[94] Liberalis ars culpa manualis industriae saepe calumniam patitur, ut patet de alchimistis.
[95] «Magnitudo pecuniae a bono et honesto in pravum abstrahit». Sallust.
[96] «Semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes». Paul.
[97] Multa sunt quae natura industriae nostrae reliquit facienda ut domina ancillae.
[98] Natura enim quae hominis vitio corrupta est multa incommoda generi humano parit.
[99] Mors omnium naturalium incommoditatum terribilissima homini est.
[100] Industria quippe humana dicimus temporis iniurias ferre.
[101] Duabus sed diversis tibiis utuntur musica et medicina.
[102] «Mors est munus necessarium naturae iam corruptae, quae non est fugienda, sed potius amplectenda et iterum fiat voluntarium quod futurum est necessarium». Io. Chrys.
[103] Omnium artium experientia iudex videtur.