Doctrina decimanona
Alter acerbosas marrascas absque medullis pistatas passat stamegnam, caseus et lac additur, ova, bonae species cum zuccare fino, tettaque smiccatur iuvenis bene coctae vitellae, non sparagnat aquam roseam frescumque botirum, torta fit, ovorum chiarae sint crusta dabassum, at super effundit pignolos atque canellam.
Doctrina ultima de nectare
Sed quid ego longis pario fastidia verbis? Illic divinum facitur solummodo nectar. Multi bugiardi dicunt hoc esse bevandam, id nego, sed cibus est quo morti surgere possent, Gambonique coco, sguataro qui praesidet omni, hoc datur officium componere nectaris escam. Gambo caponazzos largos in tergore, gialdos, accipit et porci panzam prius optime coctam, ginger et integrum, species, frescumque casettum, mox petresemolum, mentam, calidosque garoflos, postea dismembrat medicoctos ante capones, frixat et inspergit species, capit inde nosettas manduleas, quas non tellus sed fecit olympus, his quoque frixat, aquam modicam, iungendo polastros. Dumque id fervet apus, medias quas diximus ante assummit species, his salvia, mentaque iuncta est. Pistumem fabricat, tortellos inde refrictos inter delecum, quem pezza tenella scolarat, spolvificatque super speties dulces et acerbas, post haec exossat datiles, et gingere volvit, cumque sminuzzato cinamomo, cumque garoflis, inde locat speties, rafiolos, ipsaque cocta frusta caponorum, datiles, uvamque marinam, pignolos mundos, in unam cuncta padellam, fecerat in fundo crustam, mediam quoque iungit, quas super apponit praedictas quasque facendas, mox aliam crustam super addit zuccare plenam, torret abelasium testi scaldante coperto, atque frequenter aquis bagnatur crusta rosatis. Dicitur hoc nectar, satis est narrasse coquinam.
Libro XX, l'enumerazione de' musicisti famosi (cfr. Studi folenghiani, p. 146):
O ventura bonis felicia secla diebus, florida monstrabit cum musica sacra Leonis sub spe pontificis quantum sit grata Tonanti. Nascere phoebei decus, o Iosquine, senatus, nascere qui primos in hac arte merebis honores. O felix Bido, Carpentras, Silvaque, Broier, vosque Leoninae cantorum squadra capellae, Iosquini quoniam cantus frifolabitis illos, quos Deus auscultans coelum monstrabit apertum. Missa super voces musarum, lassaque far mi, missa super sextum, Fortunam, missaque musquae, missaque de Domina, sine nomine, duxque Ferarae. Partibus in senis cantabitur illa Beata, huc me sidereo, se conge, Preter, et illud compositum Miserere duca rogitante Ferarae. Nascere phoebeae laus ergo prima cohortis, o Iosquine, Deo gratissime, nascere mundo compositure diu, quem clamet musica patrem. Magnus adorabit tua tunc vestigia Brumel, Iannus Motonus, Petrus de Robore, Festa Constans, Iosquinus qui saepe putabitur esse, tuque pater Franchine novas componere normas incipe et antiquas remove squallore sepultas.
Lib. XXII, l'interrogatorio di Baldo e compagni dinanzi a Culfora (cfr. lib. XXIV, v. 144 sgg.):
Culphora contremuit corpus tam grande Fracassi. Interpellat eum: qui sit, quo sanguine natus. Fracassus secum rodens in corde cathenam respondit curvans laccam sermone trementi: —Nomine Sturlonus dicor, sum natus ab uno nomine Burdacho nato de stirpe gigantum, qui schazzare Iovem voluerunt de paradiso.— Culphora plus tremuit talem sentendo parolam. Postea fatezzas Baldi vultumque galantum mirabat, latosque humeros, strictumque fiancum. Cui brancata quasi sub rete Cupidinis inquit: —Tu quoque qui sensum te prodis habere superbum da prolem nomenque tuum genus atque tuorum.— Baldus respondet:—Calicuttus nomine dicor, natus adulterio monachae fratrisque Stopini. Me conceperunt gesiae devote sub ara, postea Plutoni de me fecere sigillum. Sum devotus ei, donavi corpus et almam. Ergo meum regem dominumque catare procazzo, me mare, me tellus, quanto magis astra refudant. Si non esse dei potero, volo, sumque diabli.— Has desperati stupuit regina parolas. Mox qui sint alii semper magis aspra dimandat. Cingar ait:—Postquam scire optas, o alta Maëstas, [Maëstas, surripit «i» causa galantariae.] qui sumus et qualis nostra est generatio, dicam. Sum scarpacinus, scio repezzare zavattas. Sed quia disfaciunt dates, tavoleria, cartae, ac reliqui ludi poveros, mea cuncta zugavi: martellum, gucchias, lisnam, sparamenta, didalum, formas et secchiam, spaghi quoque fila, tacones, post haec ammisi ludendo sponte cerebrum. Quapropter stygias eo desperatus ad oras.
Falchettus
At me sub muc lech fecit Garaminga Ribagam nec bra convaluit, nec bru, nec zonzia moschae, hoc aenigma cupis dissolvere? funde stranudum.