Neumannus, qui hunc numum, ab Alberto Fortis dono acceptum, primus edidit, inventum ait apud oppidum Rionegro, ad Vulturis montis pedes. Numorum Tarenti, Metaponti et Heracleae typos in eo agnoscit, et dubius haeret an τὸ ΣΙ intelligendum sit Σίρις et τὸ ΡΥ magistratus sit nomen. In descriptione perperam cornucopiae omittit in ectypo conspicuum. Mionnetus ad Metapontum primum retulit, mox ad Rubastinos, quibus iam dubius tribuerat Eckhelius doctr. tom. I p. 142, magis fidenter Sestinius class. gen. prior. edit. tom. II p. 10, et ego Ital. vet. numism. tom. I pag. 54. Ei vero numo quintum raritatis gradum et 24 francorum pretium tribuit Mionnetus. Mola in iis, quas jam citavimus, observationibus ad Neumanni opus (efem. encicl. di Napoli, marzo 1794 pag. 82) etiam Rubis hos numos se tribuisse testatur, addita caussa, quod nempe saepe solis ἀρχαιούσαις literis in numis urbium nomina exprimantur. Subdit tamen in edita a Fortis epistola de X Apuliae urbibus heracleoticos argenteos hos numos dici, et τὸ ΡΥ magistratus esse vel monetarii nomen; quam rem sub judice relinquit Mola. Nos vero et Rubis numos hos accensendos plane opinamur, et τού ΣΙ, quod aliquando in his legitur, explicationem dari posse veri profecto simillimam adfirmamus. Σίλουνιον enim, urbem Peucetiorum in mediterraneis extremam, memorat Strabo geogr. lib. VI p. 283 Casaub., ubi perperam Casaubonus de Sila Bruttiorum cogitans corruptum geographi locum arbitratur. Meminit quoque Diodorus biblioth. lib. XX cap. 80, e quo discimus urbem hanc, quam Σιλβιον vocat, atque in Iapygia ponit, anno urbis 447 a Samnitibus occupatam, et praesidio custoditam, a Romanis consulibus Q. Marcio, P. Cornelio post aliquot dierum obsidionem per vim tandem captam, plusquam quinque captivorum millibus, magnaque spoliorum copia ablata; quae res urbis et praestantiam et divitias ostendit. Hujus urbis populi Silvini Plinio dicti, qui sic memorat inter ceteros Apuliae populos, et conterminos: Rubustini, Silvini. Meminit et Antoninus itinerar. pag. 121 Vesseling., qui post Venusiam collocat ad M. P. XX. Denique in tabula peutingeriana legitur corrupte Silutum pro Silvium post Rubos et Venusiam, a qua M. P. XXV (non XX) distare indicatur. Holstenius vetustam hanc Silvium eo loco positam arbitratus est, quem Gorgoglione nunc dici asserit. Sed nunquam iis in locis hoc nomen auditum. Bene igitur Pratillus veram denominationem Garagnone restituit, quo nomine nunc locus appellatur, ubi et ex antiquis ruderum reliquiis et ex inita distantiae a Venusia ratione satis constat Silvium olim extitisse: cujus rei demonstratio petenda ex ipso cl. Iatta opere, quod de veteribus Rubis scripsit. Neque audiendus nuperus Parisinus Plinii editor (Lemairianae recensionis), qui ait X M. P. a Garagnone septemtrionem versus reperiri vicum Savigliano, quem Silvio successisse e nominis affinitate colligit. Quae quum ita sint, perplacet sententia, quae in his literis ΣΙ ΡΥ Silvinos Rubastinosque memorari affirmat, vicinos populos origine, ut videtur, foedere ac ejusdem monetae communi usu conjunctos. Fuisse id Achaearum urbium proprium quodammodo institutum, docuit sane Polybius histor. lib. II cap. 37, et vel sola foederis achaici, quam vocant, numorum series probat. Fuisse vero Rubastinos nostros genere Achaeos (Rhyparum nempe colonos), uti jam diximus, plane verisimile.

Ad numum cat. n. 26.

Coronam in Victoriae dextera olim descripsi: pro ea tamen Carellius globulum adgnoscit, quod plane insolens. In integrioribus hujus generis numis musei Iatta patera potius exprimi videtur, ut in ectypis exhibuimus. Et recte quidem Victoria libans, et sacra faciens, patera indicatur: sic et saepe βουθυτοῦσα.

Ad numos cat. n. 28, 29.

Etiam in his numis ego et Taylor Combe coronam, Carellius globulum agnovit; verius patera est agnoscenda. In tabulis Carellii etiam duplici, ut videtur, torque ornatum muliebre caput apparet: in meo ectypo crines ad collum taenia religati videntur.

Ad numum cat. n. 31.

Millingen considerat. pag. 151 numo modulum dat aliquanto minorem (1). Tarentinorum typos eo exprimi observat. Ceterum similis numus fuit et apud Emmanuelem Mola, qui ejus meminit in observat. ad Neumannum loco superius citato pag. 82. Comparandi vero hi Rubastinorum numi cum ceteris formae, et metalli, et typorum caussa plane similibus, quique ad Neapolim, et Arpos spectant, quos nempe edidi Ital. vet. num. pag. 102 et supplem. p. 16, ubi conjeci Tarenti numos (quam urbem Graecarum atque Italicarum urbium, ut ita dicam, in medio positam, utrarumque emporium fuisse frequentatissimum Polybii testimonio docemur histor. lib. X cap. 1) vicinos populos ad commercii commoditatem saepe expressisse, eodem plane pacto quo Corinthiorum Pegasorum, Athenarum atque Alexandri tetradrachmorum typi plurium deinde urbium vel regum numis communes evasere. Vide quoque quae dixi opusc. tom. II pag. 48 seq. Innotuit postea similis Caelinorum numus cum epigraphe ΚΑΙ qui cum his Rubastinorum jure comparatur a Millingen anc. coins pag. 9. In simili numo apud cl. Iatta pro KAI legitur DAI. Vide nostrum bullettino archeologico napoletano anno I pag. 130, et quae notavimus supra ad num. 11.

Ad numum cat. n. 32.

In hujus numi descriptione legit Sestinius NOV, sed in ectypo exhibet HOV. Item in ectypo anticae nec cornucopiae nec ΔΩ occurrit, quod in descriptione indicatur. Patet ergo indiligenter in eo numo edendo versatum esse Sestinium.

Ad numum cat. n. 35.