Habet a me Mionnetus suppl. tom. I pag. 267 addito, ut assolet, (?): sextum raritatis gradum, ac 30 francorum pretium assignat. Recole de duplici nomine Rubastinorum et Silvinorum quae diximus supra ad n. 25.

Quaedam de Rubastinorum numis in genere.

De numis Rubastinorum in genere meminere Magnan miscell. num. tom. III pag. 6 ubi dicuntur Rubastinorum seu Rubustinorum Apuliae nummi parvi graeci antiquissimi ex aere, Sestinius lettere prime tom. II p. III qui extare eos testatur in museo Ainslieano, Eckhelius doctr. tom. I qui RRR dicit, Sestinius class. gen. prioris edit, ubi AR. et AE. extare indicat cum inscriptionibus ΡΥ, ΡΥΒΑΣΤΕΙΝΩΝ, et magistratu simplice (sic enim τό ΣΙ interpretatur) et RR ait. Musei Hedervariani descriptor tom. I pag. 26 numos indicat AE. RRR (non describit tamen nisi argenteos). Scriptor catalogi populor. urb. et regum quorum numi in museo regio off. monet. mediolanensis asservantur pag. 8 tres AE. ibi extare testatur. Sestinius in altera edit. classium gener. pag. 15 numos autonomos dicit cum epigr. ΡΥ, ΡΥΒΑ, ΡΥΨ, ΡΥΒΑΣΤΕΙΝΩΝ AR. et AE. RR iterumque subdit: Magistratus simplex. Henninio manuel de numism. tom. II pag. 81 dicuntur autonomi Rubastinorum Argentei et Aenei sextum raritatis gradum obtinere. Sestinius descrizione di alcune medaglie del museo Fontana memorat tres in eo extantes Rubastinorum. Arnethus denique decem aeneos extare ait in museo, caesareo Vindobonensi (synops. numor. graecor. etc. pag. 6). Nobis numi Rubastinorum et Silyinorum rarissimis, ceteri raris accensendi videntur. Eorum seriem pene absolutam, omniumque ditissimam vidimus apud clar. Iatta, e qua eos solos numos citavimus in catalogo nostro, qui ab editis variantes sunt visi.

FRANCISCI M. AVELLINII
AD
CL. VIRVM IOANNEM IATTA
DE ARGENTEO ANECDOTO RVBASTINORVM NVMO
EPISTOLA

FRANCISCVS M. AVELLINIVS CLARISSIMO VIRO IOANNI IATTA S. P. D.

Gratulor tibi, clarissime vir, Rubis tuis vel potius nostris, scientiae veterum numariae, mihi denique ipse de quantivis pretii ἀνεκδότῳ Rubastinorum argenteo numulo, quem modo in ipsa patria tua comparatum, redux inde Neapolim attulisti[278]. Vt ad praeclari hujus κειμηλίον explicationem quaedam adnotarem, quae mantissae loco catalogo meo numorum rubastinorum subtexi possent, jure tuo imperasti: neque ea in re, uti nec in ceteris omnibus, tuae de me expectationi deesse volui. Itaque pauca haec accipito, quibus, si libeat, nec meliora reperias, utaris.

Caput in antica juvenile radiatum adversum Soli tribuendum nemo, opinor, diffitebitur: quo tamen typo nunquam alias in numis suis Rubastinos usos hucusque noveramus. Sed (quod plane animadversione dignum) ipsissimo hoc Solis adverso capite numos quosdam Alexandri Neoptolemi Epirotarum regis, Tarentinorum, et Metapontinorum in antica ornatos novimus, omnes parvi moduli, uti et hic noster est. Alexandri et Tarentinorum, quos memoravi, numi fulmen in aversa parte exhibent cum epigraphe in prioribus, qui aurei sunt, vel argentei, ΑΑΕΞ, vel ΑΛΕΞΑΝΔΡΟΥ ΝΕΟΠΤΟ[279], in aliis, qui aurei tantum sunt, ΤΑΡΑΝΤΙΝΩΝ, vel ΤΑΡΑΝ.ΑΠΟΛ[280]. Metapontini vero aerei frumenti grana et caduceum in postica habent cum epigraphe ΜΕ[281].

Iam qui similes hos inter se, cognatosque urbium vicinarum, regisque, qui apud eas diu est commoratus, numos comparaverit, facile concedet non casu quodam, sed consulto potius, probabilique de caussa ad illam typorum communionem esse deventum: quae caussa nunc restat indaganda.