Hostibus oppressos diffregit machina muros.
Hinc Loffreda suam quassans non segniter hastam
Margariton meruit per fortia prœlia laudem
Inter Parthenopes juvenes non infima fama.
Exportata Rubis igitur quam maxima præda
Ducitur ad Barolum: tergis it magna revinctis
Mortalis captiva manus: hinc tollitur ingens
Armorum spolium, numerus quoque magnus equorum,
Et pecoris quidquid fuerit, Bacchusque, Ceresque,
Et quæcumque fuit victis ablata supellex.