34) Sestini ib. fig. 5.

35) Avellinii Ital. vet. num. tom. I pag. 103 et supplem. pag. 25.

ADNOTATIONES CRITICAE ATQVE EXEGETICAE IN CATALOGVM NVMORVM RVBASTINORVM.

Ad numum catalogi nostri 1 et sequentes 2, 3, 4, 5.

Memorantur hi numi a Sestinio descrizione d’alcune medaglie greche del principe di Danimarca pag. 111 et a Millingen considérat. sur la numismatique d’Italie pag. 150. Eckhelius doctr. tom. II pag. 239, Pellerinii judicium sequutus, hos et ceteros numos cum inscriptione ΡΥΨ ad Rhypas Achajae urbem pertinere sine dubio affirmavit; cum ejus gentile sit Ρύψ. Quod judicium primus impugnavi ad Ital. vet. num. supplem. pag. 25, tum quod ex Apulia quidam ex his numis saepe ad me fuerint adlati, tum quod fabrica et typi eam numorum patriam haud respuant; praesertim quum numus cum Palladis et Victoriae typis occurrat (catal. nostri n. 26 ad 29) aliquando epigraphe ΡΥΨ, aliquando ΡΥΒΑ inscriptus; et Herculis armorum typus sit quoque in vicinarum urbium, Luceriae, Hydruntique numis obvius. Visum tum mihi τὸ Ρὺψ urbis ipsius apud indigenas nomen, quam Rubos Latini dixere. Quod si Stephano gentile est Ρὺψ Achajae urbis, probare id videtur, quo se nomine Achajae Rhypenses appellabant, eodem Apulos Rubastinos non pro ἐθνικῷ, sed ad urbem ipsam denotandam usos. Ceterum esse hos Achajae Rhypenses Ruborum in Apulia conditores jure censuit clar. Millingen l. c., de qua re consulendus et cl. Iatta in opere quo de Ruborum origine et historia agit. Sententiam meam de his numis ΡΥΨ inscriptis sequuti sunt Sestinius, Carellius, Millingen ll. cc., ipse denique Mionnetus supplem. tom. IV pag. 159. Neque igitur imitandus est cl. Grotefendius, qui nuper videtur iterum ad Achajae Rhypas numos ΡΥΨ inscriptos revocare: vide ejus Blätter für Münzkunde anni 1837 pag. 107.

Ad numum cat. nostri 6.

Eckhelius et musei Hedervariani descriptor ad Achajae Rhypas pro more hunc numum quoque referunt, sed jure ad Rubastinos spectare monet Sestinius in catal. mus. hedervar. part. I castigat. pag. 31. Idem (descriz. d’alcune med. greche del Principe di Danimarca pag. III) similem citat numum e museo regis Bavariae. Fabrica numi rigidior, ita ut barbaram dicere olim haud sim veritus, quum musei regii exemplar describerem. Videtur antiquior certe ceteris Ruborum numis.

Ad numum cat. n. 7.

Soli Reynerio cognitus. An pro ΡΥ legendum ΔΥΡ vel ΥΔΡ, et numus Dyrrhachio vel Hydrunto restituendus?

Ad numum cat. n. 8.