Iamque suae gentis satis amplam Gelphora caedem audierat, nec non propriis aspexerat occhis. Obstupet, ac facti dum cercat scire casonem, ecce supragiungit nudis vecchia illa culattis, 5 quae Baldi artilios peradessum fugerat uncos. Qualis multoties vulpazza fugita taiolis, cui sex turba fugam dederit villana miaros, scridaritque retro:—Day, day, pia, para, repara,— ipsaque scaltra ferens caudam de retro levatam, 10 indeque puzziferas vomitans culamine loffas, fecerit assaium sanam portasse gonellam, anxiat, et brazzum linguae butat extra ganassas, talis vecchia quidem, vecchiarum stronzus, arivat, gentis amorbatrix, quae nunc ita bella parebat. 15 Ansat et ansando narrat vidisse legiadri zuffum hominis, quo non vultu rubestior alter: forte cavallerum unum de errantibus esse, qui velut Orlandus veniat destruggere fatas; octoque cum secum armatos guidare barones, 20 qui possent solis coelum confundere sguardis. Hos tamen in vistas varias cangiasse ferarum, rendere qui secum voluere libidinis actum. Illius at castos mores animumque baronis ad propriam subito cunctos tornasse figuram. 25 Nil pulchras valuisse sibi nudasse mamillas, nulla superstitio quippe illum, nulla lusinga ingannare potest, hunc forsitan esse Seraphi aguaitum, qui semper habet pensiria calda ut ruat omnino felicia regna stryarum. 30 Qua propter fieri deberi provisio talis, qualis multorum faciat pentire pacias, qui sic praesumant cum diis committere pugnam. Gelfora quam primum facier cotalia sensit, praesta suam mandat sibi retro currere guardam. 35 Fit cridor, armorumque sonus, crepitusque tubarum, campanae ad don don fitur concursio gentis, intornumque suae calcatur squadra reinae. Sed diavolorum legiones mille tresentae, quae simul hic inter miseros squaquarare solebant, 40 protinus (experti quondam quae forcia Baldi est) inde levant campum, cercant ve altronde loginos. Senserat hunc Baldus strepitum.—Seguitate, sodales.— dixit et adversus palazzum dirrigit ormam. En procul apparens magna Gelfora, fortius urlat 45 bestia, quum Baldum vidit, comitantibus altris. Haec super auratam celerat tirata carettam, quam seguitant etiam nympharum quinque barozzi. Non unquam regina fuit pomposior ista. Quattuor albentes palafreni, terga coperti 50 drappibus ex auro, strassinant retro quadrigam. Ipsa tenetque manu sceptrum, doramque coronam in testa, et rutilo trezzas diademate calcat. Praecedunt famuli centum, totidemque staferi: quisque galone tenet seu spadam sive fachinum. 55 Longa sequit series hominum muschiata zibettis, qui cortesanos se vantant esse tilatos, quorum si videas mores rationis ochialo, non homines maschios, sed dicas esse bagassas. Cortesanus erat tunc verus tempore vecchio, 60 quum rex ille produs, rex ille bonissimus Artu, egregiam tenuit chortem, tavolamque rotundam. Quis fuerit, scitur, Tristanus, Lanzaque lottus, quis quoque Galvanus, nec non bella altra brigata, quae regis fameia fuit, pulchraeque Ginebrae. 65 Tunc amor indossum seu faldam, sive corazzam portabat, colpisque spadae acquistabat honorem. Cui sudoris aquae, cui siccae pulvis arenae muschius et ambracanus fuerant, storaxque Levanti. Tunc cortigiani facies fuit apta placendi, 70 et molzinandi rigidae praecordia damae, quando lavabatur solo sudore celatae, quando nigrabatur sabiis sub sole boiento. Tempore sed nostro, pro dii, secloque dadessum, non nisi perfumis variis et odore zibetti, 75 non nisi seu zazarae petenentur, sive tosentur, brettis velluti, nec non scufiotibus auri, auri cordiculis, impresis atque medais, millibus et frappis per calzas, perque giupones, cercamus charum merdosi germen amoris. 80 En modo, dum celerem castigat Gelfora cocchium, subsequitantque aliae vaccarum quinque carettae, has veluti nymphas, divas, charasque madames, cortesanelli sociant, illisque ragionant nescio quos sognos, passata in nocte vedutos, 85 et portantinas properantes supra mulettas, dente bachettinas vadunt rodendo politas, mentitosque focos narrant, recitantque sonettos, sat male stringatos, ac parlant mille baianas, menchionasque suo dicunt in amore fusaras. 90 Baldus ab altano tumulo procul omnia visu coeperat, et ridens ita raggionabat amicis: —Cernite, compagni, de tantis millibus unum non hominem video, non qui lignaminis ensem disfodrare sciat, peius tirare stocatam. 95 Hi sunt, quos tantum manifestat barba viriles, caetera conveniunt muliebribus apta conocchis. Sed volo quod pulcram faciamus horhora prodezzam. Fingamus, quaeso, fingamus habere pauram de meretrice ista, per quam cuncta omnia puzzant. 100 Stemus et attenti, quae nobis damna parentur.— Talia cum sociis dum sic sic Baldus acordat, ecce propinquabat tandem regina stryarum Gelfora, quae cernens armatos stare barones: —Ola, quid—inquit,—adest? O res non cognita maium! 105 Cernitis humanam (quo tanta pacia?) brigatam? Qui sunt hi porci? Qui sunt hi brutta somenza? Nunquid habent animo tam grandem prosopopeiam, ut mea praesumant intrare ad regna, gaioffi?— Dixerat, et spazzat trombettam protinus unum, 110 ut sciat unde hominum veniat baldanza malorum, qui bastent animum sic tecta subire deorum. Ille galoppando non spiccat ab ore canoram ton tararan frifolo trombam, fin donec arivat Baldus ubi, comitesque manent, finguntque pauram. 115 Ad quos his parlat dictis trombetta superbis: —O poltronzones, quae phantasia guidavit sic vos per dominum nostrum, sic absque riguardo, huc ad clausuras et loggiamenta deorum? An fors nescitis haec esse palatia divûm? 120 Tanta ne vos vostrae tenuit fidanza canaiae? Maturate fugam, subitique levate trabaccas. Siccine bastardi, zaltrones, gensque tegnosa, gensque spelorza, sacrum venistis tangere limen? Ad vos me mandat venerabilis illa virago 125 (Cingar ait tacitus:—Venerabilis illa putana.—) quae tenet imperium sub se regnaminis huius. Aut vos ire iubet lontanos partibus istis, aut scorrozzatam chini veniatis ad illam, forte sacrificium meritabitis esse beatum, 130 humano quoniam placatur diva cruore.— Baldus ait:—O nos istuc male nempe capati! Cur, quando matres nostrae de ventre cagarunt, non potius mundo tantos peperere navones? Andemus miseri sanctum componere numen, 135 numen adoremus coeli, quod forte pregheris spegnitur humanis natura colerica divûm.— Compagni risu tacito sub pectora creppant, fazza tamen magnum simulat defora dolorem. Omnes cum testis bassis andare comenzant, 140 ac si, post schenam manibus colloque ligatis, ad scalam forchae conducat boia picandos. Tunc trombetta illos dominae praesentat et inquit: —Ecce prophanarunt hi vestrae regna coronae.— Gelfora contremuit bustum tam grande Fracassi, 145 interpellat eum: qui sit, quo sanguine venit. Respondet tremulus:—Sturlonus nomine dicor, Bressa mihi patria est, mea razza gigantibus illis descendit, qui trare Iovem voluere deorsum atque inter se se regnum partire deorum.— 150 Gelfora plus dentrum tremuit, cum talia sensit. Postea fattezzam Baldi, vistamque legiadram dum guardat, latosque humeros, strictumque fiancum, protinus in paniam vischiumque Cupidinis intrat. Ad quem sic placidis loquitur cortesa parolis: 155 —Tu quoque, qui sensum te prodis habere superbum, da prolem, nomenque tuum, genus atque tuorum.— Baldus respondet:—Caposeccus nomine dicor, natus adulterio monachae fratrisque Caponis, qui conceperunt me chiesae retro pilastrum. 160 Postea diabolo de me fecere sigillum. Sum devotus ei, cui dono in corpore vitam. Unde meum patrem vado retrovare Chiapinum. Me mare, me tellus, me sydera celsa refudant; si non esse Dei possum, decet esse diabli.— 165 Has desperati stupuit regina parolas. —Eya, sacerdotes—inquit,—nunc sacra parate, atque mihi altaros holocausti condite tantos, quantos nunc istos homines mactare bisognat. Hunc mihi solettum tamen asservate legiadrum, 170 quem volo sit primus regali eunuchus in aula.— Haec ea dicebat de bello corpore Baldi. Praestiter obedit famulorum turba suorum, lignaque portantur, multusque accenditur ignis. Ecce preti et frati, cum cottis cumque capuzzis, 175 cantantes veniunt infrotta boatibus altis: —Eu oe iach iach, eu oe, pirila, buf baf.— Quorum qui prior est, puvialem portat adossum. Turribuli pinguem mittunt ad nubila fumum, incensaeque faces crepitant altaria circum. 180 Gelfora supra caput montaverat alta pilastri, ut solet in summa plantari mole colossus. Hic dea chiamari vult, hic dea porca vocari, trombarum clangor rauca cum voce frequentat tarara ton tarara, ton ton tara, tantara taira. 185 Cor brillat sociis spadas rancare guainis, quos ciet ad carnes squarzandas musica trombae. Ipse prior Cayphas, insemmaque vescovus Annas accedunt, iugulumque parant scannare Fracasso, inque satis largo tepidum addunare cruorem 190 vase parecchiatur, meschiandum pane stryarum. Praecipitur curvos illi bassare ginocchios, quem prius ut vaccam cum cetta cumque securi discopare volunt, mox collo immergere cultrum. Ille sed impatiens clamavit:—Balde, facenda haec 195 it nimis avantum, nimis haec indusia durat.— Talia dum memorat, se drizzat in aëra praestus, pontificemque piat digitis, durosque restringit artilios, schiazzatque illum de more boazzae, dextraque de merdis et sanguine tincta remansit. 200 Baldus adocchiarat guerram iam esse comenzam: —Heus, seguitate—inquit, sfodratque celerrimus ensem. Currit ad urtandum, quam diximus ante, colonnam, cuius in excelso capitello Gelfora stabat. Cum caput innanzum ruit illa, simulque pilastrum, 205 quam piat extemplo Baldus per colla cridantem, cui dare soccorsum gens infinita ruebat. Sed Cingar comitesque alii, facto agmine, currunt, inque illas squadras intrant ut fulmen et ignis. Ipse gigas clamat:—Nunc est et tempus et hora 210 sacrificare Deo vacchasque, hircosque petulcos.— Sic dicendo, probat qualis sit tempra bachiocchi. —Ah porcinaiae—cridat Falchettus et Hippol,— vos ne putavistis nos qualchos esse maruffos, scilicet agnellos, pegorasque trovastis, et haedos, 215 ut pensaretis sic nos mactare diablo?— Talia bravando feriunt tutavia, nec ullum sparagnant colpum, testasque ad sydera mandant. Septem mille homines sunt, qui sua ferra cavarant, et Baldum assaltant propter riscodere porcam. 220 At celer altorium dat Falco, et Cingar, et Hippol, Moschinusque, aliique simul, qui tempore curto mortorum ingenti fabricarunt aggere montem. Turba puellarum fractis fugit inde carettis, smarritaeque sinus lacerant rumpuntque capillos. 225 Non bonus hic perdit Boccalus tempus, at illas protinus inseguitat chiamando:—State ribaldae, state putanellae, quia vos frustare bisognat. Quo, quo? State, inquam, ola, spettate, quo itis? quo ve scapinatis? Mea nunc vendetta fietur. 230 Siccine me nuper vacchae fecistis asellum? siccine grattastis mihi schenam pectine boschi?— Haec referens, portat scoriadam forte trovatam, qualem Vegnesae vidi, quum boia putanas per Merzeriam frustat, frustandoque currit, 235 tandem arrivatas chioccat, tozzatque tapinas: attamen alquantum sferzam leggerius offert, dum capat in teneras damas, niveasque putinas; tantum scarcossas vecchias, lippasque stryazzas, et rofianazzas stafilatis tozzolat aspris, 240 terga quibus parere facit persutta Labruzzi. Non «pietas» valet hic non «perdonanza» cridari, nam mercadanti Boccalus fecerat aures. Baldus at in brazzis reginam portat et illam continuo gens tota ruens riscodere cercat; 245 unde travaius erat certando baronibus ingens, tanta superchiabat calcatim zurma bravorum. Personat incircum campagna cridoribus altis, unde maris pisces veniunt atterra balordi, namque super pendet pelagus de more solari. 250 Tunc homines superi (nec enim scio dire bugiam) audivere illam liquido sub gurgite guerram. Iamque striam Baldus multo sudore ligarat, inque suis spallis quoddam portarat in antrum. Non gens ultra sequit, vel mortua vel stropiata, 255 parsque fugae studiat, cercatque per abdita scampum. Gelfora, iam tristo portu guidata, diablos invocat, ut veniant promissam tollere vitam. Sic igitur dum stridet adhuc, malnata piatur unguibus innumeris diavolorum forte cridantum, 260 umbraque in infernum cum corpore fertur ab illis. Iamque fracassandi domicilia sporca Fracassus coeperat impresam, longisque ut passibus ibat; quo iam gelforeos de fundo ad tecta palazzos sterneret, ac mundum tanto privaret afanno. 265 Ad primam subito giuntam de marmore grossum chioccat pillastrum, quod stat cantone palazzi. Rumpitur in centum volitantes undique pezzos, fitque ingens strepitus de travis, deque quadrellis, magnaque terreno camerarum banda ruinat, 270 calzinaeque leves malnettant astra volando. Replicat horribiles colpos, geminatque bataium, trita columnarum fit ruptio, deque supernis machina muraliis reboans descendit abassum. Indorata cadunt meschiatis tecta matonis, 275 riccaque picturis vadunt solaria terrae. Dumque gigas manibus turrim furibundus aferrat, ecce Seraphus adest in fretta, vocatque, cridatque: —Parce, gigas, iam parce, gigas, sic poena soluta est. Integra stet turris pro nunc, quae quando ruatur, 280 illico quae cernis pelagi fundamina sursum pendula cascabunt, veluti natura chinarat, vosque negabimini, piscesque cibabitis omnes. Si nescis; turri septem clauduntur in ista fatales statuae, sex cerae, septima plumbi, 285 quas simul ad quintam lunam, sub monte Tonalo composuere striae septem: Madoia, Catoia, Stanaque, Birla soror, Sberliffaque, Cantara, Dina. Quam primum frangas turrim, guastesve figuras, postizzus locus hic in fumum protinus ibit, 290 vosque bibetis aquas, plus quam sit voia bibendi.— Venerat huc Baldus, mazzatis denique cunctis, conciliumque suis cum compagnonibus edit: et quid sit tandem faciendum, voce domandat. Cingar ad infernas suadet callare masones, 295 quas Serraphus ait non multum longe catari. Haec ve relinquatur Serrapho impresa ruendi regna stryanismi, turrem, statuasque levandi. Tunc omnes favere manu, favere parolis Cingaris arditae menti, laudantque talentum 300 hunc animi, quo non mundo generosior alter. Attamen ipse manet, Baldo mandante, Gibertus, quem retinet secum Serraphus amatque galantum. Ad phlegethontaeas igitur cascare cavernas voia stat, una quidem Baldo paret horula centum 305 posse diabolicas rursum assagiare prodezzas. Ecce iterum scuras animoso corde latebras introëunt, callantque magis per clymata centri. Gemma tamen fulget, quam Baldus servat in elmo, qua cernunt aditus et multa pericula schivant. 310 Semper ad in giusum facili labente camino frettantes abeunt, Baldi praeeunte lusoro. Centum stradiculas, centumque viacula iam iam incipiunt reperire simul concurrere in unam ingentem stradam variis venientia bandis. 315 Dico quod innumeras retrovant hinc inde viettas derivare suos fines ad grande viaggium, quem spatiosa menat stygiis contrada paësis. Quales in veneta nos cernimus urbe canales undique menantes barcas, descendere in unum 320 maiorem, bravumque nimis, grossumque canalem, tales stradiculae, calles, sentiria mille conveniunt, monstrantque notas ea singula scriptas, unde potest sciri qua quisque caminus ab urbe huc descendat, agatque suas huc illa brigatas. 325 Est via quam drizzat Florentia, Roma, Milanus, Zenova, Neapoli, Vegnesia, Parma, Bologna, Lyon, Avignonus, Parisus, Buda, Valenza, Constantinopoli, Cairus, sedesque Cipadae. Denique quodque solum, quaeque urbs, arx, villa, caminum 330 huc drizzat, portatque suas ad tartara pravas malnatasque animas, quarum tot milia nigrum continuo ingombrant baratrum, quot milia toto muscarum mundo nascunt in millibus annis. Quo magis ante itur, magis orbita largior umbras 335 excipit innumeras, tacito rumore gementes. Baldus compagnis nulli parlare comandat: dumque illi parent, dumque alta silentia servant, ecce caput stradae se se dilatat in amplam campagnam, horribilem et cinerum de pulvere carcam. 340 Subterrana illic ventorum flamina regnant, pro quibus efficitur mundo teremotus in isto; impetuosa ferunt cineres, agitantque savornam per largos campos, redolentes sulphuris oybo. Gaudet in hac rerum Baldus novitate, Lyronem 345 admonet atque alios nulla de sorte pavere. —Quid?—Falchettus ait—dum te, mi Balde, videmus, non sgomentabit nos quanta canaia sub orco stat diavolorum, nec quanta sub aëre stridet.— Dixerat, et saltans animo se monstrat alegro, 350 contraque terribiles ventos ruit huc, ruit illuc. Cingar eum sequitur scherzando, trufantque vicissim. Ambo simul rident, saltant, vaduntque, reduntque. Quales agnelli fugiunt, matremque relinquunt, quattuor et pedibus guizzant et in aëra pirlant; 355 ast ubi sentitur lupus exurlare propinquus, confestim pavidi se matris ad ubera tornant; pastor adest, grossumque canem sibi chiamat apressum: talis Falchettus laeto cum Cingare spassum grande piat, curruntque ambo lontanius altris; 360 ast improvisos prigolos si forte catabant, praestiter ad portum Baldi remeare videbas, inde sub illius combattere fortiter umbra. Qui, velut avvezzat caporalis providus, ipse de se non curat, tantum risguardat amicos. 365 Ad caput interea campagnae scurus et asper boscus adest, ac sylva pavens, non consita myrthis, non lauris, platanis, ulmis, altisque cipressis; at nigrae taxus, aconita, malaeque cicutae, grandilitate pares alpino in culmine fagis, 370 toxica mortiferi sudant de cortice sughi. Introit ante alios Baldus, nova cernere gaudet, perque venenifluas nihil aestimat ire latebras. Incipiunt iam longe gravem sentire bagordum, murmur et insolitum, tanquam tempesta petrarum, 375 vel magis ad guisam pelagi battentis arenam, quando fremit, vastasque polo subgurgitat undas. In finem boschi retrovant intramina grandis portazzae, nunquam chiusae, sed semper apertae, per quam trenta pares intrant insemma carettae, 380 verbaque sic duro saxi frontale notantur: —Regia Luciferi dicor, bandita tenetur chors hic, intrando patet, ast uscendo seratur.— Fracassus ridet:—Subeamus adunca, sodales. Non regrediendi dabitur, ut cerno, facultas.— 385 Introëunt igitur, tenebris appena resistit carbonus Baldi; sed folta in nocte tumultant, horrisonasque tonant scurissima regna querelas. Ecce tavernarus tandem barbatus in illos obvius accelerat, vivosque in corpore mirat. 390 —O—secum parlat,—quae cosa novella videtur!— Sic ait, et mulcens foltos ad menta pelazzos, stat penserosus, stupidus, sensuque revoltat: debeat an similes scotto invitare brigantes. Tandem guarnazzam cingens, brotaminis unctam: 395 —Vultis—ait—nostram, compagni, intrare tavernam?— Boccalus raptim responsum primior affert. —Quid cercandum aliud? Bona si tibi caneva primum, inde bonae quaiae, bona lonza, bonique capretti, ecce parecchiamur simul omnia ventre locare, 400 et pagare simul patefactis omnia borsis.— Ostus ait:—Mecum veniatis, non mihi desunt et pernicones, et frolla carne fasani, et vinum garbum, et vinum dulce Reami.— Sic ait, ingrediens, mensasque parare comandat. 405 Hunc omnes seguitant, sed Baldus inanzior altris, compagnisque facit per opaca silentia scortam, donec eos salam conduxerat ostus in amplam, in qua mille animas epulis catavere sedentes, mangiantesque instar porcorum dente famato. 410 Sunt etenim magrae vultu, nigraeque colore, sunt sguerzae, gobbae, slancatae, suntque carognis omnibus aequandae, nimio puzzore malorum. Irruit ad mensam iocunda fronte Bocalus, inque piatellum dum vult extendere griffum, 415 protinus indretum vultu pallente retirat; qui pensando aliquem forsan gremire caponem, gremiturus erat scurzum, turpemque marassum. Accedit propius, factum discernere, Baldus. Quali cum guisa gattum rosegare codaium 420 aspicias, quando sibi retro cauda tiratur, striccaturque simul, manibus per forza retentus, qui fremit et faciens gnao gnao se ingordus anegat; illac sic animas contemplat Baldus edentes vipeream carnem, rospos, variasque vivandas, 425 unde venenorum mors invitabilis exit. Praeterea aspideo completas sanguine tazzas sorbebant, oculosque foras sorbendo butabant, ut solet infirmus cui Ierae pocula dentur. Corripit interea rigidam post fercula sferzam 430 ostus, et intornum menando licentiat illas, namque novas alias quoque pasturare bisognat. Impetuosae igitur abeunt, subeuntque novellae, quas etiam cogit putridis accumbere mensis. Mox ait ad Baldum, sociosque:—Sedete, bricones, 435 seu vos mangietis, seu non mangiare voiatis, omnino faciet mysterum solvere scottum.— Sic dicens, alzat scoriatae quinque catenas, hinc menat et zif zaf resonando percutit Hipol, quem male provistum tollit de peso levatum, 440 atque suo fratri Lyrono buttat adossum: amboque schenadam pariter cascando piarunt. —Illa quidem vestra est—Boccalus parlat;—habetis praevendam vestram, tamen hanc non curo biavam.— Sic ait, et scapolat, cantoneque delitet uno. 445 Baldus arostitum rapit improviste dragonem, inque tavernari mostazzum concite iactat, manserit ut medio faciei stigma notatum. Non tamen hoc tantum colpo fuit ira baronis sat contenta, tirat cum rosto insemma saporem 450 ingentis pugni, qui dextram tozzat orecchiam, unde tramazzanti chioccat quoque terra sinistram. Cingar ait ridens:—Nondum mangiavimus, et tu, Balde, comenzasti scottum pagare tavernae.— Respondet Baldus:—Sic Hippolis esca soluta est.— 455 Interea Virmazzus eas interrogat umbras: cur veniant illam sic albergare tavernam, curque venenosas ingoient atque tracannent has victuarias, plenosque cruore becheros. Cui maior sic umbra gemens suspirat et inquit: 460 —Quaelibet infernis cruciatibus alma ferenda, corpore cum primum posito descendit ad orcum, anteque quam vadat grottas habitare statutas, hoc diavolazzo prius invitatur ab osto, quem Griffarostum diabolica zurma domandat. 465 Nec tamen invitum contemnere possumus istum, nolentes etenim ferri scoriada coërcet. Qua propter quantas animas ingombrat avernus, iste tavernarus marzo mangiamine pascit.— Dixerat haec, alias en rursus adire videbant, 470 unde iubet propter fastidia Baldus, ab illa compagnos betola stomacosa cedere tandem. Protinus egressi denso se se agmine stringunt, namque illic adeo grossa est fuscatio noctis, ut valeas etiam gladio taliare tenebras, 475 perdere vel se se potuissent unus ab altro. Iussu ergo Baldi modicum fecere drapellum, atque capellettis similes insemma dunantur, namque stradiotti leggeras supra pedrinas, quando coreriam faciunt inimica per arva, 480 non se spernazzant veluti poltrona canaia, verum groppetto strictim calcantur in uno, donec aquistatis parlent sperone botinis, atque—Cavalla grisa bre bre—vel—Pospodo—dicant. Baldus praecedens sfodratum baiulat ensem, 485 at se Boccalus nunquam lontanat ab illo, seque volunteram, dum corde tremante cacabat, vellet in illius totum se abscondere costis. Saepe agnusdeos faciebat fronte revolta. Iam procul ascoltant strepitum rumoris aquosi, 490 non aliter quando laxatur brena molinis. Baldus ad hunc sonitum tendit, drizzatque pedattas, arrivantque illuc nigras Acherontis ad undas, qui semper, veluti Porrettae balnea, fumat. Illic circa suas testas hinc inde volazzant 495 innumerae flentes animae, vocitantque Charontem, quas ille ad ripam debet passare sinistram, sed non, transactis iam giornis octo, videtur. Cingar in hoc tantum sociis longatur ab altris, namque coactus erat natura figere termen, 500 sive super littus fungum plantare novellum, vel potius dicam lombardam promere quaiam. Iamque bragas implens huc illuc ibat a nasum, ut brachetta solet, quae leprem china sausat. Sed non hic leporem, sed non trovat ille caprettum, 505 sed iuvenem mortum, quo sic improvidus urtat, quantos unde pilos habuit per corpus arizzat. Nec destringatis bene tunc in littore calzis se se bassarat, fosso nascostus in uno, totum per calzas se repperit esse zibettum, 510 nam cagarella metu procedit saepe gaiardo, imo paura magis poterit bastabilis esse destiticare cito stiticas in ventre budellas, quam per chrysterii pivam decoctio malvae. Cingar se retrahit, ceu qui pede presserit anguem, 515 et iuvenem attonita guatabat mente galantum, qui stramortitus re vera, non ibi mortus, ut parebat, erat, lachrymisque bagnarat arenam. —Ayme—Cingar ait,—quae nam fortuna guidavit te, puer, huc? aut quo, sic vivo corpore, vadis?— 520 Dixerat, et se se paulatim proximat illi, vultque experiri si vitam liquerit istam. Praestiter amotis sbarrattat pectora pannis, cercat et un pocum tastat sub corde calorem, unde datur scire nondum spudasse fiatum, 525 nec Requiem aeternam fuerat cantare bisognus. At pensare nequit foggiam, quae suscitet illum. Non ibi credat aquis vultum sbrofare rosatis, non ibi odorifero venas fregare cirotto, non ibi speret aquam de flumine tollere frescam, 530 namque venenosis Acheron ibi fluctibus ardet. Per mancum ergo malum caldam spinavit orinam, et iuvenis venas, polsos et tempia bagnat. Ille pudicino pissamine Cingaris unctus, paulatim forzas revocare per ossa comenzat; 535 en bellam frontem, bellos en schiudit ocellos, hasque parolinas inspecto Cingare parlat: —Sis benedictus homo, tal qualis barro fuisti, qui medio morto transtullum tale dedisti. Non hoc fecisset medicinae inventor, Apollo.— 540 Cingar eum tollit de terra et talia profert: —O formose puer, quae nam desgratia tanta est? quae ve locis istis te sors adversa butavit?— Cui sic responsum magno facit ille dolore: —Est mihi de schiatta Cipadae pessima mater, 545 ipsa patrem Baldum praesenserat esse negatum, unde novum subito zaffavit vacca maritum, de quo quamprimum tres fecit scroia fiolos. Meque simul, fratremque meum, de sanguine Baldi, contempsit, propriamque casam nos linquere fecit. 550 Grillus ego dicor, fratrem dixere Fanettum. Amboque nassuti sumus, uno ex ventre, gemelli. Ambo universam mundi cercavimus oram, dilectum patrem Baldum cagione catandi. Post mare, post terras multo sudore vagatas, 555 post assassinos, ladros, pelagique travaios, ad desperatam, velut aiunt, fecimus ambo: tartaricas nobis placuit cercare masones, mancum stimantes vitam quam quinque lupinos. Ast ubi nos fortuna locum deduxit ad istum, 560 nos, inquam, medios longa stracchedine mortos, affuit ecce Charon, praesentis nauta riverae, qui tenet officium curvo transferre batello damnatas animas et ademptas morte secunda. Ergo rogabamus si nos trascendere vellet, 565 sponentes illi causam pietatis, amoris et fidei, quam nos patri debere tenemur. Ille ribaldonus, crestosus vecchius, et omni fraude sat impressus, velut omnis nauta catatur, promisit nos velle quidem passare delaium, 570 sed non insemmam, dicens quod transiet unus post alium, fietque duplex vogatio nostra. Et causam tulit hanc:—Ne scilicet ipsa periret gundola, corporibus sic sic onerata duobus.— Hac igitur ratione meus germanus abivit, 575 nec per sex giornos ultra mihi barca retornat, absque meo charo dilecto fratre remansi, ducitur in baratrum, sine quo iam vivere nolo.— Cingar, id ascoltans, exiverat extra seipsum, fecerat et veluti faciunt qui nocte vaneggiant. 580 In pueri facie fixissima lumina tendit, et Baldi chieram sembiante notavit in illo. Immaduere statim scolato pectore guanzae ac adolescentis fronti dedit oscula centum. —Pone, puer—dixit,—spaventum; pone travaium, 585 pone doiam cordis, nec fle, tibi prospera barca est. Non procul esse tuum patrem, tibi nuntio, Baldum. Dixerat, et versum ripas Acherontis afrettat, ut referat Baldo solatia tanta parenti. Qui vocat interea bravosa voce Charontem, 590 et giurat quod vult sibi pugnis rumpere schenam, ni subito ad prodam veniat, cimbamque reducat, qua tot debentur ripae passarier altrae tardantes animae, quarum stant littora plena. At bravat indarnum, ac indarnum semet adirat. 595 Unam namque Charon nympharum regis averni, nomine Thesiphonam, totus brusefactus amabat, nec quid speraret tamen ancum pazzus habebat. Sed postquam puerum, nulla mercede, Fanettum donat Thesiphonae, quae vult concedere noctem, 600 ille stat indarnum, stat mattus, statque balordus, seria postponens carnali cuncta desio: cui propria utilitas, cui barchae puzzat aquistus, et quod aquistatur seu stento sive salaro dilectae tribuit, velut est usanza, bagassae. 605 Tantae huc ergo animae de mundo semper arivant, ut Baldi carichent humeros, comitumque suorum. Ignorant etenim miserae, qua in parte repossent, unde super spallas illorum mille quiescunt. Harum fert plenas iam iam Fracassus orecchias, 610 nec non et nasum, barbam, capitisque tosonos. Ille frequens crollat testam, stranutat, arascat; sed post stranutum redeunt, iterumque sotintrant antra cavernosi nasi, testamque busatam. Impatiens tamen ille humeros scossare frequentat; 615 sed quo plus scossat, plus turba molesta ritornat. Hinc examen apum cunctis sua testa videtur, agmine quae denso se circa foramen adossant. Vel potius Fracassus erat bos tempore vecchius, cuius sbercigeros oculos, musumque bavosum 620 rodere contendunt hinc moschae, ac inde tavani, quos ut discazzet calzis et dente molestos, absque intervallo pendentes crollat orecchias; sed quo plus crollat, plus illi ad pascua tornant. Cingar at interea Grillum deduxerat illuc, 625 quem praesentando patri sic parlat et inquit: —Nosce, pater, natum; genitor, cognosce nepotem. Hanc tua, Balde, rosam generavit fronda galantam. Protulit hunc nobis tua vivida planta garoflum. Carpe tuae fructum, pater, arboris: haec tua proles, 630 hic tuus est Grillus, quem parvum liquimus orbi.— Baldus ibi stupida mirabat fronte puellum, visceribusque diu motis stetit extra seipsum, denique nil dubitans illum indolcitus abrazzat, deque suo sic sic brazzando fratre domandat. 635 Cingar hoc incaricum narrandi suscipit, at nil dicere tunc voluit de uxoris crimine Bertae. Talia dum stabant una parlare barones, ecce venit sbraiando Charon, chiamatque bravazzus: —Papa Satan, o papa Satan, beth, gimel, aleppe. 640 Cra cra, tif taf noc, sgne flut, canatanta, riogna.— Canutam mentozzus habet sine pectine barbam, quae bigolum distesa coprit, tangitque ginocchios. Non habet in calva solettum fronte peluzzum, ac si cum rasa testa, penitusque pelata, 645 vellet in aspectu populi mazzare gatuzzam. Strazzolenta sibi carnes schiavina covertat, quam «saltinbarcam» chiozotta canaia domandat. Navigat in fretta super orlum navis adunchae, stansque pede in sponda paret cascare deorsum, 650 nec cascare tamen metuit quia praticus ille est. Sic barcarolos venetam vogare per urbem multoties vidi, quibus ars est propria remus: stat super ordellum barchae pes unus, at alter pendulus huc illuc vadit, stimatque negottam 655 si quandoque super fluctus, extraque batellum, nil penitus toccans audax cum morte solazzat: per strictos tamen illa volat barchetta canales, illeque schiavonus, vel morus, vel sarasinus, cifolat et cridat:—Barca, premique, stalyum,— 660 nec mancant uno tria milia cancara giorno. Iamque propinquabat ripae mala fazza Charontis, cumque bravariis animas terrebat acerbis. Baldus at in furia «poltronem» nuncupat illum, nec vult intrando barcam restare dedretum, 665 sed vix ad prodam fuit ánchora ficca lavacchio, ecce implent animae busos et transtra carinae. Sed Charon, aspecto Baldo sociisque, cridabat: —Quae vos in patres nostras ventura guidavit? Ola, quibus dico? si barcam scandere vultis, 670 ponite corpoream somam carnisque valisam. Una mihi cura est animas transferre solutas, non altramenter fluvium passabitis istum.— Baldus ait:—Taceas, taceas, scornute diavol, ad caput inchinum nisi vis andare sotacquam. 675 Nonne hic Meschinum varcasti corpore ficcum? nec mihi communem poteris concedere passum? Cui dico? dico ne tibi, parone bugiarde. Huc accosta ratem nobis, huc volge timonem. Quo premis in laium? in quaium dico, maruffe.— 680 Non Charon ascoltat, sed navem praestus aretrat, quam caricatam animis largum dilongat in amnem. O puta si Baldus rodit furiando cadenam, at sibi vendettae concessa est nulla facultas. Tunc Fracassus ibi largum saltare canalem 685 praeparat, et spudans manibus se retro retirat, discorsamque piat vel tres vel quinque cavezzos; inde movens passus longones, inde galoppans, inde citum corsum, de ripa saltat in altram: quo saltu intornum graviter campagna tremavit, 690 terribilemque omnes balzum stupuere barones. Baldus mandat ei, tota cum voce cridando, ut voiat barbam nautae streppare pilatim, rumpere cervellum ac totos corporis ossos: mox provet an possit barcam guidare dequaium. 695 Sed Charon attonitus factus, saltante giganto, iam rivat ad portum, cunctasque licentiat umbras, quae sfortunatae de navi ad littora saltant, praecipitesque volant se confessare Chyroni, ut confessatae vadant quo andare bisognat: 700 sive in boientae caldaria plena resinae, sive in fornaces vitri fluxique piombi, sive in giazzatum borea cifolante profundum, sive inter flammas, basiliscos atque dragones. Sed Charon interea non vadit tollere Baldum, 705 imo tremat guardans splendentis corpora ferri. Non procul in stipulis fluvialibus atque canellis, se Fracassus erat nascostus, ut inde piato tempore comprendat pian pian de retro Charontem, qui dum burchiellum reficit, pluresque facendas 710 expedit, indusiatque aliae se reddere ripae. Fracassus tacite se densis tollit ab ulvis, et quachius quachius veniens post terga Charontis, nil strepitat, digitisque pedum vix signat arenam. En cito per collum, sociis plaudentibus, illum 715 zaffat, et intornum bis, terque, quaterque volutans, ut solet ongiutum clamans strozzerus osellum, slanzat eum forti tenebrosa per aëra brazzo. Ille volat nigras, veluti cornacchia, per auras, qui nisi dextra Dei festina dedisset aiuttum 720 certe fracassasset quanta ossa in corpore gestat. Sed per aventuram cascans in inania centri, adiutus levitate fuit, sanusque remansit. Interea magnus barchettam intrare pusillam vult gigas, et pensat bonhomazzus posse teneri, 725 ac sustentari tam parvo in ventre batelli. Sed pede vix posito, liquidis schiffettus in undis vult ire ad fundum, nec fert tam grande pilastrum. Anne pulex grossum poterit gestare cavallum? anne super spallas saccum formica Bolognae? 730 Tunc discreta retro se se persona gigantis balzat, et alterius foggae passamina cercat. Grattat quippe caput, capitis grattatio guisam en aliam retrovat, quam tunc tunc fare parecchiat. Cum pede dat calzum retro in culamina barchae, 735 quae, velut in poppa sofio percussa sirocchi, evolat et ripam tam velox fertur ad altram, ut nisi iuvissent hastas porgendo barones se spezzasset enim duris in litore saxis. Cingar eam retinet, curvumque ad littus apoggiat, 740 montat et accipiens remum cridat:—Ola, sodales intretis, quoniam passabimus absque Charonte.— Conscendunt igitur navim sub Cingare cuncti, non tamen insemmam, nimium quia pressa negaret. Unum post alium portat, septemque fiatis 745 de ripa ad ripam guidata est Cingare barca. Baldus ridebat dicens:—Mirate, sodales, quantus ad officium nocchieri Cingar habetur. Certe hic nec forma nec discrepat arte Charontis. Cernite terribiles oculos magramque figuram. 750 Quis nam illum guardans non dixerit esse diablum?— Cui Boccalus:—Ita est, chiozotti fazza videtur. Per quem si nummos voias mandare Venecis, quam foret impresam speditus et aptus ad istam!— Cingar respondet:—Nec tu, Boccale, biolchi 755 officium cazzando boves conducere scires. Namque volunteram grassum, carnemque salatam dum robbas, codigasque omnes in guttura mandas, non unquam lardo fregares fusta rotarum, et tua continuo male uncta caretta cridaret.— 760 Baldus ait:—Vos ambo estis lemosina sancta.— Tangite iam ripam, passato hoc flumine, iacta est alea; tuque, Striax, tam longo parce labori.

LIBER VIGESIMUS QUINTUS

Per sabionigeros ad longum fluminis agros ibant compagni, nigram Plutonis ad urbem. Ecce procul iuvenem lachrymosa voce cridantem, scampantemque vident, ac dantem bracchia coelo. 5 Hunc vecchiazza sequit, stimulisque incalzat aguzzis. Non aliter manzola truci picigata tavano, praecipitosa ruit, reboansque per invia fertur, cui bonus altorium properat donare biolcus; ut puer infelix nunc huc, nunc cursitat illuc, 10 dum sibi post humeros vecchiazzam currere sentit. Haec habet ad ventum sparsos de vertice crines, imo veneniferos angues, turpesque cerastas, quae arrectae cifolos, horrendaque sibila mandant. Vipereos retinet sua dextraque, laevaque bissos, 15 quos iacit in costas pueri laceratque fiancos. Grillus in hoc subito magnum sic exprimit urlum: —Me miserum, misero tostum succurrite fratri. Balde pater, pateris tam diram cernere cosam? Ille est Fanettus, tibi filius et mihi frater. 20 Oyme, vide, quaeso, quantis laceratur afannis.— Est Fanettus enim, quem pessima vecchia dolentat. Intumuere patris praecordia tacta dolore, retroque Thesiphonam se cursu avventat equino. Illa, videns Baldum post se furibunde volantem, 25 deserit impresam seguitandi terga Fanetti, cazzat et incautos Baldi sese inter amicos, aspideasque illic trezzas laniare comenzat. Pro dii, quanta illis coepit scaramuzza tra lorum! quantosque horribiles pugnos et verbera menant! 30 Cingar Falchetto dat magnum fortiter urtum, quem simul ad terram buttat sotosora balordum. Fumigat in facie sguardo Falchettus amaro, datque manum mazzae, captans cum Cingare guerram, et qui nunc fuerant ter centum mittere vitas, 35 alter in alterius cosis et honore, parati, ecce coradellas cercant mangiare vicissim. Moschinus tortis Philofornum guardat ochiadis, cui Philofornus ait:—Quid guardas? Sfodra, vilane.— Hisque bravariis comenzant ambo duellum. 40 Armipotens Hippol rixat cum fratre Lyrono, seque rebruscabant ambo, tegnamque gratabant. Fracassus ferri bacchioccum menat abassum, ut de Centauro fratrorum torta fiatur. At Centaurus, habens nervos velut ova metalli, 45 non dare materiam poterit rostire fritadam. Attamen huc illuc slanzat, colposque gigantis saepe facit vanos, et dat pro pane fugazzam. Grillus afrontarat se fratrem contra Fanettum, qui nihil in manibus gestantes saxa tirabant, 50 sfronzantesque petras fraterna in corpora trabant. Sed quia Boccalus contrastum non habet ullum, incipit en solidos sibi stesso tradere goffos, unguibus et propriis testae squarzare peluccam. Non tamen ipsius fuerat dementia tanta, 55 quin prius in quodam tegeret cantone botazzum. Baldus, id aspiciens, stabat ceu petra stupendo, postea vult guerram penitus partire nocivam; trat spadam, atque cridat, quali cum voce cridamus dum cortellantes bravazzos, mangiaque ferros, 60 dividimus stanghis, spadis, multisque parolis. —State retro—clamat Baldus,—retro state, diavol. Cui dico? Guarda, non, horsu, retro, menabo. O Deus, hi certe mazzabunt intra seipsos.— Sic Baldus, tutavia parans, reparansque feritas, 65 insultabat eis, nunc huc, nunc providus illuc, nec tamen accensum valet attrigare bagordum. Hi sibi dismaiant sbergos, cossalia, faldas, spallazzosque tridos brandis ad littora buttant. Cingar Falchettum, Falchettus Cingara pistat, 70 non parcit fratri Lyrono fervidus Hippol, nec Lyronus ei lassat repiare fiatum, sunt ambo nati de matris ventre medemae, id tamen ut matti smemorant pacemque refudant. Fracassus mugit Centaurum contra gaiardum, 75 atque bachioccatas sine possa menat acerbas, quas nisi Virmazzus saltans hinc inde schivaret, saepe fracassatis cecidisset littore membris. Boccalus spennata quidem iam chiozza videtur, tam sibi met pazzus lacerat rumpitque capillos. 80 —Cedite—clamabat Baldus,—iam cedite fratres; dicite cagionem cur vos discordia burlat. Ne ferias, Cingar; mazzam, Falchette, reponas. Nexus amicitiae sic vester frangitur ergo? Vade retro, nec fac, guarda, Virmazze, bataiam. 85 Horsu, Lyrone, mane; sic sic feris, Hippole, fratrem? Ola, quid insanis, fraschetta Fanette? Quid et tu, Grille, furis? Sic vos inter vos? Linquite petras. Quid tibi Moschinus fecit, Philoforne? Quid ola, mi Moschine, furis tam dulcem contra sodalem? 90 State retro cuncti, brandosque reducite fodris.— Talia sed frustra dum parlat, corripit ensem, cunque piatonadis sforzat partire baruffam, saepe minazzat eis, nisi se pistare rafinant, menabit spadae iam colpos absque riguardo. 95 Quisque erat ob nimium factus iam stancus afannum, nil tamen ascoltant Baldum, nunc dulce rogantem, nunc blasphemantem, nunc rauca voce minantem, qui, tandem cernens guisa prodesse niguna, se post Tesiphonam, stantem guardare baruffas, 100 providus avventat: fors fors ita briga calabit. Illa fugit stridens, nigrasque cridoribus auras, spezzat, et interdum Baldum conversa menazzat. Mox grignat dentes et acerbos pandit hiatus. An vidisti unquam rabiosam currere cagnam, 105 quae dum incalzatur bastonibus atque cridore, fert inter gambas codam, testamque revoltans, candentes ringit dentes, bau bauque frequentat? Sic mala vecchia facit, Baldo seguitante dedretum. Ipse volans iam iam sperat zaffasse, sed illa, 110 spiritus, ante fugit, cui se male corpus adaequat. Versus montagnae culmen rapit illa caminum, quo circum circa vallis spatiosa seratur, istaque flamiferos vomitat montagna vapores, sulphureisque facit nasum obturare latrinis. 115 Vecchia ribalda, nihil curans ascendere montem, rampegat et capras ita rampegando superchiat. Insequitur Baldus quo se viat illa, nec aspros tunc guardat steccos, spinas, rupesve, petrasve: destinat illius nunquam lassare pedattas. 120 Dum sic urget eam, desertum callat in unum, quo non strada fuit mundo saxosior unquam. Nunc guidat ad bassum, nunc coelum scandere paret. Cuius plena nigro puzzant confinia fango, qui supportantem vix Baldum fangus amorbat. 125 Non illum curat, clauso sed lumine drentum saltat, et in putrida se totum fece volutat. Nunquam porcellus pantano pulchrior exit, ut desdegnatus tunc fango Baldus ab illo se cavat, et multum portat paladinus afannum. 130 At paladinorum labor est preciosior auro. Praeterea post terga sibi pluviosa ruinant nubila, quae mista cum grandine cuncta fracassant. Fulgurat intornum densis caligo tenebris, turbineosque movet nunc hinc, nunc inde balenos. 135 Tantis cum poenis barro, tantisque fadighis evolat, et prigolos semper gaiardior exit. Smontat in obscuram tandem mala vecchia paludem, pallentes ubi stant boschi, macchiaeque draconum. Inter eas subito vanescit nympha Charontis, 140 lassat et in petolis Baldum non ultra sequentem, qui tunc non aliter se trigat, et alzat orecchias ut canis incalzans, musum distesus acutum, aut caprum aut leporem vecchiam plenamque magagnis; non per scopertas campagnas illa salutem 145 quaerit, at umbrosos intrat cativella fratones, atque revoltellos quosdam facit hic, facit illic, donec ab ungue canis videat se denique toltam. Ergo velut canis aggabatus drizzat orecchias, quattuor in pedibus firmus, sic barro repente 150 constitit, amittens furiam furiaeque pedattas. Mox tamen intrando sylvas cercare comenzat, nunc hunc nunc illum chioccans bastone coattum, cuncta tacent circum, nec vento foia movetur, unde it ascoltans pariter, pariterque caminans. 155 Ecce videt tandem medio vallone casazzam, semiruinatis quae stat scoperta quadrellis; nullus adest custos, nec oportet battere portam. Introit et mentem nudo tenet ense paratam. Discalcinatis domus humet ubique murais, 160 deque carolentis crodat mufolenta solaris fezza, velut vidi privata lusoribus antra. Dum vadit Baldus, firmat saepissime plantas, mox levis ascoltat si quid strepitescere sentit. Nil sonat: unde illic habitare silentia iurat. 165 De passu in passu dum per pavimenta caminat, ventrosos zattos armato calce tridabat, atque smagazzabat calcagni pondere vermes. Saepe dragonazzos, largo ventrone tumentes, invenit, inque duos facit illos ense cavezzos. 170 Denique collegium reperit, quod vecchia Charontis fecerat, et stabat deformis ubique senatus. Baldus in introitu primi stat liminis, ultra nec meat et tensa quod dicitur accipit aure, namque inter populum sentit parlare ribaldam. 175 Hic erat in quadrum grandis spatiosaque sala: stant ubique circum putrefacta sedilia ligni; talia sunt quales longo post tempore capsae mortorum trantur marzae de viscere terrae. In medio salae stat maxima scragna metalli, 180 scragna cruentatis he heu circumdata spadis. Hic sedet Ambitio sembiante tyranna superbo, quae coeli, terrae, maris optat habere bachettam. Spada taienta tamen, filoque tacata sotilo, stat super illius testam, casumque menazzat. 185 Non procul huic chiachiarat centum Discordia linguis, mussat, sbaiaffat, mentit, movet ora manusque, millibus et zanzis reginae tentat orecchias, nec traditora suo partit quandoque galono. Tres Furiae parent illi, referuntque per orbem 190 ambassarias, quibus omnis terra ruinat. Quottidie vadunt, redeunt, portantque novellas reginae: quantas ve animas in tartara mersas arte sua trassent, solita vel fraude necassent. Impietas alia frendens in parte cruentat 195 sanguinolenta locum, guardatque cagnesca traversum. Hic Vindicta fremit, stimulisque agitatur aguzzis; quam regina inter populos, mundique brigatas mittit et ingenti pagat mercede ribaldam, si pugnale suo turpantur sanguine regna. 200 Non parcat frater fratri, non sora sorocchiae, non mater nato, non uxor porca marito. Seditio ignavum populazzum possidet illic: Lis, Luctus, Rabies, Odium, Timor, Ira, Travaius, sunt ibi concilium baratri, Mortisque senatus. 205 Ambitio praesul nulli vult esse secunda; anteque conspectum eius, desformataque monstra, Thesiphone, Alecto, nec non germana Megaera tunc altercabant simul ascoltante senatu. Sed quid rixabant porchae magraeque lupazzae? 210 Huc huc, mortales, huc vestras currite provas, tam bellas provas audire, et plangere mecum. Adsit condicio, sors, stirps, genus omne virorum, humanasque velint miserasque audire pacias, errorumque simul tantorum noscere causas. 215 Iusserat Ambitio totam reticere fameiam, unde quis attentas subito porrexerat aures. Foetida vermifluam scorlans bis terque Megaera canitiem, sic sic primera comenzat et inquit: —Audite, Inferni patres, satrapique Magoghae; 220 illa ego, quae nigrum doceo meschiare venenum, nec mea guarriri possunt aconita triachis. Scragna mihi curae Petri est, et mitra papalis, saepeque cardineos butto sotosopra capellos. Cernite quam laceram caviatam vertice porto! 225 Hinc mihi perpetuis debetur palma triumphis. Maxima pontificum libertas, maxima rerum est pernicies, si quando meam tramittere codam possum, ne sanctis precibus, nutuque columbae, ad sublime aliquis culmen tollatur honoris. 230 O venturatos nos tunc, o vota secutos dulcia, cum nostro fabricatur papa favore; ingrassamur enim de carne, et sanguine schietto armenti, sguerzo si sub pastore guidatur. Per me mitratus capras pegorarus amazzat, 235 mangiandasque lupo tribuit, scampatque codardus. Pilat oves, avibusque cavat de corpore pennas. Per me semirutis squallent altaria templis, Chiesia tota cadit, ruit alto a culmine mater; mater quae nutrit bastardos atque cinaedos, 240 quam nisi pontificis consolet gratia iusti, mox Alcorano soterabitur illa tereno. Veh nobis, et guai, nec non malanaza tapinis, tali si fuerit Christi concessa cadrega, qui non cardineas voiat plus vendere brettas, 245 qui levet a spallis populorum mille gravezzas, qui renovet Chiesae itas in malhora facendas, inque malum punctum cascantia cuncta redrizzet. Quales nunc habeat sanctos Ecclesia patres, sat bene cognostis dudum, quam digne sacratos, 250 quam bene panzutos, quam lissos, quamque tilatos, quam bufalos sensu, quam doctos ludere chartis, pascere garzonas et eas chiamare «sorellas», pascere garzones et eos chiamare «nepotes», spargere perfumis zazaras, portare capettas 255 undique spagnolas, calzisque frapare velutum, falcones nutrire, canes, sparaveria, braccos. Chiesa sed interea strazzata famataque lagnat. Quando intras portam, nil non malnetta catantur: porcilli effigies, non templi forma videtur. 260 Usque ad zenocchios paiae cum pulvere crescunt, summaque strapluviant ruptis solaria cuppis. Longipedesque suis ragni lenzolibus ornant undique muraias. Crucifixo bracchia mancant, inque sui capitis nido vel noctua, vel mus, 265 parturit, et rodit tam dignae crura figurae. Hostia sancta parit, vecchia putrente farina, vermiculos, quae vase vitri, ligni ve tenetur, namque tabernaculos auri postribula robbant. Nullum vas olei per honorem Numinis ardet, 270 nulla cesendilo sanctas brusat ante figuras lampada, namque oleum, quod curae linquitur isti, vertitur ad sanctam luzzo stridente padellam, lampredasque magis quam Christi corpus honorat. Nil coprit altarum, vel, si quid, strazza videtur, 275 quae bona non esset magro panadora cavallo. Campanile iugi foetet pissamine praeti, saepeque commadres huc confessare tirantur. Vel mancat corda, vel habet campana cavezzas iam frustas mulae, groppis insemma tacatas. 280 Caetera quid referam? Scitis, o bella brigata, quam sim giotta meis, quam sim saccenta facendis. His igitur causis, alias anteire sorocchias debeor, Alectoque mihi iam cedat honorem. Talia parlanti surgit sdegnosa cadreghis 285 Alecto, meretrix Malabolgae, vacca Chiapini, drizzat et innumeras bissas nigrosque marassos, horribilemque cavat sic sic pulmone fiatum: —Non ego sum mancum de te dignissima ferri supra triumphalem, populo acclamante, quadrigam, 290 quae in mundo sparsi plus sanguinis atque cruoris, quam nec aquam recipit nec volvit pontus arenam. Illa ego Falsettae quondam puttana diabli, concepi et grossum portabam ventre botazzum. Iamque propinquabat pariendi tempus et hora, 295 en mihi Luciferi coniux, materque lupazzi vacca Satanasi, veniunt insemma comadres ut mihi succurrant parienti tollere prolem. Dumque fadigabant illam sterpare davantum, scilicet ex vulvae, velut est usanza, latebris, 300 ecce duos natos culi sporchissima bocca retro cagat, foedumque simul diffundit odorem. Qui bene nec nati, bene qui nec ab ore cavati, incepere statim se parvis battere pugnis, atque ganassiculas ungis graffare tenellis. 305 Gaudebam, fateor, mecum, quod brutta somenza sic portendebat regum terraeque ruinam. Illos semper ego serpentum lacte cibavi, atque dedi pueris basiliscas suggere mammas. Iam tum certabant: quis dextram, quis ve sinistram 310 ebiberet sizzam, dantes sibi calzibus urtas. Uni nomen erat Ghelphus, unique Gibellus, qui mox, cressuti bis senos circiter annos, nunquam altercari noctuque diuque finabant. Accidit una dies ut se pistare feroci 315 lite comenzarent ongis rictuque canino. Ghelpus adentavit morsu, canis instar, aguzzo Gibelli digitum grossum, nettumque taiavit, proque triumphato spolio portabat ubique, ut diuturna foret proprio vergogna fradello. 320 Ille similmenter digitum, qui dicitur index, dentibus abscindit Ghelpho, prorsusque revulsum devorat et portat palesum more triumphi. Dextra manus Ghelphi pulices cum police mazzat, laeva Gibellini mortaros indice leccat. 325 Hic ego prostravi totum giottonibus orbem, hisque macellariis rubefeci sanguine terram. Dicite: quid nostra haec praesens brigata valeret, si mea non adsit proles, quae spezzat, aterrat, quae sotosora trahit totque urbes totque governos? 330 Ghelphus vult dextra banda gestare penazzum, ast et converso Gibellus parte sinistra. Hic per traversum taiat quaecunque taiantur, illeque per longum penitus vult cuncta taiari. Millibus in fraschis, bagatellis atque fusaris, 335 cuius sit sectae studiat gens pazza videri. O bene gens pazza, o insanis et absque sapero! Hinc melius quam vos animabus tartara persis repleo, nec lasso veram succrescere sectam atque fidem Christi, quae totum subderet orbem, 340 mille ruinasset Turcos, si mille fuissent, quando assassinus Ghelphus et ladro Gibellus non tantae in mundo sparsissent semina pestis. Ergo per umbrosum facienda est danza baratrum, quod via reperta est per me tutissima tandem, 345 unde fides Christi paulatim lapsa ruinet, dum gentes italae, bastantes vincere mundum, se se in se stessos discordant, seque medemos vassallos faciunt, servos, vilesque fameios his, qui vassalli, servi, vilesque famei 350 tempore passato nobis per forza fuere. Talia dum memorans Alecto superba loquebat, Thesiphone sdegnata pedes se se alzat in altos, ac ita principiat, trarumpens dicta sororis: —Baldanzosa nimis, demens, temeraria, nugax, 355 semper es, Alecto, nec te parlando misuras. Optime quam fieret tecum, si meza palato lingua tuo a nobis dudum taiata fuisset! Nos fortasse magis de te ragionevola verba saepe audiremus, non sic temeraria, non sic 360 insulsa et nullis penitus trutinata balanzis. Dic mihi: quid populus, quid plaebs, quid vulgus inane cum claris saviisque viris, plenisque governo? Nil populo levius, nil plaebe insanius, et nil vulgo mobilius toto reperitur in orbe. 365 Quisquis se iactat seu Ghelphum, seu Gibilinum; hunc dic villanum villano stercore natum. Et quamvis habeat brettam, scarpasque veluti, et quamvis equitet celerantibus ante staferis, si sectae unius se se ingerit esse sequacem, 370 lumine si torto guardat contrarius altram, dic illi in facie:—Non es de sanguine claro, non es signorus, dux, marchio, barro, nec es tu gentilomo quidem, quia nemo prorsus eorum has vilacarias centum seguitabit in annos.— 375 Scilicet acquistas bellae praeconia laudis, teque potes vantare meos superare triumphos, quae totum penitus mundum sotosora butasti. Una tuis tamen est intacta Cipada colubris. Ast ego, quam nec tu, nec vacca Megaera Cipadam 380 dismembrare unquam potuit, vel dedere liti, sola modo feci facioque ferociter arma in se, inque suam propriam convertere panzam. Quis credat potuisse unquam me rumpere pacem, tam firmam pacem, saldumque ligamen amoris 385 unius egregiae, clarae magnaeque Cipadae? quae, postquam cunctas mundi sibi subdidit urbes, venit in infernum Plutoni tollere sceptrum. Baldus, Baldus adest, ille, ille rinaldicus heros, cui tam ghelpha placet quam pars gibilina realo, 390 sit modo vel ghelphus, modo vel gibilinus, amator nominis insignis, propriique sititor honoris. Sunt hominum quidam stronzi, fraschae ve legerae, qui regem Francae praesumunt dicere ghelfum, quique gibellinum promulgant imperatorem, 395 nec tamen illorum prudentia summa pigatur, talibus ut gnacaris voiant intendere mentes. Baldus id audierat dudum, celer arripit ensem, spezzatasque aperit portas, introque ruinat. Quo viso sic sic intrare superbiter, ecce 400 concilium deforme fugit, linquitque cadregas. Quales quum rubeos rutilans aurora colores scoprit, et aurato mortalibus axe ritornat, gregnapolae scapolant, noluntque videre lusorem, et semper «gnao gnao» facientes nocte civettae, 405 sic inferna cohors, Baldo subeunte, scapinat, nec valet aspectum tanti sofrire baronis. Mansitat hic solus, vacuas videt esse cadregas, unde corozzatus disquistilat omnia brando. Dum studet huic operi, facies en grata Seraphi 410 apparet, qui saepe redit, Baldumque revisit, cuius compagnos retrovaverat ante furentes, quos ad notitiam cordis, cerebrique reduxit, placatosque illos post se menaverat illuc. Inde cito partit, superasque retornat ad oras. 415 At comites iterum scuras peragrare cavernas incipiunt. Fracassus abit primarior altris, cui fera voia bulit cornas streppare diablis. Parlabant variis sic sic de rebus eundo. Est qui Boccalum soiat; qui narrat averni 420 vatibus effinctas follas; unusque ricordat quid de Guerrino Meschino legerit olim. Dum quoque Falchetto recitabat Cingar amico Virgilii sextum, res o miranda, quis istam audiat et credat propriis nisi viderit occhis? 425 Ecce loqui cessat medio sermone retentus Cingar, nil parlans, et imaginat omnia praeter Virgilii sextum, nec se parlasse ricordat. Falchettus pariter, quid Cingar dixerit illi nescit, et attonitus fantasticat omnia praeter 430 Virgilii sextum, nec id auscultasse rimembrat. Centaurus curas cervello mille revolvit, vult hoc, vult illoc, nec quid velit eligit unquam. Castellos fabricat Fracassus in aëre multos; sic sua lingua tacet, si semper muta fuisset. 435 Iam salis in zucca nihil amplius Hippol habebat, passat per centum sua mens vilupata chimaeras. Fantasticanti Lyronus mente tenebat sublatos oculos coelo, frontemque rapatam. Moschinus pazzus, Philophornus pazzior extat, 440 multae namque homines faciunt stultescere curae. Fanettus Grillusque simul pergendo tacebant, sequemet admirant oculis in fronte tiratis. Boccalus veluti fantasticus ante caminat, labra movet, parlatque nihil, manibusque duabus 445 ad moram secum ludit, sine voce cridando. At Baldus, liber labiis atque ora solutus, inter compagnos infesta silentia sprezzat. Dumque illis quandoque loquit, responsa domandat, sed facti elingues illum tantummodo guardant. 450 —O—ait,—est magna haec novitas; o Cingar, apuntum. O Lyrone, Hippol, nil vos parlatis? Et unde hoc? Num, velut in claustris, versare silentia vultis? Dicite qualcosam, ne vos via longa recrescat. Vestro num Baldo respostam ferre negatis?— 455 Talia compagnis vir parlamenta movebat, sed melius poterat muros audire loquentes; quapropter, stancus iam factus in arte rogandi, non vult indarnum mutas tentare loquelas. Ad strabucconem sguerzis cum passibus ibant, 460 ut lanzchinecchi suescunt andare todeschi, quando plus cocti quam crudi vina padiscunt. Tunc huius causam vult Baldus scire negoci, se gerit ante alios, cosam trovat ecce novellam, sub pede namque suo sentit mancare terenum, 465 nec iam qua figat calcagnos terra videtur, imo suspensus menat per inania gambas, totus et andandi labor est sublatus ab illo. Se retro convertit, compagnos mirat eadem cum levitate sequi, tenuesque volare per auras. 470 Huic parlare volunt, sed tantum labra moventur, et veluti muti ciliis, manibusque loquuntur. Quisque suum sentit corpus properare legerum, per quoddamque vodum, tacitumque feruntur agalla. Gaudent sic nulla gambas andare fadiga, 475 donec ab exiguo flatu sopiantur in antrum. Hic phantasiae domus est, completa silenti murmure, vel tacito strepitu, motuque manenti, ordine confuso, norma sine regula et arte. Undique phantasmae volitant, animique balordi, 480 somnia, penseri nulla ratione movesti, solicitudo nocens capiti, fantastica cura, diversae formae, speciesque et mentis imago. Gabia stultorum dicta est, sibi quisque per illam beccat cervellum, pescatque per aëra muscas. 485 Hi sunt gramaticae populi, pedagogaque proles, nomen adest, verbumque simul, pronomen, et illud cum quo participant, reliqua seguitante brigata; scilicet huc, illuc, istuc, hinc, inde, deorsum, atque sinistrorsum cum tota gente cuiorum. 490 Argumenta volant dialectica, mille sophistae adsunt baianae: pro, contra, negoque, proboque. Materies non mancat ibi, non forma, Lyhomo, ens, quiditas, acidens, substantia, cum solegismo. Omnis haec assaltat compagnos illico turba, 495 ut moschae assaltant seu burum sive ricottam. Me reperi, fateor, vino quandoque refectum (quamvis nec modo sim sat liber satque speditus) ire cavalaster sub sole, canente cigala: ecce meam circum testam sex mille pusilli 500 moscini volitant, sicut volitare suescunt borrono intornum buttae, spinaeque vaselli. Sic phantasiae tenues, sensusque bizarri dant simul assaltum sociis, picigantque cerebros, intrantesque caput sotosora silentia mandant. 505 Baldus at intactus remanet, guardatque, stupetque, ac tandem ridet, prenditque a Cingare festam, qui, dum phantasmae nunc hinc nunc inde volazzant, has seguitat, manibusque piat, sed deinde tenendi huic destrezza deest, retrovatque piasse nientum. 510 Vidisti forsan pueros quandoque giocantes velle piare manu moscas, praesone ficandas, scilicet in charta, bis terque quaterque plicata? Saepe quidem capiunt, retinentque in carcere pugni, sed quando allentant digitos, panduntque pochinum, 515 ni cito scaltritas capiat manus altera, scampant, et sic sic oleum, sic sic consumitur opra. Cingar ita et comites, Baldo ridente, menabant hic illic palmas, propter brancare coëllum. Attamen, ut tandem stracchae lassaeque fuerunt 520 hae similes notolae seu guffi sive civettae, has zaffare queunt, deque his implere besazzas. Cingar de Paulo veneto Petroque spagnolo mille baias recipit, subitoque in guttura mandat, ac si mandaret coriandola zuccare facta. 525 Protinus it contra Falchettum, trenta debottum argumenta facit, sed Falco logicus illi respondet; chiachiarat, cridat hic, cridat ille, nec unquam in centos annos pivam accordare valebunt. Id quoque Lyro facit, facit Hippol, et ipse Bocalus. 530 Omnes altandem tanto rumore volutant ethican et phisican, animam, centumque novellas, ut sibi stornito Baldus stopparet orecchias. Zorneiam Scotti Philofornus retrovat illic, quam rapit et giurat libros squarzare Thomasi. 535 Alberti Magni Centaurus somnia zaffat, vult fieri cunctis gratus, gnarusque futuri, tollere cervellum cornacchis, prendere pisces cum manibus, nec non sine clavi aprire seraias. Fracassus quasdam saltantes undique ranas, 540 pissantesque retro, manibus graffare laborat, dumque unam pugno stringit, fugit altera longe. Boccalus normas Epicuri nescio quantas absque labore capit, complectitur, inque botazzum claudit ne fugiant, stoppatque cocamine busum. 545 Has inter follas scoperta est bestia tandem, cui caput est asini, cui collum more camelli, mille manus, ac mille pedes, ac mille volantes fert alas, ventremque bovis, gambasque capronis, quae si non caudam simiae de retro teneret, 550 cum qua dattornum nequeat scazzare tavanos, toccaret summo coeli testone solarum, atque vorare uno vellet boccone Minervam. Sed quia quidquid agit, cauda mancante, lasagna est, ducitur in nihilum, meritoque chimera vocatur, 555 quae parit oh magnos montes nascitque fasolus! Hic quoque monstrum aliud duplici cum ventre videtur qui sustentatur binis tantummodo gambis; sic tenet impressos tacuini charta gemellos Castora, Pollucem, monstrans signalia lunae. 560 Non aliter formatur ibi vir corpore duplo, sive viri duplices coëuntes inguine tantum. Dicitur hic Utrum; Utrum forma ista vocatur; qui sibimet diris semper dat verbera pugnis, scilicet alterutrum pars haec, pars illa flagellat. 565 Haec probat, illa negat, tandemque venitur in unum. Attamen interea socii tolluntur ab uno nescio quo motu, spinguntur et extra cavernam. Quisque suis pergit iam gambis, quisque caminat, nec penitus meminit quid nam vidisset adessum. 570 Phantasiae abeunt, quas in carneria nuper sustulerant, redeuntque loco, prius unde recedunt. Hi tamen et medii pazzi, mediique balordi grande manent spatium, tandemque accasa ritornant. O menchionazzi, qui fraschis tempora perdunt 575 talibus, atque suos credunt sic spendere giornos utilius, quam qui macaronica verba misurant, quam qui supra humeros Pasquini carmina taccant! Isti nempe sua tandem levitate recedunt, vos ad nestoreos semper stultescitis annos. 580 Ergo abeunt, et Baldus eis passata recontat; nec procul abscedunt, en quidam saltat avantum buffonus, mattusque magis, magis imo famattus, namque cavalcabat cannam de more citelli, cumque manu laeva corseri fraena regebat, 585 cumque manu dextra giostrabat fuste canelli, in cuius summo gyrabat giocola quaedam, quam, dum currit homo, ventus facit ire datorum. De panno fert ille duas, quas drizzat, orecchias, quas ve capuzzino fratesco supra tacarat, 590 cusitumque tenet strepitosum quaeque sonaium. Saltat hic, atque facit manibus, pedibusque morescam. Inde, manum porgens Baldo, danzare comenzat. Baldus amorevolo non hunc sembiante refudat, it secum ballans, et iens quocunque menatur. 595 Compagni rident, optantque videre quid istud tandem importabit, danzam tutavia sequentes. Nil pazzus loquitur, sed atezat, saepeque cascat, quem levat e terra Baldus, nec tendit ad altrum quam relevare susum cascantem saepe bufonem. 600 Post aliquod spatium, comparet machina grandis, grandilitas cuius montem superabat Olympi. Et quid erat moles tanta haec? erat una cococchia, sive vocas zuccam, seccam busamque dedentrum, quae, quando tenerina fuit, mangiabilis atque, 605 certe omni mundo potuisset fare menestram. Ad latus ipsius, pro porta grande foramen panditur hincve intrat buffonus, Baldus et altri. Stanza poëtarum est, cantorum, astrologorum, qui fingunt, cantant, dovinant somnia genti, 610 complevere libros follis vanisque novellis. Sed quales habeant poenas, audite, poëtae; audite, astronomi, cantores et chyromanti, ut quoque vos tantas caveatis fingere baias, et parasythiaca placeatis in arte Signoris, 615 quos castronatis, quos menchionatis ad unguem, dando ad intender stellarum mille fusaras, ac ea, quae possunt indovinare fachini cum coniecturis rerum cosisque vedutis, dicere cascari coniunctionibus, ac in 620 ascendente Iovis cum Virgine cumque Leone. Zucca levis, sbusata intus, similisque sonaio, in qua sicca sonant huc illuc semina dentrum, astrologis merito, cantoribus atque poëtis, est domus; ut, veluti petra iacta retornat abassum, 625 utque focus per se supremum tendit ad ignem, sic leve cum levibus meschientur, vanaque vanis. Stant ibi barberi, numero tres mille, periti, est quibus officium non dico radere barbas, sed de massellis dentes stirpare tenais, 630 hisque per ognannum sua dat sallaria Pluto. Quisque poëta, uni, seu cantor, sive strolecchus, barbero subiectus, ibi saepe oyme frequentat. Barberus, dum complet opus, stat supra cadregam, atque rei testam tenet inter crura ficatam. 635 Hic nunquam cessat nunc descalzare tremendis cum ferris dentes, nunc extirpare tenais, unde infinitos audis simul ire cridores ad coelum, nunquamve opera cessatur ab ista. Quottidie quantas illi fecere bosias, 640 quottidie tantos bisognat perdere dentes, qui quo plus streppantur ibi, plus denuo nascunt. Ergo sorellarum, o Grugna, suprema mearum, si nescis, opus est hic me remanere poëtam: non mihi conveniens minus est habitatio zucchae, 645 quam qui greghettum quendam praeponit Achillem forzibus hectoreis; quam qui alti pectora Turni spezzat per dominum Aeneam, quem carmine laudat moeonia mentum mitra, crinemque madentem. Zucca mihi patria est: opus est hic perdere dentes 650 tot, quot in immenso posui mendacia libro. Balde, vale, studio alterius te denique lasso, cui mea forte dabit tantum Pedrala favorem, ut te, Luciferi ruinantem regna tyranni, dicat, et ad mundum san salvum denique tornet. 655 Tange peroptatum, navis stracchissima, portum, tange, quod amisi longinqua per aequora remos: he heu, quid volui, misero mihi, perditus Austrum floribus et liquidis immisi fontibus apros.

III

MOSCHEIDOS

LIBER PRIMUS

Grandia Moscarum Formicarumque furentum proelia, desdegnos, fata cruenta cano. Tunc et alhora suos abscondit Apollo cavallos, quum ruere armatos vidit in arma duces. 5 Cuncta per intornum tellus squassata tremabat, poca super coelos nec cagarella fuit. Gens ceratana sinat vecchias cantare bataias, squarzet Virgilios turba pedanta suos. Magna fuit, confesso quidem, ruinatio Troiae, 10 quando cavallazzo credidit illa buso. Fare parangonem sed quisquis voiat ad ipsam, dictus ab egregia gente bachioccus erit. Maxima materies ista est, quam sprezzat Homerus, sit nisi macronicas dignus habere deas. 15 Non est Clionis, non est impresa Polynae, hanc melius somam Togna gaiarda ferat. Huic igitur sumitte humeros, Tognola, valisae, sisque, precor, tanto digna fachina peso. Urbs est in medio mundi, Moschaea vocatur, 20 cui fuit aeternum nomen, et est, et erit. Haec in cervello romanos una tenivit, unaque vastavit Cimicas, una Grysos. Vincitora fuit variis spessissime guerris, pensavitque altos subdere saepe deos. 25 Non armis tantum praestat provincia, sed non accumulat tantas ipse Milanus opes. Quid Vegnesa bravat galeazzis grandibus illis, quarum tot riccas fert cava panza somas? Quidve zenovesi loca per longinqua traversant, 30 carraccasve menant per freta larga suas? Cum mercantiis totum Moschaea per orbem navigat, itque alium sola trovare polum. Undique Mosca suos fert remos, undique robbam congregat, et spadas undique sola menat. 35 Mosca per Italiam, per Franzam, perque todescos passat, et in Spagnae non timet ire sinum. Per totas Asiae transcurrit Mosca marinas, tartaricum nodat Mosca poiesa fretum. O quantum locus est infelix atque dapocus, 40 in quo sdegnetur ponere Mosca domum! Non ibi nobilitas, ibi non altezza videtur, regales quoniam praticat illa casas. Non dux, non princeps, non rex, non denique papa mangiat, ni tavolae stet sibi Mosca comes. 45 Imo rapraesentant vix coram rege piattum, credenzam regi Mosca galanta facit. Vixque saporito repletur coppa phalerno, protinus in dulci gurgite Mosca natat. Non metuit celsam regum discurrere frontem, 50 reginisque suos stampat in ore basos. Stabat in imperio Moscarum maximus ille rex, qui Sanguileo nomine dictus erat. Sex centas urbes, castellos mille regebat, quorum montagnae pars sita, parsque mari. 55 Est urbs quae Francoys dicta est, Pelleraque, Crostis, Stroncia, Merdabragas, Tegnaris, Ossa, Muluc. Ergo hic Sanguileo, dum summa in sede repossat, en sprovista sibi Mosca stafetta venit, anxia pro cursu, multoque schitata lavacchio, 60 sanguine cui tepido testa ferita pluit. Illa spaventoso se vultu portat inanzum, et regis tandem se butat ante pedes. —Heu quid hac indarnum—clamat,—rex, sede superbis? Heu quid solazzas, nec tua fata vides? 65 Heu quia non lautis prodest squaquarare vivandis, splumatosque super nocte iacere thoros. Heu male gustigolo caricas mangiamine mensas, heu male dat schenam magra cavalla suam. Frustra sbercigeros asini corroditis occhios, 70 frustra vos pascit stizza gratata canis, frustra tegnosos stimulatis dente pitoccos, frustra dat lautos quaeque carogna cibos. Siccine vos giovat bognones suggere dulces? siccine marza suas Franza ministrat opes? 75 siccine delectat villanas rodere gambas, siccine todescas saepe lecare bragas? Tenditis ah panzam lombardis pascere quais, nulla potest vestros merda latere canes. Non est iste modus, quo sis celeberrimus, o rex, 80 quo tua caesarico fama sit aequa sono. Haec via non illa est, quae te, nos nostraque servet. Sed magis ad marzam cogimur ire stuam. An latet exemplum te porci Sardanapali? Si latet, orecchias nunc mihi porge tuas. 85 Inter foemineas capitanius ille catervas, gessit prodezzae signa notanda suae. Dummodo de Bacchi Venerisque libidine tantum pensitat, et pinguis nodat in amne brodi, improvista sibi tempestas venit adossum, 90 scilicet armigeris ducta bataia viris. Vulnera spadarum non sunt basa grata donarum, foemineum targas non patet esse latus. Lamentabatur nimium pesare corazzam, et nimis elmettum molle gravare caput. 95 Quando cavalcabat, miser hac pendebat et illac, ut male supra asinum soma ligata facit. Gobbus ad arzonem palmam attaccabat utranque, et pectoralem credidit esse briam. Ibant stafferi ter centum circa cavallum, 100 et ne cascaret brachia tensa dabant. Sed quando trombae trepidum tarantara sensit, vanuit impletis ille repente braghis. Amisit regnum, amisit poltronus honorem, foemina costumis, nomine vixit homo. 105 Ecce tibi sortem reminiscor Sardanapali, alter, ni sapias, Sardanapalus eris. Tu stas, Sanguileo, tibi stesso scalpere ventrem, et nescis regni pessima damna tui. Butta via mantum regalem, butta bachettam, 110 vadat et in centum fracta corona micas. Indue corrottam, decet haec tua funera, cappam, reginaeque tegat nigra veletta caput. Aurea de summis cameris spalleria caschent, de fundo ad cuppos sit nigra tota domus. 115 Ut desperatus, stygium domanda diablum, forcaque sit vitae cura suprema tuae. Rex Formicarum, fortissimus ille Granestor, si nescis, populos trat sotosora tuos. Centum mille uno fudit certamine Muscas, 120 in portuque tuas miscuit igne rates. Ragnifugam campi caporalem carcere chiavat, quem supra forcas colla tirasse puto. Artelaria nihil sboccavit nostra balottas, nam fuit in lactis tota negata lago. 125 Sic ego mortiferas accepi quinque feritas, pro quibus en stanzas deserit alma suas.— Sic dicens, illam tiratis calzibus efflat, quam sacer ocharum nunc paradisus habet. Talibus auditis, suspirum tale budellis 130 rex cavat, ut visa est ira tonare Iovis. Mox veluti pazzus, regalem contra decorem, saltat ab aurati protinus axe troni. Dat sibi guanzatas, tundit sibi pectora pugnis, collericoque sacram dissipat ungue togam. 135 Moscarum subiti clamores atria complent, totaque palmarum plausibus aula tonat. Accurrit moesta urbs, stipatur ubique palazzus, nec tanti constat sat bene causa mali. Ecce maritatae squarzato crine madonnae, 140 quaeque suo rauco clamitat ore virum. Conclamant patres natos, natique parentes, communis vidua crescit in urbe dolor. Non tantus Romam strepitus sotosora butavit, quum Caesar Bruti mortus ab ense fuit. 145 Iamque super volucrem balzarat phama cavallum, it via, nec trombam spiccat ab ore cavam. Mille galoppatim complerat iamque miaros, nec datur ah! stracco spelta, nec orzus equo. Per totos mundi sentita est tromba paësos, 150 donec, ubi regnat Scannacavalla, rivat. Scannacavalla gigas est magnus, rexque Lisaeae, quae sua Commacchio terminat arva freto. Ipse Tavanorum populos, gentemque governat, nilque tiranizans savia testa fuit. 155 Rex huic Moscarum dederat pro uxore sorellam, cui beltas Helenae, Merdola nomen erat. Non stat hic indarnum, cugnati fata repensat, et Cantarellis ponere fraena iubet. Ista cavallorum razza est, animosa batais, 160 quorum culattas ferrea barda tegit. Imponunt famuli varias canzante copertas, rex salit et velox alba chinaea volat. Illico tota cohors post cursum regis arancat, et Cantarellas it stimulando suas. 165 A tergo veniunt cariazzi tardius, ut qui vallisas portant in sua terga graves. Ardua colla ferunt multo resonante sonaio, quos mea Limagas nomine Gosa vocat. Unius in manco mensis rex stancus arivat, 170 cui dolet ob longam quaeque culatta viam. Moschaeae portas multo non absque tumultu introit, et drittus regia tecta petit. Hic iam desmontat, staffam retinente barono, ac subito scalae montat otanta gradus. 175 Iamque venit dentrum, per salas, perque caminos passat, et hic Moscas cernit ubique gramas. Antiporta levant celeres hinc inde scuderi, per centum cameras Scannacavalla meat. Ducitur altandem dentrum penetralibus altis, 180 rex ubi Moscarum Sanguileonus erat, qui tunc cugnato visto se appena redrizzat in pede, nec potuit non madefare genas. Scannacavalla etiam quantillas lumine gozzas edidit, at laetos sic dedit inde sonos: 185 —Quo tua, Sanguileo, prudentia nota calavit? quo mens, quae binos terret utrinque Ioves? Non animus tibi stat regis, non scaeptra tenentis, non est cotali danda corona viro. Si Tamira sui flesset pro morte fioli, 190 scampasset magni gensque caputque Cyri. Si tot amazzatos lagrimasset Roma guereros, Scipio non primum ferret in orbe cridum. Degenerant nimium lachrymae, minuuntque decorem, nilque potest savio turpius esse viro. 195 Sunt lachrymae pueris magis aptae, suntque puellis, quae bagnant causa fletibus ora levi. Nos quibus immisit sennum natura virilem, ut quid ab adversa sorte gitamur humo? Nosco valentisiam, pelago saltante, nochieri; 200 nosco animum fortis, Marte furente, ducis. Iuppiter humanam si vellet sternere gentem, sumamus, cur non? proelia contra Iovem. Seu fas, sive nefas, debemus regna tueri, non tamen ut lacrimis, sanguine sed proprio. 205 Eya age, Sanguileo, propriae te redde rasoni, nosce parentadi quanta sit umbra tui. Vosque senatores savii gentesque tribunae, conseium vobis tam date, quam populo. Si vos lugetis, sic urbs moestissima luget; 210 si vos ridetis, ridet et illa simul. Conseium regi vestro praestate saputum, de vobis regimen non piat ille pocum. Agmina Moscarum si bello tanta morirunt, num quoque reliquiis Zarra lavanzus erit? 215 Sunt sunt Moscarum, sunt vendicanda Tavanis funera, sunt squadris bella cienda meis. In punto mittam sex centos mille Tavanos, quos facit armigeros longa bataia viros. Pars equitando solet curvas portare balestras, 220 pars alio grossos more cavalcat equos. Pars pede fert piccas, pars implet pulvere schioppos, sbombardantque mihi per mare mille rates.— Dixerat haec, animosque sibi revocaverat aegros, inque suo steterant corda fugita loco. 225 Vergognantur enim lachrymis imitasse putellos, ac ita maturam deposuisse guisam. Postquam Sanguileo ter strinxit Scannacavallam, et grates docto reddidit ore suas, congregat ad din don campanae grande pregaium. 230 istaque tunc populo verba pochina facit: —Sic sic alta volunt, sic pensant, sic ve comandant numina, sic filos forfice Parca taiat. Scannacavalla tamen verbis consolat amicis, datque suus grandem sermo disertus opem. 235 Eya quid indarnum nos mundo vivimus isto? Non est, ut cedant arma cruenta togae; non vos affectus, seu patris, sive fioli, vincat, sed patriae respiciatur amor, nec tantum patriae, sed regis, sed capitani 240 Ragnifugae, quem nunc scivimus esse presum. Nonne recordatis quas tanta per arma, per undas, hic Pulicanaea fecit in arce provas? Nonne quod in Cutica, quando sex mille Pedocchios brusavit, superos igne tocante polos? 245 Xersis in armata si dux tunc ipse fuisset, fors isset alio tanta facenda modo. An dux perdendus talis? non qualis habetur, seu sit, sive fuit, seu paladinus erit. Parlamenta igitur vadant, veniamus ad arma; 250 Moscas armari per mea regna volo. Cum septem centum transibimus aequora fustis, quaelibet est virdae scorcia longa fabae.— Sic ait, et—Fiat, fiat—Moschaea cridabat,— fiat quod noster rex cupit atque iubet.— 255 Mittuntur cunctas in bandas illico bandi, currunt ad iussos quaeque stafetta locos. Plena tesororum reserant aeraria patres, soldatis siquidem debita paga datur. Non nisi tamburros sentis accendere Martem, 260 atque petezantes tantararare tubas. Contra Formicas odium crudele stigatur, quarum se pasci velle cruore bravant. Qui iurat patrem, qui vendicare fradellum, qui bramat spadam sanguibratare suam. 265 Iuppiter at sub se iam baltegare solarum senserat, et smortos cernit in ore deos. Smergolat in colera, chiamat:—Cur tremmat Olympus? Cur mea sunt fumo sydera brutta nigro? Nunquid adhuc veniunt nos assaltare gigantes, 270 bassaque gens nostras struggere cercat opes? Heus, Vulcane focum, pegolamque, bitumina profer, cumque trementinis sulphura mista nigris. Porta spaventosum fulmen, brusabitur orbis: humanum, quam nos, malo perire genus.— 275 Mercurius respondet ei:—Ringratia fatum, quod non contra tuos guerra fit ista deos. Nunc tamen est tempus, quod quatti stemus acasam, Solque stet in thalamis, Lunaque scosa suis. Nullus praesumat, seu divûm sive dearum, 280 iam modo venturas cernere velle brigas. Ne bombardarum quando scoccamina fiant, rumpamus nobis colla, cadente polo. Inter Formicas et Moscas tanta coorta est ira, furor, rabies, collera, stizza, focus, 285 ut, nisi pacificet Calabronus maximus illas, diluvius mundo sanguinis alter erit.— Iuppiter intremuit, Solem remanere comandat qui striggiare suos tempus habebit equos. Neptunus quoque rumorem sub gurgite sensit, 290 itque sua in fundo tota roversa domus. Nymphae concurrunt trepidae, divique marini, quos huc, quos illuc multa paura fugat. —Quis Satanasus—ait Neptunus,—trentaque para tam cito compellit vos scapolare viam? 295 Aeolus absque mea nunquid rex ille saputa per mare Garbinos lassat abire suos? Eya cito, nostrum spatianter ferte tridentem, Aeolus hic audax est aliquando nimis.— Triton respondet:—Non hoc solet ille fracasso 300 mittere diavolos nostra per arva suos. At sunt armatae centum settanta galaeae, quae Zenzalarum millia mille ferunt. Itur in auxilium Moscarum, Mangiaque vacca dat regio squadras et Codegora suas. 305 Nonne maris schenam tanto sub pondere sentis flectier? ah nimias portat apena rates! Sunt Calcinelli, Peverazzae, suntque capaces Cappae, sunt Conchae dimidiaeque nuces. Talibus utuntur corsari navibus et qui 310 mercadanteschis mercibus aequor arant. Rex Zenzalarum, Cosinus nomine, passat hoc pelagi golfum terrificatque deos.— Neptunus se se tanto sermone tasentat, itque per algosas, corde tremante, casas. 315 Gaudet Sanguileo, Zenzalis obvius ibat, quas magno in portus coepit honore suos. Artelaria sonat bom bom, allegrezzaque fitur, et campanarum din don ad astra volat. Vixque arrivarant Zenzalae, maximus alter 320 fit sonus, et mundi machina tota tremit. Innumerae apparent banderae desuper Alpes, armorumque procul tersa metalla nitent. Nunquid erunt sguizeri? nunquid vascones et illa gens brava cum squadris italiana suis? 325 ista todescorum num proles apta batais? mandat spagnolos num quoque Spagna suos? Non sunt spagnoli, taliani, lanzque chinecchi, non sunt vascones, non sguizerique simul, sed Moschinorum descendunt culmina squadrae, 330 rexque suus nomen Siccaboronus habet. Nec quo descendit, nec ubi sol nascitur, unquam dux tam crudelis, quam fuit iste, fuit. Iurarat siquidem totum sibi subdere mundum, atque Iovem sediis praecipitare suis. 335 Non fuit in guerris, nec erit magis armiger alter, et qui plus hostis temneret arma sui. Huic tota Ebrietas provincia, Tartaris aequor, atque Barillensis subdita vallis erat. Sanguileo tantum capitanum laetus abrazzat, 340 mox bona soldatis dat casamenta suis. Partibus ex aliis veniunt Myrmicoleones, qui grottas habitant, rustica turba, cavas. Non fuit in terra gens assassinior unquam, quae Formicarum membra vorare cupit. 345 Ut metuit Soricus Gattam, Leporettaque Braccum, sic Formica istos contremit, oyme, ladros. Rex huius populi crudus Myrpraeda vocatur, a quo nulla unquam forza stimata fuit. Sive sit herculeum robur, sive Hectoris ingens 350 sit prodezza, unum non stimat ille figum.

Menat hic armatos sex centum mille guereros, nemo cavallaster, quisque pedester erat. Quinque simul reges ergo Mars fortis adunat, qui soldatorum mille miara guidant: 355 Scannacavalla gigas, Myrpraeda, Cosinus et ille Siccaboronus atrox, Sanguileoque ferox. Omnibus insemmam iunctis. Formica petenda est, contra Formicam mundus in arma ruit. Sanguileo cunctos capitanos chiamat in unum, 360 verba quibus docto protulit alta sono. Supra caput stronzi montaverat altior altris, ac ibi quae orandi sint documenta dabat. Seu sit Sanguileon armatus sive togatus, vincitur hinc Caesar, vincitur inde Cato. 365 Mox ubi soldatos oratio longa feroces egerat, ordinibus campus abire parat. Sanguileo rutilis vestiverat arma metallis, de duro ciceris cortice facta nigri. Dimidiam gussam fert pro targone fasoli, 370 estque sibi porchae lancea soda pilus. Excusat fortem milii pars mezza celatam, stat pro pancera maxima gussa fabae. Interea grandis fit sgomentatio campi, ducitur indomitus Sanguileonis equus. 375 Hic erat ex illis, quos dicunt nomine Grillos, qui faciunt saltos ampia per arva leves. Ista cavallorum duplex est razza: camini una busos habitat, ruris at una foros. Mantellus baius est illis, istisque morellus, 380 hi currunt, illi saltibus astra petunt. Sanguileonis erat totus niger ergo cavallus, quem stranium numerus gentis apena tenet: nitritu reboare gravi sentitur Olympus, totaque sub pedibus terra tremare suis. 385 Imbrattat sabiis coelum, quum calcitrat, et quum soffiat e naso spiritus astra fogat. Sanguileo, cunctis facientibus illico largum, saltat in arzonem, stringit, et urtat equum. Mox ad naspantes, ficco sperone, galoppos 390 hunc movet, ac gentes it rasetando suas. —Vivat Sanguileo, vivat Moschaea—cridatur, cernis et antrattum mille cavare bretas. Tota super grossos equitant Moschamina Grillos, centum Grillinis mille feruntur equis. 395 Scannacavalla suos alia quoque parte Tavanos ordinat, et squadras praticus octo facit. Magnus hic est busto, sed sensu magnior alto, doctus et ad guerrae scire piare modos. Ad strabucconem sua nunquam gesta movebat, 400 inque armis Fabius Maximus alter erat. Mente ferebatur savia, non corde feroci, ut faciunt plures absque rasone duces. Qui, nec appizzatur simul atra barufola guerrae, omnes in pezzis praesto taiare volunt. 405 Non ita maturus rex Scannacavalla solebat, imo reposato fatque refatque modo. Hic habuit quondam cum Vespa forte duellum, qui tandem multo victor honore fuit. Illius e cauda stoccum detraxit aguzzum, 410 qui plus quam mortis frizza forando forat. Ast ordinanza Cosinus ponit in altra Zenzalas, aliis ne minor esse parat. Lendinis hunc totum pellis durissima coprit, in qua nulla taium spada tacare potest. 415 Non nisi de humano Zenzalae sanguine vivunt, unde cruentatos cernis habere musos. Non usant spadas, stoccos, mazzasque feratas; Zenzalis piccas tradito, victor eris. Sunt scarnae, assuttae, nervosae, saltibus aptae, 420 unde sciunt hastas ben manegiare leves. Fantaria quidem tota est, cui iuncta nigrabant Myrmicolionis agmina ducta viris. Grillus equus Moscham, fert Cantarella Tavanum, it Zenzala pedes, Myrmilioque simul. 425 Non minus ergo suos curat Myrpreda guereros, quos bene guarnitos unit et arte docet. Gens sassina quidem est, at in armis pratica multum, et cui phama, magis quam sua vita, placet. Sunt pedites cuncti, picchis utuntur aguzzis, 430 quas segetum summis prodit arista comis. Hos regit ille gigas Myrpreda stupendus in armis, totum Farfallae quem tegit ala finae. Inter Formicas et hos de gente ladronum semper guerra fuit, est quoque, semper erit. 435 At Moschinorum rex, crudus Siccaboronus, sfodrato squadras instruit ense suas. Se Parpaionum duris vestiverat alis, est tineae scutum mezza ganassa suum. Mittit corseros regio Fornarica fortes, 440 quos Panarotos nomine dixit Adam. Sunt lunghi et nigri, vecchio de pane creati, qui Moschinorum esse probantur equi. Moschini armantur stuppa, quae circa borones, circaque cannellas dura venire solet. 445 Est Mussattorum talis destrezza, quod uvae trant vinazzolos belligerando graves. Ex his semper habent carneria plena balottis, cum quibus elmettos, duraque scuta terunt. Post has ergo acies, post agmina plurima monstrae, 450 obtinuit duplices quaeque caterva pagas. Sanguileo vecchios reseraverat ante tesoros, nec sua sparagnat praemia militibus. Spendit abundanter, quia sic faciendo valentos reddit soldatos, dispositosque mori. 455 Non modo stendardos, modo non insignia narro, namque nocet capiti chiachiara longa meo. Si varias scribam linguas, variasque dovisas nullus et inchiostrus, nullaque charta sat est. Non nisi banderae, nisi non vexilla volazzant, 460 suntque pavaionis littora plena tesis. Hic contestabiles, caporales et capitanos, lanzaque spezzadas, magnanimosque ducas, marchesos, contos, alpheros, logotenentes, cernebas proprium sollicitare gradum. 465 Hic lanzae, spadae, targones, scuta, celadae; hic trombae, gnacarae, timpana, corna, cifoi. Circumcirca tremunt colles, reboantque riverae, celsaque de vastis rupibus echo tonat. Soldatos animat trombarum tararan illud, 470 atque nihil mortem corda stimare facit. Navibus interea complentur littora carchis, millia per salsas vela videntur aquas. Hae sunt carracchae, sunt fustae, suntque galaeae, schirazzi, grippi, lignave quaeque maris: 475 Scilicet armatae sunt multo milite scorzae, dimidiae giandae, dimidiaeque nuces. Trant sursum anchoreos rampinos undique nautae, vela favorevolis dant sofianda notis. Tercentum cordae mollantur, sive tirantur, 480 unde cridat rauco multa cirella sono. Non monitiones, non hic vittuaria mancat, maxime sed guerris artelaria decens. Sanguileo primus galionem scandit in amplum, qui patuit cortex Gambaris esse vodus. 485 A poppa et prora stant centum passavolantes, gens ubi ballottas dat Scaravazza suas. Gens Scaravazzorum, quam larga Boëtia nutrit, ballottas mira fabricat arte graves. Tota suum regem seguitat Moschaea valentem, 490 vix infassatus restat in urbe puer. Denique sgombrantes portum, lata aequora complent, quae male soffrendo pondera tanta gemunt. Incutit horrorem coelo, terraeque, marique tam numerus rerum, quam sonus, atque cridor.

LIBER SECUNDUS

At non Formicas tanta haec bravura spaventat, quae iam praescierant bella futura sibi. Ipse senatores Granestor convocat omnes, fitque inter savios disputa longa duces. 5 Supra Formicas scoeptrum regale tenebat Granestor, sperans altior ire deis. Consilio semper saviorum cuncta movebat, quapropter bellum victor ad omne fuit. Illuc praecipue magnus Myrnuca vocatur, 10 qui Formicarum dux generalis erat. Inter Formigenas nemo robustior illo, qui solus grossae fert duo grana fabae. Quamlibet armorum guisamque, modumque sciebat, omnis et ingenio res erat apta suo. 15 Multa reportarat giostrarum praemia secum, milleque de bustis tolserat ense capos. Mille capos, inquam, mozzarat iure duelli, omnia cartellis plena fuere suis. Unde galoppabat totum sua phama per orbem, 20 nec siluit forzae cridor ad astra suae. Non multum tenuit regnum, nec habere cupivit, rocca valoroso sat fuit una viro. Nux erat in summo rapae fundata colengo, quae busa Myrnucae rocca superba fuit. 25 Hinc sibi composuit nomen Myrnuca decenter. Myrnucam Myrmix cum nuce iuncta facit. Sed quia de paribus semper furor invidus exit, gestibus invidit, Siccaborone, tuis. Dudum cartellos in te per ubique tacarat, 30 ut seu tu mundo, seu foret ipse prior; at tu sprevisti secum brigare superbus, cum sis rex, et cum rege sit ille minor; unde raquistandi regnum sibi voia venivit, quo tibi certandi scusa niuna foret. 35 Ante senatores Formicas venerat ille, cui data communi laude bachetta fuit. Se prius indignum tanti accusavit honoris, mox tamen impresae cingitur ille datae. Formicarum ingens bellaxque exercitus arma 40 induit, et Moscas contravenire parat. Ponitur in punto campus, gens, tela, cavalli, banderae, lanzae, busa metalla simul. Sed quia per varios audit rex ipse spiones: quinque coronatos castra menare viros, 45 non audet tantae se impresae accingere solus, at petit antiquae regibus arma lighae. Quattuor acciti reges cito tela parecchiant, perque Alpes veniunt agmina, perque fretum. Prima Pedocchiorum comparsa est zurma bravorum, 50 quos rex a Cutichae clymate Furfa guidat. Armant hi duris tegnae sua corpora crustis, Zanninumque fabae quisque cavalcat equum. Caganiellus item Formicis portat aiuttum, qui Pulicum caricas ducit otanta rates. 55 Boscosam sub iure suo tenet ipse Lasaenam, eius et imperio sylva canesca datur. Gens haec atezatrix leggiadro corpore saltat, vincit et aethiopas bruna colore nigros. Eius ab humana vix ungue corazza foratur, 60 Orlandi ut fuerit scorza fadata minus. Venerat et Cimex, Putrifola nomine, qui rex totum Lettiriae per mare sceptra tenet. Gens sua Lympirides equitat, quae nocte vagantur, itque coruscantes nocte cagando focos, 65 unde Cagafocos stirps Cimica nominat illos, atque cavallazzos eligit esse suos. Muschifur hic etiam Ragnorum maximus est rex, cui smisurati forma gigantis erat. Ipsius officium est muraias condere fortes, 70 condere trinceras et casamatta simul; it pedes, atque suos pedites facit ire gigantes, crura caminandi sunt quibus apta diu. His igitur simul addunatis, mira tenetur ordinanza, velut pratica banda solet. 75 Granestor, nec non quaevis Formica, Locustas spronat et his Moschae contremit agmen equis. Iam mare Sanguileo Pulicum calcabat, et alta aequora, quae velis tota coverta fremunt. Ipse suis mundum privarat Apollo cavallis, 80 nec dare lusores vult bona luna suos. Aeolus en valido rallentat fraena Siroccho, claraque fumanis turbulat astra suis. De quibus ille fero cum turbine saltat in undas, spernazzatque nigras impetuosus aquas. 85 Ut sua natura est, pelagus sotosora butatur, pascit castrones nigra per arva suos. Sanguileo clamat:—Quam das, o nauta, novellam?— Respondet:—Mi rex, prava novella datur. Non hoc spero equidem garboio prendere portum, 90 non si mi faciat Iuppiter ipse fidem.— Talibus auditis, tollit Moschaea cridorem, nam timet insano quisque perire freto. At magis undosas montagnas aequor inalzat, fitque procellosi strania danza chori. 95 Nocchieri affrettant mollare, tirareque chordas, sollicitos vitae mors fugienda facit. Quisque gubernator male scit manegiare timonem; ars, ubi ventorum fit violenza, perit. Millibus in squarzis operantur vela nientum, 100 Nec disgroppari quaeque ritorta potest. Saepe simul naves urtant, spezzantque vicissim, et linquunt tabulas per freta larga suas. Unde marinari iam temnunt iussa paronum, quaeritur at vitae scampus ubique suae: 105 qui brancat tavolam, qui remum, quique coëllum. qui despoiata veste nodare parat. Hac, illac, fustae balzant, grandesve caracchae, huic temo, huic velum, spiccus huic arbor erat. Sanguileo flexis et Scannacavalla zenocchis 110 stabant, unde suis vota tulere deis. Sanguileo favae vult sacrificare Zaninum, cuius sit pellis digna gonella Iovi. Scannacavalla duos Serapicas, tresque Pedocchios Myrpraeda, et magnae busta Cosinus Apis. 115 His etenim sperant votis rehavere bonazzam, nulla sed his votis chinat orecchia deûm. Unius ob causam scelerati nempe guereri, mitigat iratos nulla preghera Ioves. Siccaboronus is est, qui solus despicit undas, 120 seque facit beffas aequore posse mori. Solus dispresiat coelum, tonitrumque menazzat, solus in instanti morte petezat aquas. Biasmat eos, qui sic genibus fant vota pigatis. Imo Iovi zurat: velle scanare Iovem. 125 Saepe ficas coelo monstrat, scopritque culamen, saepe travaiatum percutit ense fretum. Fortius unde illud percussum mugit, et altis bagnat hiperboreum saepe Booten aquis. Horrendos offensa tonos dant nubila sursum, 130 mox aperit gravidos imbre ruente sinus. Siccaboronus opem vult navi tradere solus; dumque studet cordas solvere, frangit eas. Quando comandabat, si non obeditus ab altris praestus erat, miseros praecipitabat aquis. 135 Non dicit—Guarda,—sed buttat in aequora multos, hac libare suam noverat arte ratem. Illa tamen duro spezzatur denique scoio, absorbetque ingens rupta carina fretum. Sed quid? deventat magis ille, magisque superbus, 140 sit licet in grembo mortis ad usque gulam. Grande vinazzolum subito abbrazzaverat uvae, quo sua sostegno vivere vita potest. Non tamen interea, dum crura et brachia menat, turpia desistit dicere verba deis. 145 Dat pugnos, calzosque mari, tutavia natando, vultque ad despettum mortis abire foras. Mors desperatum timet assaltare gigantem, qui mortem morti tradere velle bravat. Unde gaiardorum columen finaliter undis 150 se cavat, et magnam liber it extra brigam. Vult plus quam maium, giurat, chiodumque piantat infima Plutoni tollere, celsa Iovi. Vultque governa maris Neptuno prendere, vultque hos super imperios unicus esse deus. 155 Vult sua sit coniux Pallas, sit serva Diana, et iam facta vetus sit rofiana Venus. Vult quoque Mercurium doro appicare sogheto, cuius ad officium Mars manigoldus erit. Solus it armatus, cui stat samitarra galono, 160 quam duro ex hominis cuderat ungue Sterops. Nullis fortunae percossis ille pigatur. sola sed ah stimulat viscera magra fames. Non Leo sic vacuis cridat peragrando budellis, quum capitat griffis bestia nulla suis, 165 ut flos heroum sforzatur ventre famato, saepe grave in nuda sternere corpus humo. Tandem longe videt summae fastigia turris, ad quam sollicitos frettat habere pedes. Turris haec altus erat fungus, qui sydera toccat, 170 multaque sub tundo culmine rura coprit. Quattuor hic Pulices armato corpore stabant: nam Formicarum sat prope campus erat. Pinguis in aguzzo rostitur Lendina speto, quam coquit ardentis copia multa paiae. 175 Expectant illi quod sit bene cotta lecardi, statque super cagolam mensa parata caprae. Non procul est vini grossissima butta racentis, cum qua iuxta focum iam squaquarare parant; scilicet ex uvis albanis nobile granum 180 praestus adocchiatum Siccaboronus habet. Introit audacter, velut est usanza gaiardi, et movet aspectu talia dicta bravo: —O compagnones, vobiscum ducor a coenam, me vester quoniam rostus odore tirat.— 185 Unus respondet:—Non hic, compagne, taverna est; albergum quaeras in meliore loco.— Siccaboronus, apro similis, iam ferbuit ira, totaque de colera fazza bianca venit. —Per stygiam—dixit—dabitis coenare paludem. 190 Gentilezza negat quod dare, forza dabit.— Cui responderunt:—Per forzam tollere vis ne?— Siccaboronus:—Ita, sufficientus ero.— Non supportarunt Pulices ea verba superbi, dant subito chiappum, telaque nuda piant. 195 Siccaboronus, habens animum dextramque paratam, fulmineo vacuat protinus ense fodrum. —A trincatores!—inquit,—gens apta tavernis, nil timeo vestras, trista canaia, minas.— Sic ait et spadam vibrans hic praestus et illic, 200 hos sibi lontanos brachia quinque tenet. Circundant illum Pulices saltonibus altis, sed quantum extendit se daga, retro tirant. Ursa famata paret mastinos intra cagnazzos, exiguum nec adhuc perdidit ille pilum. 205 Nullo se pacto sgomentat, quattuor inter saltantes Pulicos, maximus ille baro. Imo caneggiatus, mistas cum sanguine bavas dum vomit, hostiles fat retirare pedes. Quoque magis retro vadunt, magis ante ficatur 210 vir, nec terreni perditur onza sui. Unus at ecce Pulex dardum de longe balanzat, scilicet ereptum Muris ab aure pilum. Siccaboronus habet lyncis bellando vedutam, saltat et a colpo retro it, inde subit. 215 Nunquam vista fuit leonessa velocior illo, quum simul indretum, quum simul ante salit. Perstringit spallam Pulicis fendente sinistram, et calat in dextrum spada taienta latus. Ecce ruunt terrae patefactis viscera panzis, 220 itque diabolicas umbra trovare casas. Nec se contentans unam hanc monstrasse prodezzam, ad coelum salto se levat octo pedes. Se levat octo pedes Mussati, Siccaboronus, atque aliam rutilo spiccat ab ense provam. 225 Dum calat e coelo, Pulicem male tractat un altrum, quem medio capitis vertice spada ferit. Non elmus durat, quamvis sit gussa lupini, millibus in pezzis longe tridatus abit. Totum se abscondit tenera in ventralia ferrum, 230 sic duo iam Pulices tartara nigra petunt. Tertius ecce Pulex incautum Siccaboronem post cuppam chioccat falsus, et ille cadit. Ille cadit, sed non aliter sua gamba resurgit, quum tangit duram sgonfia balla petram. 235 Inde magis factus colerosus, tartarus heros nettum roverso truncat utrumque genu. Ultimus expavit, scapolat saltonibus inde, quem desdegnatur mens generosa sequi. Elevat orgoium, post unum currere temnit, 240 sed vadit longam pro satiare famem. Incipit ante focum rostitam mandere Lenden, omnia cum totis carnibus ossa vorat. Mox uvae granum tribiani siccat afattum, et vino tandem factus alegrus abit. 245 Sanguileo iam iam tota cum classe suorum sub valida portum coeperat arce Chyni. Est Chynus arx Pulicum fortissima versus Arognam, Sanguileo tamen hanc prendit et igne brusat. Hinc abit, huncve sequens exercitus omnis arivat, 250 flumen ubi Vermer cum Brue iungit aquas. Urbs ibi Crappa sedet fluviorum meza duorum, Crappa caput mundi, metropolisque Brugi. Urbs ea non altrum est quam morti testa cavalli, qua sunt pallazzi mille, tre mille casae. 255 Illam Sanguileo vult expugnare, sed intus Ragnorum princeps Muschifur arma tenet. Stat pro Formicis, nec vult dare moenia Moschis Muschifur, aguaitis valde provista suis. Condiderat largum sibi gens Ragnina stecatum, 260 quem nihil aut pocum Mosca forare potest. Ter centum vigilant noctesque diesque Pedocchi semper, et in muris—Fa bona guarda—cridant. Sanguileo grossos tamen illuc trare canones mandat, ut urbs seu vi sit presa sive dolo. 265 Artelaria data est in curam Scannacavallae, si per forza intro forsitan ire potest. Mirpredae officium datur heminare cavernas, si quoque per fraudem praendier illa valet. Est proprium Moschae maioris, sive Tavani, 270 impete Ragnorum castra forare suo. Unde Tavanorum impresa est iuncta tyranno, cingere bombardis pergama grossa cavis. Myrmicaleonis etiam data gentibus est ars, propria furtivis antra cavare dolis. 275 Qua propter Myrpraeda, suus rex atque monarca, curat in obscura nocte forare busos. Muschifur at vigilans capitanius omnia scoprit, omneque dissegnum hostis inane facit. Iamque trapassarat constructo ponte canales 280 Sanguileo, et circum sederat urbis agrum. Scannacavalla die sbombardat, nocte terenum Myrpraeda evangat, Mustibibaxque spiat, namque hic Mustibibax ille est, qui Siccaboroni, multibus in factis signa tremenda tulit. 285 Artelariarum mandatur guarda Cosino, sat bene Zenzalis convenit illa suis. Proprietas propriae Zenzalae traditur, ut non dormiat, utque alios non reposare sinat. Moscarum Grillis acies imposta legeris, 290 saepe imboscatis aut capit, aut capitur; sed iam obsessis mancat vituaria Ragnis, omneque portandi circa stopatur iter. Muschifur excelsa signum de turre palesat: nunc fumo potum, nunc petit igne cibum. 295 Non procul ad littus fossae, Granestor acampat, quo soldatorum facta resigna posat. Viderat accortus signum, noratque bisognum, illico Myrnucae quae facienda iubet. Mille cariazzos, Scaravazzos nomine, cargat, 300 multaque per fluvium Vermeris esca natat. Mittuntur centum nonantaque grana ceserchiae, atque masinatae septuaginta fabae. Multaque praeterea sunt missa salumina carnis, quae fuit ex grassis facta Ranabotolis. 305 Haec ea dum vadunt, accompagnante Putriffa Cimice cum multo, zarda scoperta fuit. Zarda palesatur tradimenti denique magni, quo fuit a prigolo Crappa levata gravi. Inter Pedocchios testae, stantesque camisis, 310 ad quorum guardam grossa muraia datur, accidit ut secum Pedocchi mille polini susciperent vicibus talia dona suis. Hos quidam Cimex stipulatus, nomine Puzzor, corrupit, spondens quinque vel octo pagas, 315 dummodo nocte velint aut sursum trare Tavanos, auxiliatrices dentque tirando manus, aut scintinellas cuiusdam turris habentes, curent ut manibus porta stet una suis. His Rodipollaster fuerat capitanius, omni 320 plus Gaino falsus, plusque Sinone duplex. Ipse, spionandi pratighissimus arte, giganti Muschifero se se protulit ire spiam. Vult quoque pro patria servanda temnere vitam, vult, inquam, modo sit patria salva, mori. 325 Tali sub manto, tali sub veste ribaldus, pessima taiantis fata rasoris habet. Namque secutura debebat nocte Tavanis Crappa dari, et summos igne strinare deos. At quia caecus amor cogit secreta fateri, 330 nec fert groppatam foemina quaeque gulam, Roddipolaster, amans ingenti ardore Cigalam, huic traditoreschae fraudis aprivit opus. Illa suae matri retegit, materque marito, cunctaque Muschifero nuntiat ille suo. 335 Prenditur infelix, cruciatur, scarnificatur, squartatusque sua carne satollat aves. Sanguileo interea, Moscha referente spiona, senserat ut Ragnis vecta sit esca magris. Tunc Moschinorum subitus sex millia contra 340 expedit, hisque novum donat habere ducem. Siccaboronus adhuc non huc apparet, et huius magnus Mustibibax logotenentus erat. Supra Panarottos sellae buttantur, et ingens it Moschinorum sub duce banda novo. 345 Pergitur ascoso cursu, parlatque niunus, sub pedibus feltrum quisque cavallus habet. Non procul en densis cum boschis ripa trovatur, foltaque de ortighis sylva, grataque culis. Hanc uno compiere die staffetta nequiret, 350 seu sit Testudo, sive Limaga celer. Quam scondirolam dux accortissimus intrat, nam fuit aguaitos apta coprire novos. Dux iam Cimicibus procul adventantibus, ipse stat chetus, ac alios fat quoque stare chetos. 355 Iamque sonaiorum strepitu properare bagaios audit, et hos panis copia magna gravat. Non latet ulterius, bellus dum zettus habetur: —Arma—sprovedutus personat,—arma—cridat. —Arma—cridant omnes,—carn, carn, ammazza canaia;— 360 postque bravarias, tela, manusque menant. Illico Putrifolae mens consternata stupescit, quum sibi tot lanzas currere contra videt. Attamen, ut melius potuit, simul agmen adunat, fatque cariazzos retro tirare graves. 365 Expedit ad regem subitam Granestora postam, qui sibi quam curto tramite donet opem. Inde Cagafogum toccans sperone cavallum, Cimiceos animat voce furente viros. Ingentem villum, Cingiari a fronte revulsum, 370 bassat et adversum Mustibibaca petit. Mustibibax minus hunc refugit, sed pronus arestat, atque valorosus contrus utrinque fitur. Hic Panarottus equus, nec non Cagafocus, atroces se simul inculant, se simul inde levant. 375 Coelum antennarum tronchi petiere supremum, mox cavat hic brandum, sfodrat et ille stocum. Caetera gens etiam variis se incontribus urtant, fractaque lanzarum sylva per astra volat. Qui manet in sella, qui non manet, unus amazzat, 380 unus amazzatur, nemoque nascit ibi. It fragor armorum coelo, confusio vocum, alta nigrant sabiis, bassa cruore rubent. Tandem Mustibibax, numero superante, manebat vincitor, unde parat Cimica turba fugam. 385 Rex sed avisatus nuper Granestor arivat, mirum quam subitus, quam fuit ille celer! Claudius Hasdrubalem cum fretta quippe minori cursus asaltavit, stravit et arma tulit. En Granestor adest, exercitus ecce secutus, 390 tollere Mustibibax cogitur inde pedem. Ad totam scapolat briliam, revocatque sequaces, ut salvet proprios, bon capitanus, equos. Optime cuncta tenet drittae sentiria stradae, quam ve potest curto tramite, sgombrat iter. 395 Iugiter incalzat persona Granestoris illum, ad passumque agiles praesto traversat equos. Sex Formicarum squadras Myrnuca legeras, qua fors Mustibibax transeat, expediit; nec suus indarnum pensavit talia sensus, 400 hostibus en tandem cingitur, itque presus. Omnia Sanguileo sentit, sentitque nemigos non procul a castris ponere castra suis. Protinus insemmam squadrones contrahit omnes, mandat et in proprio quemque sedere loco. 405 En sed hoc in medio totius alegra levatur vox campi cridans:—Siccaboronus adest, Siccaboronus adest: pensavimus esse negatum, attamen (o bona sors) Siccaboronus adest.— Illum Sanguileo venientem strictus abrazzat, 410 stringit et abrazzat, ter deciesque basat. Passatae narratur ei successio guerrae, vanaque proditio, Mustibibaxque presus. Talibus auditis, ignavos clamitat omnes, scire nec impresas, dignaque facta ducis. 415 Allegat Hannibalem, Pyrrhum, Romaeque Rinaldos, omnibus est licitum quos seguitare modis. Inde superborum princeps, tonitruque furoris vult sibi bastonem, vult sibi sceptra dari. Totius chiedit bastonem, sceptraque campi: 420 non aliter forzas velle provare suas. Ergo capitanii generalis prendit honorem, quodque ultro poscit, regibus ultro datur. Non hoc Sanguileo, non hoc Myrpraeda negavit, Cosinus laudat, Scannacavalla probat. 425 Muschifur interea videt alta e turre propinquos hostes esse suis, hostibus esse suos. Praeparat ignivomos hinc sagras, inde canones, archibusariae dat loca certa suae. Vallis erat quaedam, quam Bos impresserat olim 430 corpore, dum tenera forte iaceret humo. Manserat hic tellus grossi sub pondere ventris concava, cui species, formaque vallis erat. Hic sua Formicae, sua Moschae castra locarunt, stantque cagnezatis pro dare signa viris. 435 His bombarderae Crappae dominantur ab alto colle, nec est Moschis sors ibi tuta satis. Turribus ex altis huc grana nigerrima vezzae dirigit, et Moschis maxima damna facit. Siccaboron tantae scontrat se impressa ruinae, 440 seque gabiottis cingit ubique novis. Est animalorum quaedam fortissima razza, quos Porcellettos itala lingua vocat, ex illis dico, qui se quandoque rotundant ceu Pater nostros, sint licet absque buso. 445 Hos iungit veluti Bufalos moschineus haeros, subque uno stimulat millia para iugo. Strassinatur enim lombardae machina quaiae, torrida quae dudum lumine solis erat. Plena ceresarum duris ex ossibus extat, 450 qui stant ut scopuli, quos nihil unda movet. Siccaboron tale hoc dedit illa in parte reparum, qua sua bombardae ferrea poma dabant. Multa ceresarum post ossos turba latebat, cumque archibusis tif taf ubique sonat. 455 Ecce sed intantum stendardi utrinque levantur, banderaeque tremunt mille, bofante noto. Hinc sua Siccaboron, sua dividit inde Granestor agmina, Myrnucae nam nova cura datur. Myrnucae nova cura datur sfidare nemigum, 460 velleque cum solo Siccaborone brigam. En venit armatus bardatam supra Locustam, perque acies hostis sicut araldus abit. Ipse cruentatimi fert guantum in cuspide lanzae; quo viso, horribili corda pavore tremunt. 465 Hunc iacit ante pedes regis moschensis, et inquit: —Nunc duo, Sanguileo, foedera pono tibi. Vel dux Siccaboron mecum combattere voiat, totaque sit per nos quaestio facta duos; vel crudelis atrox hodie giornata fiatur, 470 qua seu tu primus, sive Granestor erit.— Siccaboron praesens, dum talia sentit, avampat ore foco, et colerae verba dat aspra suae. —Non ego Siccaboron, toto celeberrimus orbi, qui de Membrotti semine duco genus, 475 non ego Myrnucam dignarem, qui mihi nasum fazzolo, et retro tergeret ore busum. Guarda mò, si tecum vellem, rofiane, duellum prendere, si mortum famme stimare velim.— Sic ait, et voltans humeros responsa refudat, 480 illeque praecipitans in sua castra redit.