[134] Lex naturae, quae omnia in medium ponit.
[135] Pulsanti aperitur, Evangelio teste.
[136] «Apparet nullam aliam spem vitae homini esse propositam nisi ut, abiectis vanitatibus et errore miserabili, Deum cognoscat et Deo serviat». Lact.
[137] Iam per reminiscentiam, ingruente rationis aetate, homo suam in se recolit naturam et dignitatem.
[138] «Tu autem quum oraveris intra in cubiculum tuum, ubi, clauso ostio, patrem tuum in abscondito ora». Evang.
[139] Veritas in coelo moratur, quia omnis homo mendax.
[140] «Turpe est cedere oneri quod semel recepisti». Sen.
[141] «Omnia quaecumque voluit Dominus fecit in coelo et in terra». Dav.
[142] Omnium miraculorum praestantissimum est quum virgo sine floris virginei detrimento Deum hominem parit, qui complectens universum angusto praesepio patitur includi.
[143] «Cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui, Israël ante me non cognovit». Esaias.