Hoc tamen proviso, quod ipse dominus Capitaneus et eius offitiales et familia inquiri et sindicari possint et debeant solummodo de furtis, baratteriis et debitis contractis per eos, tempore offitii suprascripti. —

Item, quod iuret et promictat, quod ipse aut aliquis de suis offitialibus vel familia non petet nec recipiet contra Comune Florentie aut singulares personas ipsius aliquam represaliam, ocasione sindicatus, vel aliqua quacumque causa vel ocasione.

Item, quod non teneatur facere reformari in civitate Eugubii vel alibi, quod non concedatur represalia contra Comune Florentie vel eius singulares personas seu earum res vel bona. —

Item, quod non possit secum ducere vel quomodolibet retinere in Palatio sue habitationis vel extra, in civitate comitatu vel districtu Florentie, aliquem suum filium legittimum et naturalem vel spureum aut fratrem germanum sive fratrem patruelem vel amitinum vel cuginum sive consobrinum ex maschulino vel feminino latere sibi coniunctum, aut nepotem ex filio vel filia, fratre vel sorore, etiam si in numero vel extra numerum dictorum suorum offitialium et familie; sub pena librarum mille f. p.

Item, quod non possit nec debeat aliqualiter procedere vel quoque modo se intromictere contra aliquem vel aliquos ad presens captos et detentos penes dominum Potestatem, Capitaneum vel Executorem civitatis Florentie, pro aliquibus commissis vel aliqualiter perpetratis per ipsos — hactenus contra statum seu regimen civitatis Florentie, et seu pro aliquo vel ocasione alicuius tractatus contra dictum statum per dictos detentos vel aliquem ipsorum facti vel attentati.

Item, quod Octo Custodie civitatis Florentie possint et debeant de habitatione dicti domini Capitanei et sue familie providere et disponere, etiam expensis dicti Comunis, prout et sicut viderint expedire.

Item, quod domini Priores Artium et Vexillifer iustitie Populi et Comunis Florentie qui in offitio presidebunt de mense ianuarii et februarii proxime secuturi, una cum offitiis Gonfaloneriorum sotietatum Populi et Duodecim Bonorum virorum dicti Comunis et Octo Custodie civitatis Florentie, — possint — de Capitaneo Balie et Custodie et Populi civitatis comitatus et districtus Florentie providere et disponere, et eligere et deputare, deveto aliquo aut prohibitione aliqua non obstante, unum virum forensem guelfum et confidentem quem voluerint, pro tempore sex mensium initiandorum finito tempore electionis supradicti domini Francisci; et seu, si voluerint prorogare offitium supradicti domini Francisci de Gabriellibus pro tempore sex mensium, — ipsum, pro dictis sex mensibus, de novo eligere et deputare ad offitium antedictum. —

Item, quod, computatis lanceis conductis et ad presens existentibus ad stipendium dicti Comunis, domini Priores Artium et Vexillifer iustitie — debeant, hinc ad per totum mensem novembris proxime secuturi, — conducere — ad stipendium et provisionem dicti Comunis usque in trecentas lanceas; intelligendo quamlibet lanceam more consueto, pro eo tempore quo voluerint, non excedendo tempus unius anni. — Et insuper debeant, infra dictum tempus, conducere — usque in trecentos inter balistarios et pavesarios, computatis in dicto numero familiis et balistariis ad presens ad stipendium dicti Comunis existentibus; ita quod curent in effectu, quod eodem tempore non sint ad stipendia dicti Comunis ultra trecentos inter famulos et balistarios. — Eo etiam declarato, quod curent et ordinent, quod ad minus tertia pars dicti numeri trecentorum sit de balistariis Ianuensibus seu de Riparia, guelfis et confidentibus. Et possint conduci — pro tempore sex mensium pro quolibet. —

Item, quod domini Priores Artium et Vexillifer iustitie, tam presentes quam qui pro tempore fuerint, una cum offitiis Gonfaloneriorum sotietatum Populi et Duodecim Bonorum virorum et Capitaneorum Partis Guelfe et Otto Custodie et Sex Consiliariorum Mercantie et Universitatis mercatorum dicte civitatis, et cum viginti uno ex Consulibus Artium, assumendis semel et pluries et quotiens expedierit, per viam electionis, per offitium dominorum Priorum et Vexilliferi iustitie tunc existentium, secundum distributionem membrorum, videlicet sedecim de membro septem maiorum Artium et quinque de membro quatuordecim minorum Artium et de diversis Artibus ipsarum minorum — (declarato tamen quod de qualibet Arte maiore sint ad minus duo in dicto numero sedecim Consulum); — possint — eligere et deputare — decem — ad officium Decem balie Populi et Comunis Florentie, et quod officium I Dieci de la balìa est solitum appellari, — pro pro illo tempore pro quo voluerint, non excedendo tamen tempus unius anni pro qualibet vice, et eligendo dictum numerum Decem, secundum distributionem membrorum ultima vice solitam observari, videlicet septem maiorum Artium et Scioperatorum, duos de Artibus minoribus et unum de magnatibus dicte civitatis. —

Item, quod — possint, semel et pluries et quotienscumque, pro dicto Comune, conducere — ad stipendium et provisionem et seu ad stipendium tantum vel ad provisionem tantum, usque in illum numerum et seu numeros stipendiariorum et seu provisionatorum, caporalium et capitaneorum et tam equestrium quam pedestrium et balistariorum, de quo et quibus et quos et quotiens crediderint expedire, et pro illo tempore et temporibus, et de illis gentibus etiam civibus subditis aut forensibus et undecumque essent, et cum illis stipendiis — de quibus — ordinaverint. —