I
EPISTOLIUM COLERICUM MAGISTRI ACQUARII AD SCARDAFFUM ZARATANUM MERLINI POËMATIS CORRUPTOREM
Laudabilis et observabilis apud antiquos usanza fuit, ut in suarum frontibus epistolarum aliquam salutationem percupiant et ascribant recipienti eas condignam. Quam igitur salutem, ut huiusmodi mantineamus costumamentum, tibi, sbudellatissime Scardaffe, convenientem mandabimus? An Dei gratiam? minime, quia Christum, sanctamque Mariam renegasti. An corporis bonam valetudinem? absit, es etenim (ut diu sbaiafasti) consumatissimus herbolattus, et Avicennam, Hippocratem, Galienum, Mesuen totum avantaris imprendisse, et ideo de sanitate conservanda non ullum tibi habes mancamentum, nani (teste Piotino) male guaribit alios qui sibi medemo infirmanti dare soccorsum nequit. Verum tibi congruum illud disticon inveni[1]:
Dens tibi si caderet quoties fers ore bosiam, iam tua non posset pane ganassa frui.
[1] Cfr. l'epigramma Ad Briossum [Ed.].
An tibi richezzam denariosque desiderem? ad propostum nequaquam. Te namque per botegas toga brocata decorum, colana torquatum, supra mullettam cavalcantem saepe sguaitamus observamusque; non tibi, mullettaeque tuae polimenta desunt, non staffiles recamati, millibus et stringulis ornati. Qua propter richissimum te arbitramur. O si teipsum considerares, quam bellum nobis de te spectaculum praebes, quum passu portantino tich tach pedibus sonantibus hinc inde per urbem cursitas! An tibi filios optabimus? nec ita, quando quidem castratus es, nam dum in arte castratoria te peritum iactabas, quendam soldatum lergnam patientem eunichizare presumpsisti, credens (ut usaris) aliquem ditesticulare porcellum, illi miserulo genitalia simul et animam cavasti. Porro soldati ceteri, non pocum tua pro imperitia sdegnati, te nasconditer pigliarunt ligaruntque, ac sine tantis tenais, ferrisque affogatis, tibi castronato baricocolos extirparunt, fadigamque filios generandi penitus abstulerunt. Hinc tibi supra pilastrum quendam carmen attacatum fuit, creditum poëtae Godii.
Legis adimpletor meritat Scardaffus honorem,
vult oculum pro oculo, pro pede vultque pedem.
Sic, dum testiculos morienti taiat ab uno
milite, testiculos praebet et ipse suos.
Ringratiandus tamen est magister Zucconus peritissimus castrator, qui rogatus nisi tradidisset aiuttum, tirasses merito sursum (ut aiunt) calzas. Ergo nec huiusmodi salutatio convenit homini docto, ricco, castratoque. Tanta denique fantasticatione cerebrum gratavi, quod pulchra, quod sufficiens, quod omni laude dignissima, per me salus retrovata est. Accipe igitur, frater mi Scardaffe, mi frater dico, quem super furcas tam filialiter et voluntariter appicatum viderem et crocitantes cornachias effossis oculis nutrientem. Mi denique frater, cui cancarorum quattuor galeas desidero, cui quantos per contadinorum copias sentimus nominare giandussas, angonias, codosellas desideramus in corpore, talibus namque gratiis (sunt enim gratiae gratis datae) perfectior et praticatior herbolattus evaderes. Sint itaque tua salus infrascripta mala, quae Merlinus noster in quartadecima macaronice loquens de Saturno ait:
Capitis dolor, hydropisia, ecc.[1].
[1] Segue tutta la filatessa delle malattie: cfr. Baldus, XV, 362-73.