Hircanus
Sum cui tres charites coelo demisit ab alto
Iuppiter, ut redeat mea patria candida, quae nunc
nigra fuit, turpis, Cifautti squallida morbo.
[Declarationem horum carminum cras dicam.]
Hippol
Sum qui squarzo lupos cum dentibus, inque menestram illorum carnes comedo non absque cuchiaro.
Liro
Est mihi leno domi pater, est in vista noverca, est uxor meretrix, bastardus filius unus.
Vinmazzus
Qui sim scit coelum, quid ero scit filius Heli, qui cum furcinula trat carnes extra lavezzum.
Boccalus
Qui sis scit coelum? quid eris scit filius Heli? deh cancar veniat robbantibus extra lavezzum. Nuper ego vestras, o Culfora magna, coquinas intraram furtim invitatus odore camini. Dumque ego semilatens stabam post limina portae, ecce virum (magis imo bovem volo dicere) grassum, inspicio lecti sub cavezzale latenter condere testonem coctum cum pelle vedelli. Postea gustigolis boccalum implere busecchis, namque suum studium nihil est nisi pacchia, brotamen.