Magnifici et potentes domini, domini Priores Artium et Vexillifer iustitie Populi et Comunis Florentie, cum summa diligentia cogitantes, qualiter, de presenti mense octobris, deducto ad notitiam tam ipsorum quam etiam offitii Octo offitialium Custodie civitatis Florentie, quod quidam tractatus ordinabatur et fiebat contra presentem statum et regimen civitatis predicte; et quod, facta inquisitione de hoc quod dicebatur, iam fuerant capti et detenti aliqui, qui de huiusmodi tractatu conscii dicebantur, et iam de aliquibus ex eis examinationes facte erant, maxime per dominum Potestatem civitatis Florentie et eius Curiam, presentibus etiam aliquando ipsis examinationibus, pro maiori diligentia et cautela, certis de Gonfaloneriis sotietatum Populi et certis de officio XII Bonorum virorum Comunis predicti, et aliquibus de dicto officio Octo custodie; et quod, tam ex relationibus ipsorum quam ex relationibus dictis Dominis factis per dictum dominum Potestatem et eius collateralem, prout habebatur ex confessionibus detentorum, de dicto tractatu, per aliquos per ipsos detentos nominatos, certus ordo datus erat contra statum et regimen supradictum; et quia super his tam gravibus et periculosis, pluries, diebus proxime elapsis, per dictos dominos Priores et Vexilliferum cum eorum Collegiis et cum multis aliis civibus florentinis bonis et gravibus, plura Consilia retenta fuerunt, in quibus maxime per collateralem dicti domini Potestatis relate fuerunt confessiones predictorum detentorum super dicto tractatu ad intelligentiam adstantium; et quod ob predicta, iam per civitatem et in ore populi divulgata, fere tota civitas erat commota, et iam per multos, etiam cum armis, in principio preterite noctis, certi tumultus facti fuerant in civitate predicta; et dicentes Domini antedicti, quod, nisi cito provideatur de remedio opportuno, maxima pericula imminent et status presens subverti posset, in maximum damnum et detrimentum bonorum civium et maxime guelforum dicte civitatis et totius Reipublice Florentine; et volentes de festina reparatione et opportuno remedio providere, prout maxime a multis et multis asseruerunt sibi fuisse consultum; et dicentes se comprehendere tam ex predictis, tam gravibus periculosis quam ex aliis de quibus dicebant varias informationes et relationes habere, expedire multa et grandia disponere et ordinare (que dicebant commode et prout expediebat exequi non valere, sine plenaria libera totali et absoluta potestate auctoritate et balía quam habet Populus Florentinus, et nisi pro hac causa convocetur totus populus civitatis Florentie ad Parlamentum et ad adunationem generalem): et ideo volentes ad executionem procedere, prehabita ad invicem deliberatione solemni principaliter inter ipsos dominos Priores et Vexilliferum iustitie, et subsequenter etiam cum nobili milite domino Nicolao de Corbonischis de Exculo tunc potestate civitatis Florentie ibidem presente et intelligente, — pro bono Reypublice et pro bono et pacifico statu civitatis Florentie et pro augmento exaltatione et conservatione liberi pacifici et guelfi status civitatis predicte et guelforum ipsius civitatis, et ut scandala tollantur et omnia pericula evitentur, et per Dey gratiam civitas, iam in tumultu et commotione existens, in pace et quiete reponatur et solidetur, — providerunt ordinaverunt et deliberaverunt: Quod hodie et de presenti, ad sonum campane maioris Palatii Populi Florentini, et etiam ad vocem preconis, convocetur Populus Florentinus ad Parlamentum et ad adunantiam generalem super Plateam et iuxta locum aringherie Palatii supradicti; et ibidem fiat Parlamentum et aclametur et interrogetur Populus qui ibidem convenerit et extiterit congregatus super infrascriptis. —

Et primo et ante omnia, quod omnes et singole leges et quecumque ordinamenta, — que infrascripta in dicto Parlamento et adunantia proponenda et firmanda quomodolibet impedirent, — sint — sublate et sublata et seu subspensa et subspense. —

Item, secundo, firmatis predictis, quod mox et sine temporis intervallo, de novo proponatur firmetur statuatur et ordinetur in dicto Parlamento et adunantia, quod concedatur detur et atribuatur dominis Prioribus et Vexillifero et Gonfaloneriis sotietatum populi et Duodecim Bonis viris Comunis predicti et Capitaneis Partis guelfe et Otto Custodie et Sex Consiliariis Mercantie civitatis Florentie ad presens in officio existentibus, et aliis civibus quorum nomina in fine dicti Parlamenti et adunantie scripta erunt et nominabuntur et duabus partibus omnium predictorum, totalis integra plena libera et absoluta auctoritas potestas et balia, nullis condictionibus subdita aut legibus limitata, et quam et prout babet totus Populus et Comune Florentie et tota Universitas dicti Populi et Comunis civitatis Florentie. Que auctoritas potestas et balia duret et durare debeat per totum presentem mensem octobris. —

Item, quod omnes et singuli de domo et stirpe ac progenie de Albertis de Florentia et ipsorum et cuiusque eorum filii et descendentes in perpetuum, per lineam maschulinam, tam nati quam nascituri, exceptis filiis et descendentibus per lineam maschulinam olim domini Nicolay Iacopi de Albertis predictis, et quilibet ipsorum, intelligantur esse et sint in perpetuum et omni tempore magnates et de magnatibus civitatis Florentie, — et quod in antea sint subiecti omnibus legibus et ordinamentis vigentibus et que de magnatibus loquerentur tam editis quam edendis, prout ad presens sunt alii magnates civitatis predicte.

Postque incontinenti, convocato — toto populo civitatis Florentie ad generale Parlamentum et ad adunantiam, — in Platea existente iuxta Palatium et ad locum aringherie, ad sonum maioris campane Palatii supradicti et etiam ad voces et proclamationes preconum dicti Comunis; — et propterea super Platea predicta ad dictum Parlamentum et adunantiam coram dicto domino Potestate et coram dictis dominis Prioribus et Vexillifero et eorum Collegiis, extra dictum Palatium et super dicta arengheria sedentibus, congregata magna copia hominum populi Florentini, et indicto silentio, pluries et pluries omnibus adstantibus, per unum ex preconibus dicti populi ut est moris, primo et ante omnia interrogata fuit multitudo ibidem adsistens, alta voce, per me Vivianum notarium infrascriptum, de mandato dictorum dominorum Priorum et Vexilliferi et dicti domini Potestatis, an ipsi forent due partes et ultra populi civitatis Florentie; ad quam interrogationem ab omnibus ibidem adsistentibus, nemine contrarium asserente, prout potuit commode audiri, responsum fuit sì sì, hoc est ita ita, ullo clamore aliter in contrarium per nos notarios infrascriptos non audito.

Postque, pronuntiata etiam et recitata per me Vivianum infrascriptum, alta voce, prout clarius fieri potuit, de mandato predicto, prima proposita que incipit. — Quod omnes et singule leges etc.; — et interrogato dicto populo et dicta adunantia, an vellet omnia que et prout in dicta proposita continentur ordinare, deliberare et disponere; — omnes uno clamore et prout in similibus consuevit et comprehendi potuit responderunt SÌ SÌ, hoc est ita ita. Et successive, sine ullo intervallo dicta et recitata alta voce per me Vivianum notarium predictum secunda proposita suprascripta, continente de concedendo et dando auctoritatem potestatem et baliam generalem; — et etiam successive recitata — tertia proposita, continente — quod omnes et singuli de domo, stirpe et progenie de Albertis de Florentia etc.; et aclamato et interrogato dicto populo, an vellet providere ordinare disponere deliberare et firmare predictas duas propositas; — responsum fuit, — iteratis vocibus ac clamoribus, nullo per nos notarios in contrarium audito, sì sì sì, hoc est ita ita ita. —

Acta fuerunt predicta in civitate Florentie, super arengheria et Platea iuxta Palatium residentie dictorum dominorum Priorum et Vexilliferi iustitie; presentibus Bartolomeo ser Iacobi de Burgo Colline, Matteo Iannis de Puppio et Taddeo magistri Francisci de Civitate Castelli, et aliis multis testibus ad predicta vocatis adhibitis et rogatis. (Seguono i nomi dei componenti la Balía.)

PROVVISIONI DELLA BALÌA, CREATA NEL SUDDETTO PARLAMENTO, DE’ 20 OTTOBRE 1393.

In Dey nomine, amen. Existentibus nobilibus et potentibus viris (seguono i nomi); — ipsi domini Priores et Vexillifer et alii predicti, omnes simul, — deliberaverunt, die vigesimo mensis ottobris. —

In primis, quod electio hactenus facta per sindicos Comunis Florentie de nobili viro Matteo de Tincherariis de Bononia in Executorem Ordinamentorum iustitie civitatis Florentie, de qua electione dicitur quod fieri non potuit, — ex eo quia ipse Matheus non est de loco distanti a civitate Florentie per octuaginta miliaria et seu de loco non confinante cum comitatu et districtu Florentie; intelligatur valuisse et tenuisse, et valeat et teneat. —