[104] Ars comparatione naturae musca est ad aquilam.

[105] «Quod ab alio odis fieri tibi, vide ne alteri tu aliquando facias». Tob.

[106] «Furor arma ministrat». Virg.

[107] Feritas ad harmoniae concentum facile mansuescit.

[108] Novem doctrinae atque scientiae nodos intellige sub novem musarum figura.

[109] Non sine maxima proportione et harmonia orbes coelestes invicem locati sunt.

[110] Concordantia.

[111] Deus noster gloriosus omnia in numero, pendere et mensura creavit.

[112] «Nihil non tam proprium humanitatis est quam remitti dulcibus modis astringique contrariis». Boët.

[113] Nutrix itaque fidelissima datur homini industria.