[54] Natura.
[55] «Natura ceteris animantibus testas, cortices, coria, spinas, villos, setas, pilos, plumam, pennas, squamas, vellera tribuit; hominem tantum nudum in nuda humo natali die abicit ad vagitus statum et ploratum». Ex Plin.
[56] Erode.
[57] Polus quod centrum est circuli arctici. «Arctos oceani metuentes aequore tingi». Virg.
[58] «Truncos arboresque cortice interdum gemino a frigoribus et calore natura tutata est». Ex Plin.
[59] «Ah, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum». Hieremias.
[60] «Littera Pythagorae discrimine secta bicorni». Virg.
[61] Pulchrum naturae varietas est.
[62] «Teneamus ut nihil censeamus esse malum quod sit a natura datum hominibus». Cic.
[63] «Aequaliter se in adversis gerere quid aliud est quam saevientem fortunam in adiutorium sui pudore victam convertere?». Val. Max.