[144] «Unguentum suave et optimum est amor summi boni, quo pestes mentis sanantur et cordis oculi illuminantur». Basil.
[145] «Lacta, mater, cibum nostrum; lacta panem de coeli arce venientem et pone in praesepium velut piorum cibaria iumentorum». Aug.
[146] «O iugum sancti amoris, quod dulciter capis, gloriose laqueas, suaviter premis, delectanter oneras, fortiter stringis, prudenter erudis!». Bernard.
[147] Divi Ambrosii hymnus.
[148] «Veritas de terra orta est et iustitia de coelo prospexit». David
[149] «Finis legis Christus ad iustitiam omni credenti». Paul.
[150] «Tota vita Christi in terris per hominem quem gessit, disciplina mortis fuit». Aug.
[151] «Quo autem Deus pater genuerit filium, nolo discutias nec te curiosius ingeras in profundo arcani». Hier.
[152] Pater noster, ut liberaret servum, tradidit filium.
[153] «Deus noster purgari homines a peccatis maxime cupit, ideoque agi poenitentiam iubet. Agere autem poenitentiam nihil aliud est quod profiteri et affirmare se ulterius non peccaturum». Lact.