[44] Summum erga hominem Dei beneficium.
[45] Peccatum originale, quod in Adam fuit personale, in aliis naturale.
[46] Anima rationalis hanc in miseriam devolvitur, ut mox altius se ipsam recognoscat.
[47] «Principium iure tribuetur homini, cuius causa videtur cuncta alia genuisse natura, magna saeva mercede contra tanta sua munera; non sit ut satis aestimare, parens melior homini an tristior noverca fuerit». Plin.
[48] «Oh quam contempta res homo nisi supra humum se erexerit!». Arist.
[49] «Prima roboris spes primumque temporis munus quadrupedi similem facit». Plin.
[50] «Non quidem certe est aliquid miserius homine». Homer.
[51] «Itaque multi extitere qui non nasci optimum censerent aut qui ocissime aboleri». Plin.
[52] «Oh fallacem hominum spem fragilemque fortunam et inanes nostras conceptiones, quae mediocri in spatio saepe franguntur et corruunt!». Cic.
[53] «Pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas | regumque turres». Hor.