Doctrina quartadecima
Alter cervinam carnem coquit, inde strinatum cum crusta panem in forti demergit aceto, post haec formazzi gratat instar quinque cepollas, smenuzzat carnem, lardo quam rostit in albo, figatumque suum coctum cum pane moiato mescolat et masinat, nec non distemprat aceto; mei addit, spetiesque bonas, traditque boiendum, hancve zelatiam caldam frigescere lassat.
Doctrina quintadecima
Alter gambaricum mira facit arte saporem, gambara disgussat, quibus ante cavaverat ova, pistat aquam, stillans colat inde, capitque bonherbam rossolaque ovorum, panis mollamen, et ista conterit, agresto quae mollit, aquaque pusilla. Post haec acetosat fortis speciebus et ova quae prius abstulerat guacettum ficcat in ipsum.
Doctrina sextadecima
Alter mandulibus flores immiscet aneti, gingiber atque nuces muscatas, zuccar et ista pistillo masinat, nec acetum spargere cessat, supra castronis carnes haec optima broda est.
Doctrina decimaseptima
Alter at anguillas vel tencas maxime grassas lixat et expolpat, quas in mortaria smiccat cum petresemolo, datilis, uvaque marina, dulcibus et speciis, oleo, tortamque per illos condit, nulla quibus carnem mangiare voluntas.
Doctrina decimoctava
Alter quin etiam fungos in frusta minutos frixat aqua et lardo fresco, quos inde cavatos e pignatello formazzum miscet et ova, zaffranum, species, quibus optima torta creatur.