loquentia vel tractantia de numero vel super numero viginti trium Artium, intelligantur disponere et tractare de numero et super numero viginti unius Artium civitatis predicte, et ad istum numerum intelligantur esse et sint reducta. —
PROVVISIONE DEL 22 GENNAIO 1381 DALL’INCARNAZIONE.
Magnifici et potentes viri domini Priores etc. deliberaverunt.
In primis, quod Vexillifer iustitie civitatis Florentie, decetero, elapso mense februarii proxime sequturo, in perpetuum sit et esse debeat de et pro membro septem maiorum Artium et Scioperatorum. —
Item, quod in et pro offitio Prioratus Artium ultra Vexilliferum iustitie, sint et esse debeant more solito, perpetuo in futurum, octo cives populares et guelfi, quorum quactuor sint et esse debeant de et pro membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et quactuor de et pro membro quactuordecim minorum Artium civitatis predicte. Et quod in quolibet et pro quolibet membro, in quarteriis civitatis, quo ad numerum, equalitas observetur: et incipiat hec distributio finito presenti offitio dominorum Priorum et Vexilliferi iustitie.
Item, quod in offitio et pro offitio Gonfaloneriorum sotietatum Populi civitatis Florentie, finito offitio presenti, sint et esse debeant sedecim cives populares et guelfi ut est moris, videlicet unus pro quolibet gonfalone; et inter dicta duo membra dictum offitium sit et esse intelligatur taliter distributum, videlicet: quod novem sint de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et septem pro et de membro quactuordecim minorum Artium civitatis predicte; et in hoc quarteria et gonfalones, prout melius fieri poterit, adequentur, ut successive de utroque membro sit in quolibet gonfalone.
Item, quod offitium Duodecim Bonorum virorum civitatis predicte, finito presenti offitio, sit et esse debeat de duodecim bonis viris civibus popularibus et guelfis, et inter dicta duo membra intelligatur esse et sit distributum et partitum hoc modo, videlicet: quod septem sint et esse debeant de et pro membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et quinque de et pro membro quactuordecim minorum Artium civitatis predicte; et quod subcessivis temporibus ita observetur et fiat, quod, quanto melius fieri poterit, de utroque membro sit in quolibet quarterio equa pars, prosequendo de tempore in tempus aut sorte aut alternatim.
Item, quod decetero, in quolibet offitio Comunis predicti in quo populares erunt octo numero, sint de tali numero quinque de et pro membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et tres de et pro membro quactuordecim minorum Artium.
Item, quod in quolibet offitio Comunis predicti, in quo erunt decem populares, in tali numero sint et esse debeant sex de et pro membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et quactuor de et pro membro quactuordecim minorum Artium.
Item, quod in quolibet offitio dicti Comunis in quo erunt quactuor, in tali numero sint et esse debeant, una vice duo pro membro quactuordecim minorum Artium, et alia unus, et sic subcessive prosequendo, et residuum pro membro septem maiorum Artium et Scioperatorum.