Haec itaque Saturni familia tua sit salus, dilecte Scardarle, quia iuxta meritum dandum est precium, nec tantum haec eadem in tuo corpore desideramus. Verum tum in famiglia et parentela tua, tum in amicis, benefactoribus et tibi benefacturis appeto; quis non ista fideli percuperet familiari? Ut autem sis felicior, haec irremediabilia fore velimus et in his voluptatibus te nestoreos agere dies divi concedant. Vin scire quod tuum beneficium erga me sic bene tibi desiderare commovit? arrige aures, bricone. Divinum quippe volumen Merlini Cocaii mihi furtim surripuisti, mox omni latrina merdolatius imboazzanter ad lucem venire fecisti. Audiat terra, coelum, mare, Plutoque causam falsificationis eiusdem voluminis praeclari, et subtiliter universis tuae sceleraginis rebus fantasticatis iratus aetheris arbiter te summo de troni solio fulmine devoret. Scelerate, proterve, ribalde, ladro, sacrilegiis plenissime, venisti iam pridem ad me, nescio quibus lusenghis, petere veniam ne te amplius per expressum zaratanum, subdolum, falsum, ribaldonem manifastarem. Quando quidem quotidie sentiebam te super bancos et pulpitos predicare et zaratanizare, ubi vendebas bissolos, impiastros, cerottos de stercore canis compositos, probans esse optimum ad expellendam rognam cerottum. Avantabas quin etiam te sanare absque bragherio rotturas, cavare dentes, foecundare mulieres, purgare oculorum pannos et catharates, extirpare petras, et omnia haec absque dolore faciebas, immo facere dicebas, quosdam componebas siroppos, pilulas, unguentos, confectos quos falso appellabas dragantes, dyaquironem, elefanginas, crocias, aureas, sine quibus et caetera. His ego tuis ribaldariis motus, per quas non modicas acquirebas pecunias et homines perimebas non tuli, imo te per strionem pubblicassem, ni subito venisses ad veniam. Ego benignus cessi, mox humiliter nostris in penetralibus accepi, ubi nostras lucubrationes aliquantillas ostendi.
Tu tamen fraudolenter me inadvertente poema praeclarissimi poëtae Merlini Cocaii macaronicum robasti, corrupisti, falsificasti, et multa non sua interposuisti, et plures libros surripuisti, quos tibi tribuere volebas, manigolde, furcifer malignissime. Esset enim sacrificium non modicum Deo gratum te scortegare, homo pessime, non homo sed bestia, diabolazze; praeterea sic imboazzatum, castratum, totum ab illo mutatum stampare fecisti. Quid promerebat vates inclitus sic a te viciari? Utique causa vindicandi te, quoniam tuas insectabar malignitates? Simulator pessime, quem de Ganelonis maganzesi natum iudico et quem patefacturus sum per barrum, per ladrum, per rofianazzum. Vade in malam crucem et quantum Ovidius Naso desiderat in Ibin multiplicatum millies in te nunquam deficiens veniat.
II
LAUDES MERLINI
EIUSDEM MAGISTRI ACQUARII LODOLAE AD ILLUSTREM DOMINUM PASARINUM SCARDUARUM COMITEM, DE VITA ET MORIBUS MERLINI COCAII ET DE INVENTIONE HUIUS VOLUMINIS.
Dudum, serenissime princeps, adeo meum imbalordasti cervellum, ut tibi de catatione voluminis huius aliquid ispienare velim, quod de memoriae cadastris quasi mattus cascarim. Quam ob rem ne tantum mihi amplius tribuas impazzum, accipe rem, non quam orecchis aut naso audivi, veruni his manibus pertoccavi. Iam pridem nosti quantum ego sim in curiosare mundum solicitus, diversasque rerum proprietates; et hoc herbolattos, dentiumque cavatores, braghirorum conciatores maximamenter condecet. Accidit nos aliquanti herbolatti Armeniam versus navigabamus causa retrovandi radices, herbas, lapides, vermiculos et huiusmodi facendas ad conficiendam tiriacam bisognatissimas. Erant nobiscum super eandem, medesimamque garavellam, seu barcam intelligibilius dimandandam, magister Salvanellus Boccatorta, magister Dimeldeus Zucconus, magister Ioannes Baricocola, magister Buttadeus Gratarogna, et ego magister Acquarius Lodola. Erant praeterea quatuor praticatissimi artis physicae giudei: Samuel videlicet, Nabaioth, Helcana, Ruch. Isti omnes insimul aequoris schenam traversando schavezzabamus. At pluribus exactis giornis, ventorum contrariatio tanta surrexit, et pluviarum discrepantibus ventositatarum fulminibus tanta fluctuatio nos accoiavit quod ad quandam inhabitatam et inherbosam terram nostra tandem garavella se nolendo inzappellavit. Ibi ergo nescio quo portu recepti, anxii, stracchi, affamati, bagnati tandem desmontavimus in sabionigeram littoris spiazam, et aliquanticulum repossati surreximus ad investigandam loci proprietatem. Terenus erat primamenter arenosus, unde foltum pignarum intravimus boscamen; insofribilem caldum Phoebus illic sparpagnabat, quapropter tum pro maris balordimento sbalanzantis, tum pro solsticii boimento ad cuiusdam smisuratae montagnae cavernam prestiter confugimus. Quae primo in intramento guardantibus intro non pocam mentis cagarolam incutiebat. Verum gaiardos assumentes animos deliberavimus accepta prius victuaria, nec non lanternarum lusoribus, illam finaliter incuriosare. Facto itaque signo crucis, magistro Salvanello davantum eunte, subintravimus, et caminantes caminantes semper magis ad bassum andabamus. Post duorum caminamentum dierum, ecce vetustas cadaverum gambas, testas, brazzos, spallas, variaque diversorum animalium acatavimus ossamina, quibus calcatione pedum trapassatis, antrum spaciosum cum duabus de brunzo portis mire lavoratis ac intertaiatis aspeximus; hic dubitativi per horam unam remanivimus quis prius introgredi bastaret animo, resembrantes illis sgnavoliloquis gattis, qui concilio facto consultaverunt Apollinem quis mezeni persuttum prior assaltare deberet; aut magis assomiabamur toppis vel soricis, qui sortem buttarunt qualis foret attacaturus sonalium adversanti gatto. Tandem ad guisam pegorarum, unum presumptuosiorem aliis seguitavimus. Imus hinc inde per illam cerchitantes grottam, vidimus incudines, martellos, tenaias, scarpellos, et haec similia multum rugine facta. Vidimus insuper gambas, schincas, testasque homininas: quanta maravigliatiatione afficiebamur tu ipse pensato. Ulterius procedentes ecce (mirabile dictu) marmoricias undecim adnumeravimus sepulturas, quarum granditudinem non meum est calamo distorchiare. Super illas autem porphidina tabula ficcabatur pendula, qua litterulis antiquis et indoratis hoc epigramma compositum per nostrum Merlinum Cocaium poëtam mantuanum sculpebatur. Lege:
Hos sculpsit tumulos Merlini dextera vatis,
magnanimos posuit sub quibus ipse duces.
Qui phlegethonteas superis cedentibus umbras
lustrarunt, et res, quas egocumque cano.
Scripsimus hexametro baldense poëma cothurno,
non tamen ad metam sors tulit ire suam.
His dudum subtiliter fantasticatis, epigrammata supulchrorum sigillatim perlegere comenzavimus. Erant (velut dixi) lapides undecim galantiter et strafozate per sculpturam fabricatae. Quarum in medio formosior aliis sepultura super quatuor leones bronzineos eminebat et in porphidina monumenti bianchitudine talia notabantur carmina. Lege:
Baldo nempe gravi sum debilis urna sepulto, quem nihil infernae terruit unda Stygis. Ad manum dexteram ipsius sepulchri candidissimus alter tumulus a quattuor bianchezantibus sublevabatur columbis, hoc etiam intaliatus metro. Lege:
Semper apud Baldum contempto patre Rubinus vixit, et a tumulo non procul esse tulit.