Quis meam casu reperit coradam? Olá, non audis, Zoannina surda? Dic meam quis nam rapuit coradam, ventre forato? 365 Sentio me me vomitare flatum, nam coradellam mihi sustulerunt, non coradellam bovis aut cavalli, dico nec asni, sed meam parlo propriam coradam 370 cum tuis guardis, oculisque ladris, o meae lusor Zoanina vitae, ventre cavasti. Cum piva multas venio fiatas, et matinadis cano te galantis, 375 nec tamen duram tibi, porca, testam rumpere possum. Nunc matarellum sono, nunc pavanam, nil meae curas sonimenta pivae, quae, schitarrinos superans et arpas, 380 pecora squaiat. Unus est princeps schitarae sonator Orpheus, cunctis celeber paësis, sic similmenter prior est Tonellus gloria pivae. 385 Orpheus seccas tirat ad budellas haspides surdos, basilisca, dragos, fraxinos, querzas, salices, onizzos, saxa, matones. Non ego mancum facio Tonellus: 390 vix pivae flatu repleo botazzum, et lili blirum digiti comenzant, omnia saltant. Per domum ballant tavolae, cadreghae, guindali, naspi, gramolae, buratti, 395 scamna, lettirae, simul huc et illuc mille zavattae. Saepe dum canto gelidis sub umbris, cum lupis agnae, canibus capellae, vulpibus galli pariter comenzant 400 fare morescam. Dura sed plus es, Zoanina, saxis: ac habes testam similem giarono, porto calcagnos ego plus tenellos quam tua voia. 405 Nunc super lectos alii repossant, solus intornum sine luce vado, non habes de me, traditora, doiam, immo caleffas. Ayme, cur tantas renui morosas? 410 nonne Bertazzam, Toniam, Simonam, nonne Gelminam? cagalocchius, ergo sis molesina. Nam bianchinam voco te superbis, teque bellinam nimis esse bravas; 415 quisquis est bellus putat esse bruttos quoslibet altros. Ne tuae credas, mea gioia, fazzae, quod biancuzzos habeat colores: bianca dat panem mihi terra pocum, 420 sed nigra massam. Ergo me nulla spresias rasone. Nonne sum riccus, bonus atque bellus? tresque porchettos habeo tetantes ubera scroiae? 425 Sunt mihi septem pegorae, novemque cum viro caprae, iuvenisque vacca: lacte nec maium carui novello atque polenta. Sum satis bellus, satis et politus, 430 vado stringatus simul octo stringhis, meque saltantem pedibus legeris nullus arivat. Porto de paia vitiae capellum, cuius in banda posui medaiam, 435 qua sub ut stringa rubea ligatur penna caponis. Sed viam butto quid ego parolas? cridat indarnum mea piva surdis, Non orecchiarum patitur tuarum 440 rogna gratari.

AD EANDEM

O Zannina mei sollazzum dulce figati,
dulcior est muso nulla recotta tuo.
Potta meae matris, quam sum modo cordis alegri,
me quoniam Stanam credis amare gosam.
445 An zelosa tui facta es, mea perla, Tonelli?
martellum nostri nunquid amoris habes?
Hei mihi quam tundus, quam sum lignamine grossus,
si credam chiachiaris fidere posse tuis.
Tu me bertezas, dubito, me, zaccara, burlas,
450 non est soiandi causa veruna tamen.
Siccine te fidum semper trapolare bonhomum?
siccine menchionus sum tibi, semper ero?
haec sunt poma, nuces, castagnae, gucchia piroli,
quas tibi ricchezzas munere, ladra, dedi?
455 talia num scordas? veniat tibi canchar in occhis.
Quid nimis indusias? me cito scanna, precor.
Me, lupa crudelis, spazzatamenter amazza,
te potes in trippis abotinare meis.
Sum tuus, ergo tuis de impresis fac ve refac ve
460 sicut cervelli me guidat orma tui.
Aut impastatum milii cum pane tracanna,
smaltitumque simul cum macarone caga.
Ah datur altandem marzam comprendere: non hoc
Tonnelli meritat longa leanza tui.
465 Nonne daparte mea specchiettum Dina rotondum
attulit et nitidi quinque dotonis acus?
nonne duas stringas? tamen es ingrata Tonello,
quoque magis dono, tu magis aspra venis.
Te Brothem et Stroppi, te nudus membra Pirazzus
470 fecit et in durum vertit azale caput.
Ferri pectus habes in me, sed pectus ofellae
in Bertolino, perfida vacca, tenes.
Tu Bertolinum mihi praefers? te ne Righettum?
cedere ne ingenium debet utrique meum?
475 Si nos doctrina paragonas, doctior illis
sum vanigare hortos, sumque menare boves.
Si signalatis gestis magnisque prodezzis,
me meritat regem Franza, Cipada papam.
Deh voias, Zannina, tuum cognoscere tortum,
480 et me quem stizzus brusat amoris ama.

AD EANDEM FUGIENTEM

ALPHABETUM

Ayme, quo longe scapolas Zanina? ayme, cur schenam, traditora, voltas? ayme, sta mecum soror et codognum accipe pomum. 485 Barbaros vincis feritate turcos, bistones, moros, sviceros, todescos, bestias, serpos, quot habet diablos Belzebub orco. Curre planinum, tibi saxa rumpunt 490 cuncta scarparum sparamenta, solas: cancar ortighis veniat, quod ipsae crura cruentant. Deh quid indarnum sequor hanc ribaldam? deh quid istius sub amore ladrae 495 ducor ad forcam? mihi troppa lazzum doia parecchiat. Ecce non longe video cavallam, est ei pro me misero cavezza; ergo cornacchis laqueo picatus 500 esca manebo. Forca sit nostrae medicina poenae, forca tot guaios penitus sconibit, forca me picchet, pariterque ladram forca Zaninam. 505 Gratias coelo, quia nunc trovavi gaudium, quo me fugient afanni; guardiani campis faciam seguram gutture pesus. Haec salix, aut haec erit apta quercus 510 hanc meae vitae satiare voiam. Heu quid expecto miser? est adessum hora picandi. Ito nunc ito, Zoanina cruda, ito, qui se met picat, est Tonellus, 515 ibis ad stuvam sine quo, nimisque indusiasti. Laude mancabis, mea namque stanca lingua non maium veniebat, ut te laeta cantaret, faciente piva 520 li li li blirum. Muta tu semper precibus fuisti, matta quapropter reputaris esse: mortus at postquam fuerit Tonellus, moesta crepabis. 525 Non dabo non plus tibi poma, figos, non rosas, mentam, ricolam, basecchiam, non dabo non plus lepores, columbos non dabo non plus. O mihi giornus maledictus ille, 530 ossa cum pro te mihi tota sensi obteri dardis ab Amore iactis! o furor, o mors! Possit ad terram rigolare coelum, possit ad centrum ruinare terra, 535 possit in flammas simul omnis ire pontus et aër: Quin simul cunctae pereant puellae, quin simul vacchae moriantur istae; quaeque donnarum meritat picari, 540 quaeque brusari. Rumor et lites veniunt ab illis, rixa cum foemnis pariter creatur, ricchus est mundus diavolabus istis, ricchior orcus. 545 Semen est mendax muliebre, vanum, semen ingratum, petulans, malignum, sordibus plenum, putridum, diabli stercore plenum. Troia per solam cecidit bagassam: 550 totus it mundus simul ad brodettum, tuque per puttam modo iam, Tonelle, temet apicca. Vado piccari, locus iste non est vistus, en sogam iugulo tacavi. 555 Vado iam supra salicem, sed ah quis volgitur istuc?

VISUS A SALVIGNO SIC PARLAT

Omnibus impresis desgratia semper acozzat,
guastat et intoppis cuncta bonopra suis.
Fare potest coelum quod sic a sorte vetemur?
560 est ne canaruzzo tolta cavezza meo?
Sors differre potest, at non prohibere soghettum:
stat mihi per certos forca parata deos.
Nec liber arbitrii toto retrovatur in orbe,
nec scitur qualis scripserit autor opus.
565 Quare librarias seu papae sive Samarchi
istius arbitrii non tenet ulla librum.
Certus apiccabor, quamvis disconzor ab illo
qui venit inquaium, certa stat hora mihi.
O si cornacchias esset prohibere facultas,
570 occhios piccati quae caput extra cavant!
Nam quae sors mortis quam forca est gratior unquam?
sola est talento congrua forca meo.
Omne genus mortis sub terras corpora cazzat,
piccatis coelum posse videre datur.

ECLOGA

SALVIGNUS ET TONELLUS