Iamque comenzarat Baldi statura levari altius, et coelo magnis consurgere membris, iamque misuratur per longum brachia quinque, largus in amplificis relevato pectore spallis, 5 sed brevis angustos cingit cinctura fiancos. Nervosus gambis, pede parvus, schinchibus acer, drittus in andatu, levibus qui passibus ipso vix sabione suas potis est signare pedattas. Vivaces habet ille oculos, semperque rotatos 10 nunc huc nunc illuc, radio velocius illo, qui facitur quando sol specchio guardat in uno. Non huic barba nimis plena est, durataque setis, at spuntant mento lanosi trenta peluzzi, cui superum labrum paulo supereminet altro 15 extrius, et savium sic indicat esse futurum. At quia non habet hac in molli aetate magistrum, iam compagnones, rofianos, atque sbisaos, bravazzosque gradat, sbriccos, certosque cagnettos, qui taiacantones dicuntur, mangiaque ferri. 20 Talibus ingrassat se tantum Baldus ut aetas virda iuvenazzum transportat more poledri, non unamque facit stallae spezzare cavezzam; nempe polastrones isti, dum sanguine caldo, dumque vigent stomacho, semper mangiare parato, 25 non oleum ponunt nec sal in rebus agendis, nec mirant cosam naso lontanius ullam. Solo de Baldo tota parlatur in urbe, qui smisuratis sgomentat forcibus omnes, nilque deos curat, nil sanctos, nilque diablos. 30 Non illum spadae, non illum mille zanettae, non sbirri et zaffi terrere, nec ipse Gaioffus praetor in urbe potest animum domitare superbum. Ipsius ad grandem famam, nomenque cagandum, non est tam validus brazzus, tam dura gigantis 35 schena, vel Orlandi sguardus, vel mille Rinaldi, qui non sconcaghent nimia formidine bragas. Spadazzam lateri cunctis metuendus ataccat, quae fuit obscuris Vulcani facta boteghis, hanc ve fabri rapido temprarunt fulminis igne 40 Broth zoppus, sguerzusque Sterops, gobbusque Pyrazzus. Leggiadria suos brillabat tanta per artus, ut quaecumque potest fieri saltatio, sive gatta piet soricum, seu praesta leona caprettum, per Baldum fieret, nulla straccante fadiga. 45 Ergo Cipadicolae primates gensque bravorum, quique sacramentant semper simul esse fradellos, compellunt Baldum vinclo iuraminis: ut rex sit compagnorum voiatque tenere governum, per quem quisque tamen vitam non stimet un aium, 50 namque ubi rex mancat vadunt sotosora facendae. Praecipuos sed tres delectos Baldus habebat, quorum legnaggium non sit scoltare noiosum. Primus erat magnus Fracassus, razza gigantum, cuius longa fuit (certe non dico bosiam) 55 per bellum punctum brazzos persona quaranta. Grossilitate staro maior sibi testa dabatur. Intrasset boccam totus castronus apertam, auriculisque suis fecisset octo stivallos, atque super frontem potuisses ludere dadis. 60 Spallazzas habuit vastas, largamque schenazzam, gambones grossos, brazzosque, amplumque culamen. Non erat in mundo qui hunc posset ferre cavallus, omnes montando schizzabat more fritadae. Ingentem brancans manibus per cornua taurum, 65 voltabat circum facili giramine testam, ut facit ad lodrium chiamans strozzerus osellum. Ventrosam, duramque tulit sua testa celatam, quae tantum vini, quantum fert zerla, tenebat. Larga merendando mangiabat bocca vedellum, 70 nec bene replebant panes ottanta budellos. Sint quales voiant, trinzeras atque muraias crollabat manibus, totasque ruebat abassum. Streppabat digitis ita querzas, tempore vecchias, ut sterpare solent aios et porra vilani. 75 Tanto ibat strepitu spatians, tantaque gravezza, tota sub ipsius plantis quod terra tremabat. Targa illi fuerat plus fundo magna tinazzi, bastonusque ingens non parvior arbore navis. Huius progenies Morgante calavit ab illo 80 qui bacchioconem campanae ferre solebat. Alter erat Baldi compagnus nomine Cingar, Cingar scampasoga, cimarostus, salsa diabli, accortusque, ladro, semper truffare paratus, in facie scarnus, reliquo sed corpore nervax, 85 praestus in andatu, parlatu, praestus in actu, semper habens testam nudam, penitusque tosatam. Praticus ad beffas, truffas, zardasque, soiasque, deque suo vultu faciens plus mille visazzos, et simulans varias sguerzo cum lumine morfas, 90 pochis vera loquens voltis, mala guida viarum, namque domandantes quae sit via dritta camini, insegnans tortam, comitum drizzabat in ongias. Portabat semper scarsellam nescio qualem, de sgaraboldellis plenam, surdisque tenais, 95 cum quibus oscura riccas de nocte botegas intrabat, caricans pretiosa merce sodales. Altaros spoiat gesiae, tacitusque subintrat in sagrastiarum magazenos, salvaque robbas. Sgardinat o quoties cassettam destriter illam, 100 qua tirat offertam pretus pro alzare capellam, vel pro massarae potius comprare camoram. Tres voltas forcam praesus montaverat altam, dumque super scalam, manigoldo stante parato, cascaturus erat, calzosque daturus ad orzam, 105 semper ab armato Baldo, comitante caterva, scossus erat, mediisque armis per forza cavatus. Qui mox ad primam tornabat protinus artem, unde piabatur barisello rursus, et urbem ingrediens strictus cordis, trans mille vilanos 110 armatos nigris spontonibus, atque zanettis, protinus a cuncto populo, cunctaque palesus gente botegarum conclamabatur ad auras: —Ecce diavol adest, non lassat vivere quemquam, spoiavit Sancti Franceschi altaria ladrus, 115 milleque censuras portat manigoldus adossum, Sancti Christofori robbavit fratribus ambos mezenos, plenumque occhis missaltibus urzum. Non pomos brolis, non verzas lassat in hortis, non in pollaris gallinas atque capones. 120 Rupit presbitero chiericam, zagumque reliquit pistatum pugnis, quibus abstulit inde cavallam.— Talibus insultat populazzus, at ille nientum attendit vulgi vitriata fronte cridores, dumque in praesonem trahitur, dum forca paratur, 125 dum latro altuttum debet damatina picari, nocte cadenazzos rumpit, scarpatque quadrellos, presonem sbusat, tornatque robbare botegas. Baldus eum socios super omnes semper amavit, namque suam duxit Margutti a semine razzam. 130 De te quid tandem dicam, Falchette gemelle, qui quoque pro Baldo iuraras ponere vitam dicam, sed multis parebo forte bosardus, dum dicam quod ego propriis occhialibus hausi. Vidi ego Falchettum duplicato corpore natum, 135 quippe viri buccas usque ad culamen habebat ex inde ad caudam veltri sibi forma dabatur. Nescio si brancas, lector placidissime, cosam: clarius hoc dicam, mangiabat dente virorum, smaltitosque cibos mastini ventre cagabat, 140 quapropter coredorus erat tam praestus, ut ipsos zaffaret capros, lepores, dainosque fugaces, et quia mezus erat noster, mezusque molossus, hunc multi reges, papae, grandesque maëstri chortibus in propriis de primis fare volebant, 145 sed magis incagans papis, regumque favori cum Baldo tantum dormit, mangiatque, bibitque. Interea Baldus vilanellae nomine Bertae captus amore, illam patri per forza robavit. Illa citadinas omnes quantunque legiadras 150 vincebat, nedum visi beltate galanti, sed gestu, andatu, risu, garboque loquelae. Hac ideo causa, magni quoque ductus aviso Sordelli, cui semper erant Baldi omnia curae, legitimo, ut fas est, illam sposavit anello, 155 quae fuit assaltu primo schionfata, duosque laeta mamolinos portatu fecit in uno, quos Grillum fecit nec non chiamare Fanettum, tam bellos vultu, tam gaios, tamque politos, ut dicas non esse illos nisi pignora Baldi. 160 Creverat interea plenos Zambellus in annos, Zambellus Berto natus et matre Tonella, qui reputabatur Baldi genus atque fradellus. Is quoque sposarat moieram, nomine Laenam, barbaque Tognazzus fuit huius causa facendae. 165 Hic Zambellus erat borella tundior omni, nec non aguzzus tanquam pistonus aiadae, quidquid aquistabat seu zappa sive gumero Baldus spendebat betolis, scottoque tavernae. Splendidus in tavola, vult Baldus habere caprettos, 170 deque sparavero quaias, de astorre fasanos: at Zambellus aium, fortasque appena cipollas mangiat, et interdum gaudet leccare scudellas. Hunc dormire nihil Baldus de nocte volebat, quem toto stentare die cogebat in agris. 175 Ille fadigando vix quod mangiaret habebat, ipse reposando borsam nummosque tenebat. Pauper homo cuiquam tot vellet dicere tortos, sed timet a solito spallis bastone tocari, quem rediens de sera casam sua schena provabat. 180 Ergo die quodam solus solettus in arvo valde lavorabat, stentans zappare fasolos. Iamque visentinis spuntabat Phoebus ab Alpis, Zambellum iam iam mangiandi voia grezabat, qui per ventronem vacuas rosegare budellas, 185 ireque per cistam grances et gambara sentit. Sed quia nessunus pendet carnerus in ulmo, quo saltem tozzi sint muffi, aut crusta casetti, sed quia vinessae nullus barilottus aquatae, qua queat almancum boccam bagnare sugatam, 190 trat zappam longe ceu desperatus et alto pectore suspirum sborrat per utrumque canalem. Inde caput grattans dextra, culumque sinistra, non satiare potens ventrem, vult pascere griffas. Brontolat in dentes, calcataque verba susurrat, 195 atque strepit veluti buliens pignata ravarum. Blasphemat, maledicit, ait convitia Baldo, namque umberlicus schenae taccatur arentum. Impatiens tandem magna sic voce gridavit: —O cordis lancum, o vermocagnus, et oyde, 200 oyde meus venter, mea panza, meusque budellus! sic taceam semper? marza sic famme crepabo? strangossabo miser? nec quemquam cerco socorsum? quae cascare potest mihi nunc desgratia maior, si codesella meas vado parlare cotalas? 205 Esto, fracassabit schenam mihi boia ribaldus. Non ne fracassabit, nec non tutavia fracassat, dummodo vel solam praesumo dire parolam? inveniam tandem, qui me distoiat afattum de tot fastidiis, cagasanguibus atque malannis. 210 Quem tandem invenies? nemo, mihi crede, trovatur, carpere qui gattam praesumat contra tyrannos. Invenies forcam, quae sit conclusio doiae. Heu me quisque procul cazzat, me quisque refudat, namque repezzatum porto frustumque gabanum, 215 nullaque tegnosam mihi coprit schufia testam, nullaque braga tegit nudas diretro facendas, et nullum tandem calzat mea gamba schifonem, sed ruptis scarpis digiti reperere fenestras, nec solum marzum servat mihi borsa quatrinum, 220 quo possim comprare mufum de pane tochettum, quo mihi barberus voiat tosare pedocchios, qui me nocte die privum savone travaiant. Nausea sum factus populo, derisio genti, mattis garratola et nostrae zavatta Cipadae. 225 Non mancant homines, qui dant conseia, saputi, sed mancant qui me picolo dignantur aiuto. Omnes sunt medici, sua sed medicina negatur, omnes compagni, sed non compagna scudella. Sum riccus, quisquis pro me vult ponere vitam, 230 sum pauper, nemo pro me vult spendere bezzum. Talia parlabat, quando procul ire Tognazzum vidit oportunum, sua cui pensiria dicat. Hic est ille senex, patriae pater, ille Tognazzus, ille cipadenses natus punire giotones. 235 Saepe fuit consul, dictator saepe Cipadae, praticonus enim manezabat iura senati. Quisquis conseium cercabat habere Catonis, protinus andabat savio parlare Tognazzo. Portabat brettam, quae dicta est bretta taeri, 240 de cuius piga scriptarum copia pendet. Consulis est proprium tales portare bolettas, unde datur sciri doctae prudentia testae. Hanc foggiam brettae vidisse talhora recordor in carnevali festis, et tempore matto, 245 cum mascarantur buffones barbaque chieppi. Extra hunc brettonem profert Tognazzus orecchias, quas male sufficeret plenas nettare badilus. Semper habet longo nasum morcone colantem, de quo spirat odor, tanquam cagatoria morbans. 250 Cascat de spallis frusti zorneia veluti, quem garbum populi portabant tempore vecchio. Haec appena coprit circum culamina bragas. Usat, ut usatur, calzas calzare brasolas, hasque satis bastat stringhis stringare duabus, 255 interdumque scoprit vento boffante culattas. Pendet gallono mediis squarcina guainis, quae cavat anguillis tunicam, ranisque braghessas. Incedit, quamvis gobbo sit tergore, drittus, incedensque manus haeret gallonibus ambas, 260 et pignata paret manighis manigata duobus, seque pavonizans menat velut ocha quadernum. Saepe tamen manibus faciunt bragalia guantos, namque illic digiti scaldantur tempore freddo. Hunc igitur cernens vultu Zambellus alegro, 265 se viat in frettam, currit, cridat:—Ola, Tognazze, ola, Tognazze, unam volo vobis dire parolam.— Ille catoniaca se se gravitudine voltat: —Quis chiamat?—dicit.—O te, Zambelle, volebam, te nunc apunctum gestabam pectore ficcum. 270 Quid facitur? video sic magrum, sic macilentum. Nec dum mangiasti? nec dum, Zambelle, bibisti? Hora est ut solvas, ubi stat carnerus? arecca.— —Ay—Zambellus ait suspirans,—et ayme tapinum! non habeo panem, sacchellam cerne vodatam, 275 non habeo vinum, vacuum quoque cerne barillum. Oyde utinam, sic sic ut ego, disinasset et ipse Baldus, et ipsa mei mangiatrix Berta poderi. Deh giandussa, quibus me tortis ille travaiat! Est mihi messeris parlandi grande talentum, 280 fors bene sassino plus non stentabor ab illo. Da mihi conseium: parlabo? res tibi quadrat?— Tognazzus coleram spudans, nasique senapram, respondet:—Quadrat? parlabis? meque domandas conseium quod et ipsa etiam tua zappa dedisset? 285 O macaron, macaron, quae te mattezza piavit, quid tantum expectas, merlotte? quid? anne becatam, anne boconatam speras aliunde, maruffe? non tamen usanza est hominum nunc temporis, ullum velle dare altorium poveris, nisi praemia dentur. 290 Verum dic tandem: quid nam facit ille ribaldus? qui centum sogas meritat centumque tenaias. Dic Zambelle meus, dic horsu, plangere noli, semper maturis tua dic pensiria vecchis, qui scozzonato praestant conseia vedero. 295 Nosti quam nostri pariter groppantur amores, nosti quam semper te fixum porto corada.— Cui Zambellus:—Habes multam, Tognazze, rasonem. Sed precor, avantum nos hac sedeamus in umbra, ne per disgratiam videat nos ille loquentes, 300 deque suis penset cosis maledicere pravis, teque tracagnadis refrigeret absque riguardo. De me non dico, quia sum vezzatus ad illas tartufalas, fecique sodas in tergore costas.— Tognazzus ringens stizzosa foramina nasi: 305 —Quid zanzaris?—ait;—videor sic esse dapocus, poltronusque tibi? mihi tota potentia Baldi haud posset minimum barbae torzere peluzzum. Se sibi provideat, nec ubi me sentiat esse praesumat drizzare pedes, aut ponere vistam. 310 Qui licet in vulgo multos chiachiaronus amazzet, dico quod in vulgo taiet licet omnia frappis, hunc tamen ac similes bravos non estimo fungum. Si factis mancant homines, incaga parolis, baiantesque canes lunae dic esse codardos. 315 Hi bravi portant spadas gallone cadentes, at quum tempus adest quo sit sfodrare bisognus, obstant calcagnis, schenam pro pectore voltant. Hi frappant brettas longo tremante penazzo, quae coprunt occhium seu dextrum sive sinistrum, 320 dant centum taios calzis cossalia circum, casaccasque breves portant, curtosque capinos, ut populus videat gambas ornare velutum, bressanamque doro vinctam cordone daghettam. Nil tamen est panis, quod manducetur a casam. 325 Intrant infrottam betolas quandoque bravazzi, terribilique graves assaltant caede bocalos, expugnantque gregum zaynis, corsumque caraffis. Hinc, mox, hinc nascunt illa illa sonantia late verba bravariae, velut est: «sagrada, putana, 330 potta, renego deos», et multa et plura bravorum, quae possunt etiam spaventum mittere coelo. Nunc ea dabandam peradessum mitto, sed illos tot sine borsettis faciam smaltire budellas. Non tibi dico favam, nosco quid pectore gesto.— 335 Zambellus grattans rognam, qua plenus abundat, incipit:—Oyme Deus, quantum sum mortuus, oyde non habeo tempus tantas contare facendas. Hoc solamenter ego volo te certare, quod ille me facit, et fomnam poverosque famere putellos. 340 Semper ego stento zappans, mea fomnaque filans, putti pascentes porcam; sed zappa, conochia, porcaque nil giovant nobis, vorat omnia Baldus, omnia Berta tirat pro seque suisque fiolis. Quando casam redeo brazzis stracchedine pistis, 345 vergottam coenae pensans acatare paratum, groppifero bastone prius bonasera salutor. Nil nisi panzatas mangio pugnosque cotoros, cucchiarumque mihi stranium patientia praestat, namque ribaldazzus me chioccat, meque richioccat, 350 et cum stanghetto dat aiutum Berta marito. —Cur—ait—ad stanzam sic sic abonhora ritornas?— Mox iterum pistant, strazzant, hinc inde marazzant: ista vivanda mea est, talis mihi coena paratur, nec novi carnes aliter guarrire crevatas. 355 Laena videns fieri tot tortos, grafiat ongis mostazzum trezzasque sibi, panzamque flagellat. Ipse super paiam, sicut mastinus, alozo, ille meum supra lectum cum coniuge possat. Fer, precor, altorium, schiavus tibi semper habebor, 360 et formaiettum lactis, ballamque botyri hoc pro servitio tibi pro donare robabo.— Cui Tognazzus:—Habes totam, Zambelle, rasonem, multaque me de te povero compassio brancat. Hunc istum impazzum mihi nunc tantummodo lassa, 365 efficiam ne ultra ladro stenteris ab illo. Talia parlatus se raptim drizzat in urbem, Zambellusque sui tornat zapponis ad usum. Qualis cum bocca porcus singiarus aperta, quem cazzator habet speto pungente feritum, 370 it per boscaias, broncos sterposque fracassat, sanguineamque bavam torto sub dente biassat, talis Tognazzus currit furibundus ad urbem. Ante potestatem super alta palatia vadit, hic argumentis validis, punctoque rasonis, 375 testibus ac multis, Baldum provat esse per unum, qui possit caldus frescus de iure picari. Inde facit toccare manu, chiarumque videre, furcifugam Baldum Berti non esse fiolum; sed memorat, memorantque alii pro tempore vecchi, 380 strazzatum quondam poverum capitasse Cipadam, qui, vaccam pleno ducens ventrone bigambem, hanc liquit spallis Berti furtimque fugivit. Haec peperit Baldum, peperit magis imo diablum, qui crescens Bertum vero pro patre tenebat, 385 Zambellumque sibi tenet hactenus esse fradellum. Sed postquam creppans mater gabiazza morivit, ipseque sborravit Bertus cum coniuge flatum, iste gavinellus, praedo, fugiforca, cavester, se totae robbae fecit per forza patronum, 390 quae de iure cadit Zambello, ut cosa palesa est. Seu fas sive nefas, vult Baldus habere governum, cunctaque post betolas diffalcat, postque putanas, Zambellus vangam sine vino et pane maneggiat, datque nihil mangians se se mangiare pedocchis. 395 Tunc homines savios praetor Gaioffus adunat, imo tirannazzus populi, qui saepe iacendo viderat in somnis venientem a Marte baronem mozzantemque sibi testam, se seque vocantem francatorem altrum patriae, populique Camillum. 400 Hinc vilazzus homo, hinc crudeltatis amator magnanimum Baldum, Baldique pavebat amicos. Imperii zelosus erat, noctesque diesque mente masinabat, fabricabat in aëre multos castellos miser, ut poltronis usanza tyranni, 405 suspectumque super Baldum plantaverat omnem. At quia grandilitas animi generosaque virtus tum gratum patribus, tum plebi fecerat illum, stat metuens regno, sed vulpis more pelatae mille giotonias fingit, groppatque cagiones, 410 summittitque homines falsos, nugasque silenter spantegat in populum; Baldi bona fama, gradatim malmenata, cadens, iam facta infamia puzzat, bacchaturque omnes turpissima tromba per urbes, deque viro tanto cunctis straparlat in oris. 415 Hinc nactus causam patres Gaioffus adunat, conseiumque vocat, pensans occidere Baldum. Maxima patritiae razzae convenerat illuc squadra, repossato disponens cuncta vedero. Est locus in quadro, salam dixere moderni, 420 bancarum, populique capax, omnisque senati: ad cuius frontem stat eburnea scragna Gaioffi, undique spadiferis semper circundata bravis. Hic sedet ille minax vultu, sitiensque cruoris. Non delatores mancant, turpesque cinedi, 425 non sicofantes, gnatones, atque bufoni, inter quos garrit centum discordia linguis, millibus et zanzis Gaioffi complet orecchias. Ergo ubi nobilium cumulata caterva resedit, clauduntur portae, plebisque canaia recedit. 430 Imperat annutu prius ille silentia dextrae, talia dehinc solio parlans commenzat ab alto: —Vos, domini, patriaeque patres, circumque sedentes consiliatores, qui nostrae ad iussa bachettae presentati estis, causamque, modumque petentes, 435 quare ad campanae bottos huc traximus omnes, quippe diu nostis, vestra non absque saputa omnia semper ago, dispono, tracto, ministro, non quia me pactus, vel lex magis obliget ulla, verum solus amor vestrique stimatio regis 440 id quod amicitiae, tanquam sit iuris, adoprat. Hactenus adsimulans tacui, grossumque magonem pectore nutrivi, saepe ut prudentia regis expetit, at vobis (velut experientia monstrat) tegnosum fecit mater pietosa fiolum. 445 Nostis enim pridem quae, quantaque, qualia Baldi sint mala, nec modus est in furtis, inque rapinis. Incoepit postquam aetatem intrare virilem, incoepit bravos mariolos ducere secum, quos mangiaferros vocitant et taiapilastros, 450 imo taiaborsas melius nos dicimus illos. His se constituit caporalem denique Baldus, qui cunctos omni sceleragine vincit, et illum rex ego sustineam? patiar? fruitur ne ribaldus sic bontate mea? quid non pro pace meorum 455 cittadinorum tolero, postquam improbus iste urbis in excidium novus ut Catilina pependit? Nostra illum, o patres, patientia longa ribaldum fecit, ut in ladris non sit ladronior alter. Quid me vosque simul bertezat, soiat, agabbat? 460 Ad quam deveniet sua tandem audacia finem? non illum facies vestrae gravitudinis ulla, maiestasque mei removent, non guardia noctis, non sbirri, zaffique fori, non mille diavoi spaventant, tanta est hominis petulantia ladri. 465 An sentit coelo, terrae, baratroque patere iam caedes gladiosque suos? sic contrahit omnem, quae sassinorum semper fuit arca, Cipadam, ut cives plebemque meam gens illa trucidet? illa, inquam, gens nata urbem destrugere nostram? 470 quis, rogo, frustatur nostrae sub iure cadreghae? quis ve tenaiatur, mediaque in fronte brusatur, berlinaeque ovos sentit, forchaeve cavestrum? nonne comes Baldi, nonne impia razza Cipadae? Doctoratur ibi robbandi vulgus in arte, 475 estque scholarorum Baldo data cura magistro. Hinc docti iuvenes sub praeceptore perito blasphemare Deum primis didicere parolis; mox sibi per boscos ladri domicilia cercant, expediuntque manus furtis, stradasque traversant, 480 assaltantque homines, amazzant, inque paludes spoiatos buttant mortos, pascuntque ranocchios. Dum simul hi properant, squadraque serantur in una, mille vides roncas malaguzzas, mille zanettas, spuntones, piccas, alebardas et giavarinas. 485 Dantque focum schioppis tuf taf sborrante balotta, semper habent multo barbazzas pulvere bruttas, semper habent oculos scura sub fronte fogatos, non guardant unquam dritto cum lumine quemquam, sed guardant in qua dinaros parte gubernes, 490 sive feras tascha saionis, sive braghettae. Protinus ad cifolum cognoscunt esse propinquum mercadantem aliquem, cui robbas tollere debent, spoiatumque braga linquant, ipsaque camisa. Praesidet his noster Baldus, rex Baldus, ab ipso 495 tot mala dependent; Baldo cessante, quid ultra mercator timeat? quid gens peregrina? quid urbs haec? ad caput, o patres, est ad caput omnis habenda sollicitudo quidem, quod mozzet spada rasonis. Membra nihil possunt, cum spallis testa levatur; 500 frange caput serpae, non amplius illa menazzat. Dixit et ingentem premit alto in pectore sdegnum. Confremuere omnes, aut quae contraria Baldo pars erat, aut vafri quos longa oratio regis spinserat in coleram, tollentesque ora manusque 505 iustitiam clamant:—Quid adhuc mala bestia vivit? quid nisi iacturas, homicidia, furta, rapinas, o rex, a ladro poterit sperarier unquam? picchentur fures, brusetur terra Cipadae, ipseque squartatus reliquis exempla ribaldis 510 praestet, amorbator coeli, terraeque, marisque. Tum vero ingemuit strictis pars altera buccis, compescens digito, Gaioffo adstante, labellum. Hic Sordellus adest, quo non audentior alter iustitiae in partes et linguae et robore spadae. 515 Omnium ut aspexit vultus firmarier in se, stat morulam, dehinc quantus erat de sede levatus apparet, solvitque ingentem ad dicere linguam: —Inclyte rex, regisque viri, vosque urbis honorem guardantes proceres, quamvis locus iste soluta 520 labra petat, laxasque velit sine vindice linguas, attamen, aut iure hoc, aut quadam lege rasonis, quam natura docet, ne me angat culpa tacendi, incipiam. Baldi animum, Baldique valorem, Baldi consilium novi a puerilibus annis. 525 Ingenium est homini, quum prima aetate tenellus morbezat, se se vitiorum inferre camino, si sine cozzono fuerit nullaque cavezza huc illuc ruerit, fert ut sfrenata voluptas. At puer ingenuus, quamvis retinacula brenae 530 nesciat, illecebras seguitans, si forte virum quem maturum semel audierit, leviterque monentem principio, ne virga nimis tenerina, potenti contrectata manu, media spezzetur in opra, deposita sensim patitur feritate doceri, 535 seque hominem monstrat, quem humana modestia tantum retrahit a vitio, iurisque in glutine firmat. Cernimus indomitos plaustro succumbere tauros, quorum duriciem removet destrezza biolchi, semper idem furiaret equus domitore carente, 540 nec venit ad pugnum sparaverius absque polastro. Sic Baldus iuvenis claro de scemate natus. At plures video de vobis torzere testam, nasutosque mihi oranti deducere nasos. Sat bene nunc vestri pensiria nosco magonis, 545 quare nolo meas ventis gittare parolas. Quam doleo quod longa bovi palearia vecchio iam mihi nunc pendent, quam quod mihi bolsa cavalla est. Non animus, fateor, mancant, sed forza volavit.— Sic ait, et surgens rediit furibundus acasam, 550 inque tribus giornis nimio langore morivit. Aut (veluti exorta est suspicio) fraude Gaioffi exitiale bibit, medico porgente, venenum. Iamque reposemus pocum, mea Gosa, priusquam briga sequens faciat nobis sudare camisam.

LIBER QUINTUS

Iamque iterum savios homines rex ipse dunarat, conseium facitur tacito cantone palazzi, et parlamentum stricto iuramine factum est: prendere si possunt vel vi vel fraude guererum. 5 Non vilem curant sbirrorum mittere zurmam, namque sciunt, certumque tenent, ac saepe provarant quod tribus in colpis illos taiabat apezzi. Quid statuunt igitur? mestralum praetor acattat ex illis unum, qui pro mercede quatrini 10 cum schena obstaret bastonibus et stafilatis. Hic eat et Baldum retrovet, letramque senati porrigat, ut vista cito maiestate sigilli, quo tam iustitiae quam libertatis imago est, credat et in ragnam tandem moschetta trabucchet. 15 Mestralus, cui nomen erat Spingarda, dobarat se totum veluti staffetta dobarier usat: testa capelletto tegitur, scoriada paratur, feltriculusque brevis recamatur aposta lavacchio. Cornettus lateri dextro, tascazza sinistro 20 pendet, et in magra chiucchia celer ille galoppat. Saepe tamen pensans quo se menchionus arisgat, filat subtilis, tremolantes fabricat et iam pentitus vellet tantam refudasse paciam, cum bene cognorit, bene cum provaverit olim 25 quam saccenta manus Baldi scusire zupones. En procul hunc videt interea, qui allhora tenebat forte canem lasso, nasantibus undique bracchis, cumque suis sociis, Falchetto, Cingare et altris nunc leporem smacchiat, nunc vulpem stanat, et ancum 30 dentiferos speto cingiales saepe sbudellat. Iamque timens Spingarda bragas compleverat omnes, se tamen innanimat, toccans sperone iumentam. Baldus eum videt et cupidus novitatis atrigat. Seque parat Cingar propter robbare cavallum. 35 Ille arrivatus balzat de arzone redosso, datque manum taschae, lettram de millibus altris excavat, et basans cerae de more sigillum dat Baldo, fingitque sequi mox velle caminum. Baldus ait:—Quae te tam grandis fretta balestrat? 40 imo bibe un trattum, nec non refresca cavallum.— Respondet:—Iubeor tribus horis esse Milano. Signoria tamen legat omnem vestra tenorem; expectabo pocum, si vultis forte coellum.— —Fac ita—Baldus ait, comites facit inde dabandam, 45 scritta quibus legitur tali infucata colore: «Salve nostrae urbis spes tota et sola, barone. Nuper avisamur (post «nuper», «nunc et adessum») patribus a venetis, saviaque a gente Samarchi, qualiter in puncto disdocto mille todescos 50 Can Mastinus habet, furibundus malque tirannus, aut mazzare homines et asaccum mittere terras, aut guastare casas et in agris urere spigas. Et quia soccorsum nostra de gente Samarco multoties dedimus, donec Verona piata est, 55 in qua Mastinus de Schalis sceptra tenebat, in nos ille omnem coleram sfogare parecchiat. Banderas ottanta menat (Deus omnia voltet), forsitan ad saccum nos ibimus ante trigiornos. Conseium factum est, gentes armare bisognat, 60 teque capitanium legimus, Sordellus ad ipsam te provat impresam, vel sit fornire bisognus moenia bombardis, grossis bastionibus atque tollere trinceras, vel protinus ire Bolognam, deque bolognesis, deque omni gente Romagnae 65 ducere soldatos, quorum tibi nota prodezza est. Hoc tamen esse placet secretum, namque spiones arte spionandi mancant si arcana facenda est. Ad nos ergo statim, vista praesente, venito, sed solus, factumque tace, nullique palesa». 70 Corripit in facie prima maravilia Baldum, stansque nihil parlat, testam gratat, omnia versat. Cingar, scaltrito vulpone cativior omni, protinus ingannum dubitat, pensatque magagnam. Spingardae aspectum ficcato lumine guardat. 75 Mox ait:—Hem dic tu, quid nunc tractatur in urbe? quid facitur?—Spingarda, tegens ficto ore pauram, talia respondet:—Noster movet arma Pregaius, ad furiamque datur multis paga fantibus una, castellum Goyti iam sbombardare frequentant, 80 ut fors audistis magnos stamatina ribombos. De ripa Trenti gens haec ubriaga calavit, celsaque passarunt montis fastigia Baldi, nodavere lagum, tandem venere Saloium, pars ibi smontavit naves, pars mansit in undis. 85 Terra coverta armis, lacus, urbes, monsque, palusque. Hinc pedites sex mille brusant quaecumque trovantur. Inde lagum Gardae nullo prohibente traversant, implerunt barcas, implerunt sandala, burchios, contrastumque illis non fecit rocca Malherbae, 90 quae sbombardando sibi circum circa tavanos discazzare potest, at nunc poltrona badavit, atque aliam trepidans se fingit habere facendam; cumque todescorum potuisset frangere classem, in saccum tenuit testam panzamque gratavit. 95 Sirmio se bassum quacchiavit, more quaiotti, quando sparaverii sentit strepitare sonaios; et quamvis habeat grossos haec insula scoios, hanc tamen effecit vilis cagarella gaioffam. Nilque Desenzanus, nil Revoltella tiravit, 100 nil mantovani mater Pescheria Menzi. Artelaria stetit rocchae ruginenta Monighae, nec cum bellaci bravavit gente Padenghi, moeniaque antiqui fundo tremuere Lonati; at Solpharinus super altum briccola montem 105 contrastare volens audax fraschetta todeschis, pentivit, meritasque dedit temeraria poenas. Saxa comenzavit villanica turba deorsum mittere, ne sursum gens lanzchinecca saliret. Per filum spadae tandem andavere tapini, 110 et veluti sulphur flammas rocca illa piavit, quam Solpharinum merito chiamabimus ancum, nam solpharini de more incensa brusavit, et fuit ad magnam campagnam grande faloium. Inclyta non minimam fecit Capriana movestam, 115 Volta bonae sumpsit vernazzae trenta barillas, quas imbriagandos mandavit contra todescos, hac ve bonazzavit furiam maris arte todeschi. Urbs tamen ipsa Godi, Sordello adstante gaiardo, non vult omnino squadris concedere passum, 120 sed fornita bonis de fantis, deque vivandis, nocte dieque focum spudat, mollatque corezas. Dixerat, huic Cingar soghigno parlat amaro: —Ah quam falsorum male scit menzogna copriri!— Mox inquit Baldo:—Ne vadas, crede, gabaris, 125 tendunt, ne dubita, tendunt hi retia moschis.— Fracassus, taians sermonem Cingaris, alzat testonem, coleramque foras ita pectore buttat: —O Cingar, Cingar, moschones retia passant. Quae mora? nunc omnes, nunc nunc andemus in urbem, 130 si sua multipedes texunt laqueamina ragni, more tavanorum per forza forabimus illa.— Hic Baldus, quem nulla unquam formido retentat, non tenet in tempus stafettam.—Vade Milanum, vade—inquit,—Sforzamque mea de parte saluta.— 135 Mox parlat sociis:—Rogo vos, remanete, nec unus audeat e vobis (si Baldi optatis honorem) hanc intrare urbem, vel nunc vel usque domanum. Solus eo, ut solus peream, si trador ab ipsis.— Ast illi obsistunt monitis, precibusque repugnant. 140 —Ite—ait,—ite viam, de me nec habete pauram.— His dictis remanent omnes, it Baldus ad urbem. Sbirrorum interea squadronem barba Tognazzus ante parecchiarat, certo cantone seratum, qui stat cum ronchis, spontonibus atque balestris, 145 bastantes animo cuncti, stantesque parati more valenthominum Baldum azzaffare dedretum. Horum Tognazzus capitanius extat, et omnes bravus amaëstrat quali se se ordine conzent; saepeque dicebat:—Nihil, horsu, timete, gaiardi. 150 Hic tu stabis, et hic tu, sed tu sta illic et illoc, dummodo me voscum sentitis, este valenti. Ille ero qui faciet cum Baldo primus asaltum.— Sic ait, et totum pensat sibi subdere mundum. Iamque propinquabat praesentia magna baronis, 155 contremuere omnes procul adventante guerero. Solus it, exiguo tantum seguitante pagetto. Iamque salit magni scalinos mille palazzi, ingrediturque salam multa de gente capacem. Rumor ibi strepitusque sonans assordat orecchias, 160 namque facendarum tota illuc massa dunatur. Turba nodarorum tercentos plurima bancos occupat, inchiostro spegazzans rismata cartae, accusas illudque suum crudele «citetur» exercent, borsasque vodant menchionibus illis, 165 qui costionantes iam sperant vincere litem, nec tamen illa febris speranzae terminat unquam. Hic per diversas tractantur multa brigatas; ostos, iudaeos, tractos per forza vilanos, sbirros, sensaros, daciaros, nobiliumque 170 sollicitatores, rofianos atque bagassas. Iudicis attornum calcatur sedia turbis. Causidici summum schiappant cridore solarum, nil nisi Iasones, Imolas, et Bartola, Porcos, in colera memorant, verbisque forantur aguzzis, 175 mille vilanias sibi dicunt absque riguardo, sed non sunt dardi, non archibusa parolae, nam plus quam maium post verba fiuntur amici, inque vicem lautae donant convivia coenae. Mestrales currunt villanis tollere pegnos, 180 et bastonatas pro pignore saepe riportant. Villani positis zappis damatina videntur cum scartabellis totam cercare piazzam. Is dedit accusam, citat ille, prehenditur iste. Sforzantur pochis bursas vodare baiocchis: 185 sin autem sborsant subita praesone ficantur. Hic nihil attendunt bursalem praeter ad escam. Omnes urget enim sfrenata libido guadagni. Baldus adest, animosa cui persona Rinaldi splenduit et totum fecit crollare palazzum. 190 Viderat armatis plenam soldatibus urbem, vel se deceptum propter trapolare paratam, vel per se factum capitanum forte regendam. Interius dubitat, sibi saepeque guardat atornum. Heu quia sunt guerrae tradimenta nociva maëstro 195 qui sternit squadras uno certamine fusas, illum fraude tamen solus traditorus achiappat. Sic leo, qui porcos, ursosve superbus adentat, interdum parvo donolinae dente necatur. Stabat homo latitans post grossi terga pilastri, 200 Baldumque observans calcabat pectore fiatum, nam prius orditam sic tramam praetor habebat, atque beverazzum sat grande spoponderat illi. Vix ergo Baldus portam transiverat omnem, ecce in didellis post tergum traditor ibat, 205 ut fur nocte solet feltrinis ire solettis; dico pedum summis digitis andabat in uno groppetto, et cauta dum Baldi mente sinistrum gallonem passat, manicum videt ensis apertum, productumque foras griffis satis esse paratum. 210 Trat citus ergo manum, nihil advertente barono; et quali soricum prestezza gattus adungiat, tali corripuit spadam de cortice fodri. At ventura brevis semper traditoris habetur, non abit in longos falsorum gratia giornos. 215 Ipse viam fugiens, oneratus munere tanto, dum pensat nullum spallis instare travaium, ecce rapit cursum Baldus, iungitque ribaldum, cui tanta furia tirat in culamine calcem ut miser ille, volans per apertam forte fenestram, 220 non minus ad centum passus tommavit ab alto, atque super smaltum se fecit more fritadae. Sed tamen haec Baldo fuit utilis onta pochinum, qui pariter sbirrum, pariter quoque perdidit ensem. Tum quidam sbricchettus adest, nudansque fachinum, 225 assaltare audet tantum fraschetta valorem. Baldus at indretum saltans, celer inde sotintrans, huic tali pugno dextram colpivit orecchiam, quod dentes ab utraque omnes cecidere ganassa, illeque stramazzans rupit sibi marmore testam. 230 Tunc et alhora susum bravosa canaia levatur, scopertae insidiae apparent, stratagema palesum est, sbraiatur:—Day day, pia, paraque, guarda, retira, ad vischium cornacchia vetus iam denique presa est, incidit in trapolam toppus, sta salde, cavester, 235 sta quia te volumus ceu ladrum stringere ferro.— Sic smergolantes Baldo calcantur adossum cum stanghis, trusis, bastonibus atque tracagnis. Infelix Baldus nullum sibi cernit aiuttum, nec tenet almancum solettam forte bachettam, 240 et bastonatas multas relevabat ab illis. Verum, ut cumque potest, saltans hinc inde repugnat, terribilesque menat, dum balzat in aëra, goffos, sanguineamque bavam rabiato spargit ab ore. Iamque nodarorum bancos subverterat omnes, 245 spezzaratque caput multis, calamaria trando. Tognazzus, qui iam strepito drizzarat uditam, ecce salae portam sbirris seguitantibus intrat. Protinus hic spadae sfodrantur mille guainis, quae intornum Baldo subiant, faciuntque seraium. 250 Ille sed extrorsum balzo se liberat uno. Squarcinam Tognazzus habet, qui primus arivat, primus et assaltat Baldum sic ore cridando: —Sta saldus, es nunc ubi tu non esse putabas, sis mihi praesonus, latro, sta, dico, ribalde. 255 Rende mihi te te, quid adhuc mala bestia bravas? rende mihi te te; si non, tibi tiro stocadam.— Baldus, id ascoltans, nigrum spuit ore venenum, atque indignato rosegat sub pectore stizzam. Se cuidam interea canevaro tirat apressum, 260 quem sbalorditum stravaccat pondere pugni, deque eius manibus mazzam de robore scarpat, qua se cognoscens tutum satis, illico saltat, cumque manu laeva calcans in fronte celatam, secretamque illam, quam finam bretta tegebat, 265 trambaiumque alia stringens, spumamque biassans, illis moscones coepit scazzare datornum: paulatim forti se se in cantone segurat. Ut facit a multis si quando grangifer orsus cerchiatur canibus corsis, hominumque zanettis, 270 protinus angulei portum cantonis adocchiat, quem per forza tenens ungias ibi drittus aguzzas vibrat, et hac foggia non scantonabitur unquam; sic facit armorum pratighissimus ille guererus, quem tamen ut carichis schioppettis atque balestris 275 mirantes longe potuissent sternere mortum, sed vivum in manibus vult illum omnino Potestas, mortibus ut centum cruciet sub turre Predellae. Tognazzus cridat:—Quid adhuc, manigolde, superbis? en habet hormaium te forchae lazzus acoltum. 280 Non te Fracassi forzae, non Cingaris artes altoriant, non cuncta tuae possanza geniae.— Sic ait, atque menat toto conamine dagam, ut non scarpasset pulicis de corpore vitam. Hanc bastone tamen Baldus reparando ributtat. 285 Replicat ille furens mandrittos manque roversos, sed Baldus, scrimam qui doctor in arte docebat, dum Tognazzus eum sic sic agitare frequentat, lassavit magnum solido bastone roversum, centumque in pezzos squarcinula rotta volavit, 290 qua propter voltat scapolas Tognazzus, at ille spolverizat ei gobbam pistante tracagno. Smergolat ille cridans:—Heu, me succurrite prestum, oy mea testa, meae spallae, mea schena gratatur.— At magis in colera Baldus sine lege marazzat, 295 attenditque nihil praeter chioccare Tognazzum, qui fugit et longam dum vult descendere scalam illico dat Baldus gobbuto in tergore calzum, quo ruit ad primum scalae miser ille scalinum, ac usque in fundum rigolavit more borellae, 300 quo saltu rupit maiorem pectore costam. Sed ne scamparet Baldus, gens tota sequebat, cui se convertens iam iam bussare duabus affrettat manibus; ceu quando tempore caldi ad boccam tollens villanus saepe botazzum 305 nervosos menat brazzos, factusque gaiardus de paleis saltare facit frumenta tridatis. Spezzat ibi spallas, cervellos, brachia, gambas, hastarumque facit truncos volitare per altas pallazzi tavolas tich tach resonante tracagno. 310 In mezum turbae saltat, ferit, urtat, aterrat, volgitur intornum sicut rota tunda molini. Grandior at solito populi squadronus arivat, dardorumque iacit sylvam, neque cessat in ipsum tela disarmatum multo vibrare tumultu. 315 Heu quae esse potest virtus in corpore stracco? scampandi iam poca illi speranza dabatur, mens invicta tamen nullo quantumque tremendo mortis spaventu cascat, modo vita gitetur propter honorevolas aeterna laude facendas. 320 Est proprium ladri merito dare colla soghetto, est barcaroli affogari et pascere tencas, est mercadanti post borsam tradere vitam, est praelatorum trito diamante necari, est furfantorum fieri pastura pedocchis, 325 sic quoque soldati decus est, generosaque phama, non ludo aut vino aut bruttis marcire putanis, sed per mille picas, seu guerris, sive baruffis, centum, si tot habet, vitas dare propter honorem. En quoque Baldus habet lancis, spadisque foratum 330 corpus, et ad guisam fontanae vulnera flumen spizzant sanguineum, quo sparso lena fiaccos destituit nervos, atque ut candela brusando paulatim ad virdum tandem arrivata stuatur. Pur quoties menat stangam, disquistilat unum, 335 interdumque duos homines, non dico bocalos, atque super mortos moribundos mille roversat. Sex horas et plus guerra durarat in illa, quem magis atque magis virtus animositer urget. Diffugiunt omnes bastoni denique sorbas, 340 atque canes multos post terga videntur habere. Mirum quod brazzi tam duri forza pur ancum servarit solidum, quo fit contesa, travellum; sed veluti troppo spezzatur corda tiratu, sic nimiae tandem succumbit stanga fadighae. 345 Dum fortis barro super altae culmina testae percutit ingentem magno conamine bravum, illum smaccavit tenerellae more cagiadae, verum truncones in centum mazza volavit. Quo facto gens tota ruit, se calcat, et illum 350 iamque disarmatum, iamque omni parte feritum, azzaffare volunt, trant sogas, trantque cadenas, multiplicesque illi summittunt fraude viluppos. Rex urget, multique patres de gente senati dant animum zaffis, conclamant:—Prendite vivum 355 vivus servetur, fichetur carcere vivus, vivus squartetur, brusetur denique vivus.— Ille sed in vultu pro stizza caldus avampat, nilque aliud tendit, nec ad altrum sensus adocchiat, quam nunc dente sogas, nunc ongis rumpere lazzos, 360 quos infinitos sibi circum tendere cernit. Denique per gambam chiappatur; quaque manera merscalchi studiant multo sudore cavallum terribilem morsu, calzisque, butare roversum, atque inter se se manibus dant vincula gentes, 365 illeque stravoltus cadit, undique firme ligatus, nec valet ulterius calzos agitare superbus, sic Baldus capitur; primum cum fraude per unam de retro plantam, perque altram praestius, inde dantur centum humeris, brazzis, pedibusque cadenae, 370 cum quibus a collo calcagnos usque ligatur. Heu Balde infelix, heu lux invicta baronum, te ne illum tanti caricatum pondere ferri? stas ve instar pegorae, quando sibi lana tosatur? Et tu, quae primum sborrasti ventre poëtam, 375 Mantua, sic demens, sic grossolana fuisti, donaque nec nosti tibi quae gyramina coeli dant crebro, ut valeas urbs altera Roma vocari? Te stessam fallis, te stessam, Mantua damnas, tuque tibi stessae grandis menchiona fuisti. 380 Te ne decus guerrae, stendardum nobile Martis, Baldum ferre tua sic sic a gente ligari? sic ve cathenari et nulla pietate feriri? At veniet tempus, veniet cito, crede Cocaio, quum generosa domus, totum cantata per orbem, 385 sanguine caesarico veniens Gonzaga, domabit gentem Gaioffam, natam consumere panem, ac de te Arlottam poterit scazzare canaiam, altras constituet leges, altrosque statutos, inque tuo gremio renovabitur altera proles, 390 proles gentilis, cortesa, unita sub uno principe Francesco, qui lanza gaiarda vocetur, qui faciat sensu, forzaque tremare terenum, millibus et guerris centos acquistet honores. Hic doctus solidam super omnia rumpere lanzam, 395 doctus et ad stochum, mazzamque, et fulmina spadae, doctus equos manegiare leves, Spagnaeque vilanos, doctus ad impresam rapidarum bombardarum. Razza cavallorum quantum sit brava suorum Roma scit, atque simul Florentia, Parma, Bologna, 400 innumeraeque urbes, palii quae praemia donant. Mantua praeclaros pariet tunc nostra guereros, altros Orlandos armis, sensuque Catones. Inde Cocaiorum surgat casa bassa meorum, bassa quidem cuppis, sed rebus maxima gestis. 405 Apparent nostrae signalia vecchia fameiae scilicet in chartis, in muris, inque sepulchris: targa Folengazzi centum sbusata feritis pendet adhuc muro, nec non de banca balester, quem Nicolaus ei Picininus munere misit, 410 cum Curtatonis sub moenibus ipse gaiardus solus aterravit Gattam per forza Melatam, qui ante pivam sacchi padovani sceptra tenebat. Sed quid avantandum? toto Pizzanfara mundo menchionatus habet guerris quod habere bisognat. 415 Me quoque, nec dubito, portabit phama per orbem, proque suo crescet plus magna Cipada Cocaio. Sed de proposito paulatim Gosa trabuccat, dumque facit panem, retrovat fecisse fugazzam. Gosa, redi, quo nam sine me imbriaga tiraris? 420 Urbs sotosora diu fuerat voltata per illum rumorem, populusque ruit, plebisque canaia, nescit enim causam trepidansque caminat in armis. At zaffi interea Baldum superasse bravezant, anteque signores illum duxere ligatum. 425 Tunc Gaioffus ait:—Male sis, giotone, rivatus. Quantis cum cordis navis zenovesa tiratur, bastarunt appena tuum domitare furorem. En iam tempus adest, quo scottum solvere debes, teque super forcam fas est distendere collum.— 430 Non dare dignatur Baldus responsa tyranno, nec vir magnanimus vult respondere vilano, rodit at internam sdegnato in corde cadenam. Continuo largum buttant sua vulnera guazzum, et nemo poltronus ibi pietate movetur, 435 qui liget almancum vacuas iam sanguine venas, chiamet et alcunum doctum medicare ciroitum. Interea magno redit huc sbraiore Tognazzus, nudus erat testam, sudans, male conzus, et ipsam saepe manu gobbam fregat bastone gratatam. 440 Smergolat et magno rumpit clamore solarum, supplicat ut nunc nunc dentur castiga ribaldo, sic ve bel et caldus summo balcone pichetur, ut sit norma aliis ladrissimus optima ladris. Hinc omnes risu nimio schioppare videntur, 445 mirantes gobbumque senem, vecchiumque crevatum apparere velut si, quando comoedia fitur, se se intermediis quidquam risibile mostrat. Ille sibi vultum sugat pendente camisa, seque tirans muro schenam fregat instar aselli. 450 Non curat Baldo nimium tamen ire propinquus, quippe timet ne sic vinctus sibi currat adossum. At iubet interea praetor fundamine grossi torrazzi Baldum manicis pedicisque ligari. Sic igitur bassis oculis miser inde menatur, 455 quem circum armorum calcatim sylva coronat nam male segurum est illis quod presa tamagni, cotantique hominis moveat sotosora Cipadam, Burbassique omnes populos, gentemque Garoldae. At magis importat, quod maxima possa Fracassi 460 suspecta est, cui tota subest campagna Poletti. Baldus at in centro terrae, culoque diabli, clauditur, et dragmam seu giorni, sive lucernae non habet, ac tanta est angustia carceris, ut non carceris, at putridi videatur forma sepulchri. 465 Vermis ibi, rospusque, sorex, et scorpio se se compagnos illi faciunt, unaque morantur, ragionant una, comedunt et somnia tractant. Iamque gosuta tuam revoca, Valtropia, Musam. Sat fladonorum mihi praestitit illa suorum, 470 satque menestrarum smaltivit panza suarum. Venimus ad finem mangiaminis, omnia pleno ventre governantur, vos ergo lecate scudellas.

LIBER SEXTUS

Surgit ad impresam nunc gaia Comina stupendam: Merlinoque suo venit ecce datura socorsum. Gosa, milanesas peritissima condere trippas, sat Baldi schiattam, sat nascimenta, sat annos 5 et putti et iuvenis primo cantavit ab ovo. Huc, heus, ola, veni mater Bertuzza Gonellae, quae scaltro faceres salsam cativella diablo. Materies tibi Cingar erit satis ampla giotonus: furta, barerias, zardas, genus omne trufarum 10 Cingaris incipias, cunctisque reconta brigatis. Te rogo per testam coctam cum pelle vedelli, quam Folletto olim sub lecto fraude robasti, dummodo cum fata Morgana solus acenam ire parecchiabat et arosto alzare fiancos: 15 si nostrae quandoque gradat tibi sella mulettae, quum zobiae giornos sub nubibus uncta galoppas, iam cane, dumque canis scaltritas Cingaris artes, ipse ego sordinam sofians titalora sonabo. Sparpagnatus erat iam toto rumor in orbe, 20 qualiter ad pezzos urbs se mantoana taiabat, ipseque torrazzi fundo cazzatus in imo Baldus erat, nec iam vitae speranza dabatur. Hinc nihil indusiat Fracassus, trottat in urbem, quippe cavare foras vel Baldum carcere sperat, 25 vel spetrare urbem valido per forza tracagno. Providus at Cingar, quo non stipulatior alter, currere post illum satagit, revocatque gigantem. —Ne, rogo, ne vadas—inquit,—sed pensa futurum. Pensa quid in nostram posset travenire malhoram. 30 Iuro tibi, si quam facias sotosora movestam, taiabunt capitis Baldo in praesone borellam, et nostrae imprudens eris unica spinta ruinae. Nam dic, quae speties damni, quae perdita rerum esse queat maior, quam mundi perdere solem? 35 Fac magis, ut ratio conseiat, pone furorem, sume reposamen cordis, tunc omnia vinces, omnia spezzabis valido bastone rasonis. Ne, Fracasse, nega te te summittere nostro parero, nisi non salda ratione trovato. 40 Prende duos tecum socios de gente Cipadae, quos tu saepe trovas inimicos esse paurae, sumite corazzas, longumque piate viaggium, deque zenoveso portu passate marinam, donec arivetis soldani ad regna Gurassi, 45 gens ubi guerrigeras iactat mamalucca fadigas, tenta, fac ve provam per drittum, perque roversum si talem fortasse queas convertere sectam, ad Christi non dico fidem sanctaeque Mariae, sed mage convertas veniant hunc struggere mundum, 50 ut neque tantini restet signale quadrelli. At si forte velint et vos renegare batesmum, cur non? dum nostri fiat vendetta patroni, nos macometani cito deventabimus omnes. Talibus in bandis gestorum phama tuorum 55 cridat adhuc, quam nulla unquam vecchiezza nigrabit, tunc cum parthorum magno sub rege Sophino banderalus eras, turcorum contra canaiam. Ast ego fratantum, vel vi vel fraude, cavabo, ne dubita, Baldum; Baldum, sis certus, habebo. 60 I, precor, ac voias Falchettum ducere tecum, Moschinumque simul, quia praticus ille paronus est maris. I, dico, ne dormi, vade, camina.— —Ayme— Fracassus ait,—tolerabo linquere Baldum?— Dixit, et impresam tam grandem fortis abrazzat, 65 nec dubitat se se soldanum posse Gurassum ducere cum toto mamalucchi robore campi. Venerat interea, iussus praetore, Tognazzus Cipadae ad villam, sicut vulpazza pelata, quae, postquam miseris dederat malapasca galinis, 70 quantum trista potest vadit nascosa per umbras, quacchiaque per terram fregat cum corpore panzam. Zambellum tollit, quem secum ducit in urbem, confortans ut iam stet alegrus contra coluium, quem vult omnino squartet, comedatque figatum. 75 Mox docet andando, pedagogi more galanti, quales inchinos moveat, dicat ve parolas, quando favellabit messeros ante saputos: moccatum teneat tunc nasum, perque nientum ardimentum habeat capitis grattare pedocchios. 80 Zambellus nunquam strepitosas viderat urbes, quamvis non multum discostet Manto Cipadam. Qua propter totum paret sibi cernere mundum, quum videt a longe tot mucchios esse casarum. Ad portam Sancti veniunt insemma Georgi, 85 quinque levatores opus est transcendere pontes. Zambellus passat multam non senza fadigam, namque procul cernens tantos fumare caminos, ascoltansque simul de campanilibus altis campanas resonare omnes, dum nubila tronant 90 (tronabant etenim, coelum imbrattante sirocco), se tirat in dretum, dubius si mundus abassum tunc veniat, tanto circum strepitante tonatu. At strassinat eum Tognazzus more vedelli, quando becariam non ille intrare talentat. 95 Iam venit in piazzam, lignoque capuzzat in uno, datque stramazzonem, chioccatque culamine terram. Hunc mirare velut mattum populazzus atrigat. —Cur— Tognazzus ait,—cur tardas ire davantum? Ut video, ad Modenam ursum menare bisognat.— 100 Nil parlat Zambellus, habens pensiria zucchae non gathiata minus, quam rigas carta vogandi. Surgens ille tamen, sguerzis cum passibus ibat, atque caminabat veluti res matta per urbem. Sed stupet esse casas tantas insemma dunatas, 105 tot quoque contradas, tot portas, totque fenestras, totque canes, homines, tot mulos, totque cavallos; dumque susum guardat, nunc urtat, nunc ve trabuccat, urtat in inscontros hominum, per saxa trabuccat, saepeque currentem trigat mirare cavallum, 110 currentesque canes post illum rodere caudam. Parlat Tognazzus:—Quid sic, Zambelle, stupescis? Vidistin similes usquam, tantasque cotalas?— Ille, velut media campagna staret ad ipsum officium zappae, respondet voce gaiarda: 115 —Potta meae matris, quam granda est ista facenda! Doh, Tognazze, precor, me lassa videre pochettum. Tam bellas tezas, tam bellos ipse casottos non vidi, postquam me matris panza cagavit. O quantum foenum, stopiamque fenilibus istis 120 gens logare potest pro grassas pascere vaccas! Quare plus tostum non me, Tognazze, menasti?— Talia dum sbraiat, matronas ecce politas, non proprio bellas splendore sed arte beletti, suspicit in summis stantes guardare fenestris. 125 Hae cito, sentita Zambelli voce cridantis, se se scoprierant, velut est usanza donarum, more galanarum testas buttare deforam, et quoquo strepitu se se affazzare fenestris. Has mirare trigat Zambellus, postea ditum 130 porrigit in susum, pariter quoque smergolat:—Oh oh, angonaia, vides illas, Tognazze, fomennas?— Cui tacite Tognazzus:—Habes num cancar adossum? quid, maruffe, cridas?—Sic dicens prestiter illi donat punzonem costis, subterque fiancum. 135 Urlat at ille magis, ditum magis alzat et i, oh repplicat,—Has bellas cernis, Tognazze, reinas? cur tam sberlucent? stellis incago daverum. Si nostras guardo fomnas, tot guardo padellas.— Tunc cito desperans hinc vecchius desviat illum 140 in contradam aliam, sic bassa voce loquendo: —Claude hanc boccazzam, nisi vis bastone tocari. Nunquid, matte, putas mediis in boschibus esse?— Dixerat atque illum super alta palatia menat. Ante Potestatem tandem Zambellus arivat, 145 quo visto a longe coepit ridere brigata, nam straviatus erat, nam tota mente balordus, coctus sole, niger, squarzatus veste, bisunctus, mostrabatque super foenum dormisse milannos, cui veluti spergol rizzis caviata capillis, 150 festuchisque riget strami, buschisque paiari. Pectinus hanc nunquam raspat, sed striggia bovorum: semper habens tegnam, longasque in crinibus ungias, namque molestatur schiavonibus ille pedocchis. Portat zacchettum grossi, frustique bisetti, 155 quem dubitas utrum sit drittus, utrumve roversus, fertque canevazzi curtam, strettamque camisam, quam sine savono bis tantum smoiat in anno. Huc igitur veniens coram praetore, tamagnam smaravigliabat circum guardare brigatam. 160 —O codesella—inquit,—quo me, mi barba, tirasti? Non isto plus stare volo, Tognazze, fenilo. Hinc me torna casam, quia me scagaita molestat.— —Quid sbraias?—Tognazzus ait;—quin cernis adesse messerum? vadas, horsu, marzocche, plusoltra. 165 Vallá, quid indusias? cui dico? vallá, diavol. Tocca manum domino, fac chinum, piga ginocchium, dic ve: Bonasera vobis, messere Potestas.— Vult ita Zambellus, verum mal praticus aulae cortesanus erat, cum porcis semper usatus. 170 Accidit ut staret suprema in fronte palazzi scragna Potestatis, veteres dixere cadregam, in qua non sedeas, nisi montes octo scalinos. Huc it Zambellus, guardat, guardansque, ficatas dum tenet in faciem praetoris semper ochiadas, 175 non alzare pedes memorat, sed fortiter urtat inque gradu primo scapuzzat et ecce roversus cascat, et in schena talem piat ille cadutam, ut pede dischiodet tavolam, culoque fracasset. O puta, si centum schiopparunt pectora risu, 180 si populus strepitans incoepit battere palmas. Se levat in coleram, truncum ve Tognazzus aferrat, quo cum Zambelli spallas spianare volebat, atque super dorsos Galenum ponere boschi. Tunc ait:—An sic sic docui te, siccine formam, 185 materiamque dedi parlandi, brutte cavester? tam cito scordasti quidquid stamatina docebam? nonne maëstravi te grossum, quomodo bellos inchinos facias domino, teneasque netatum hunc nasum, dicasque illi: Bona vita patrone?— 190 Sic ait, atque volens iterum maëstrare gazanum, scilicet inchinum curvo formare ginocchio, en ventosa sibi scoccat deretro coreza. Zambellus voluit tanto discedere bombo, namque colubrinam pensaverat esse crocatam. 195 At quia post crepitum veri nasantur odores: qui nec aquam vitam, qui nec salnitria, qui nec materias alias pro sbombardare trovatas ederat; ast aium, scalognas, porra, cipollas; omnibus extemplo patuit magagna Tognazzi. 200 Tuque medesme puta, si tunc risarola comenzat, si centum nasos tenuit brigata stopatos. Ille facit scusam stringam rupisse galono, omnibus at culpam facies grizzata palesat. Zambellum tamen ille tirat, chiamatque dapocum, 205 chiamat osellazzum, sponsonat, stigat, agrezat, ut coprire suum queat hoc sub cortice scornum. At male Zambellus simili vezzatus in arte, dum praeceptoris seguitat documenta Tognazzi, inchinum fecit tam bellum, tamque legerum, 210 quod cum zenocchio fregit calcante quadrellum. Inde manum porgit, quam brancans ipse Potestas dixit:—Benveniat, magnae laus prima Cipadae.— Mox dextra sentare manu sibi fecit arentum. Ergo suos contare illic se accingit afannos 215 hic novus orator, quo non Ciceronior alter, cui tanta in studiis concessa est copia linguae, quanta patet cum bos sibimet culamina leccat. Patres conscriptos Zambelli oratio movit, imbroccare sciens quidquid suadela rechiedit. 220 At sibi praecipue virtus datur una: quod orans de scala, ut fertur, cadit in cantiria doctor. Dum lamenta facit multo de crimine Baldi, saepe suam dicit vaccam fecisse vedellum, et vult mascherpam signoro mittere caldam. 225 Attamen oscuras dicat licet ille parolas, cuncta bene intendit discretio multa Gaioffi, unde datur contra Baldum sententia tandem, qui stet in aeterno moriturus carceris antro, totam Zambellus robbam de iure governet. 230 Gobbus at indusians Tognazzus alhora negottam, corripit armatum zafforum protinus agmen, itque Potestatis iussu, patrumque statuto, illas ad saccum Cipadae tradere stanzas, quas sibi devotas Baldus capelazzus habebat. 235 Ipse Gaioffus erat studio cazzatus in uno: scilicet ut postquam Baldum presone cadenat, postquam Fracassum certatur abisse gigantem, de fundamento streppet casamenta Cipadae, quae gratat hinc Bressam, quae pectinat inde Cremonam, 240 saepeque Ferraram vodis facit ire besazzis, saepeque Veronam plenis facit ire braghessis. Nec solum terret sua maxima phama Milanum, nec solum Romam, Zenovam, gentemque Samarchi, sed late imperium, populos ac regna Bacani. 245 Cingar id audierat, totum se in tergore stringit, omnia pro Baldo vult mente patire gaiarda; dumque sachezatur, vaditque Cipada botino, huic casa plus mansit barberi netta bacino. Non latet at coram sbirris, coramque Tognazzo 250 comparet, zuratque illis, sagramentat et inquit: non unquam tenuisse ladri consortia Baldi; quamque potest, se se Tognazzo fingit amicum. Denique finito iam sacco, tornat in urbem chors armata, ferens varias in tergore strazzas, 255 diversumque parans sibi bestiamen avantum. Uxor at interea Baldi, quae Berta vocatur, nuda viro, infelix, vix uno tecta sochino, de Berti poverina casis per forza levata est, nam, velut a patribus sententia fixa dabatur, 260 possessum Zambellus habens possessor habetur. At sfortunatam Cingar non deserit illam, quae male stentaret, vel forte pericolus esset, ne supra scragnam, velut usat robba guadagni, ipsa sedens teneat bottegam semper apertam, 265 ni Cingar monitis et re sibi praestet aiuttum. Illa fiolinos lactat vidoëlla gemellos, inque domo patris filat, spesamque guadagnat. Quae tamen in colera nimio saltata dolore buttat humi fusum, vellitque galone conocchiam, 270 stangonemque piat, Zambelli ad tecta galoppat, quem bastonatis tam spessis battere giurat, quam spessis usant villani tundere paiam. Guai, Zambelle, tibi, si te retrovabit acasam! Veh spallis, schenisque tuis: tempesta diablae 275 ecce tibi magnam portat furibunda ruinam. O ventura ingens, quod eras lontanus alhora, sed tua Laena tamen, tua coniunx dico galanta, quae te matturlum gaudebat habere maritum, ut videt in se se bestialem currere Bertam, 280 atque vilanias sibi sic tutavia cridantem, quae vult, quae chiodum ficcat iam battere sellam, postquam nulla datur sors bastonare cavallum, ipsa quoque a fianco destaccat provida roccam. Dico, Laena videns in se properare colaltram, 285 detrahit a laevo costato praesta conocchiam, quam nunc nunc magno stopparum fasce gravarat, dumque illam pensat subito deponere zosum atque foiadarum simul azzaffare canellam, Berta sopraveniens stangam drovare comenzat. 290 Laena carens aliis armis, cito currit ad ignem, cui linum et roccam porgit, focus illico seccam materiam brancans ita flammam tostus avampat, ut cito bombardans murum colubrina fogatur. Berta videns in se magnum crevisse faloium, 295 terga dat, itque viam, scapolat, volat instar oselli, namque fogum contra combattere magna patia est. Altera, quae antiquas offesas mille ricordat, non minus incalzat, tanquam sparaveria quaiam, quam fugit illa, velut smerlum lodoletta sequentem. 300 Laena studet lanam trezzis atacare fogatam, Berta cridat:—Mea chara soror, cugnataque dulcis, parce mihi, me me miseram, perdona sorellae.— Laena cridare sinit, quae nullis victa pregheris mercadantescas plus monstrat semper orecchias. 305 Dextra sfavillantem brasato stamine cannam alta tenet, sed laeva studet, dum curritur, illam prendere seu chiomis, scufia cascante, solutis, seu per guarnellum, vento boffante, levatum. Berta magis rancat, nonnullas iamque favillas 310 schioppezare super coppam sibi sentit apertam, unde caput voltans sofiat pro estinguere pensum, sed nasi cimiola sui scottata bofavit. Hinc duplicat cursum per drittum, perque traversum, non aliter currens quam gatta domestica pocum 315 ad cuius caudam porci vesica tacatur, in qua sunt favae seu tres seu quinque granelli. Illa fugit, sentitque fabas post terga sonantes, quoque magis properat semper seguitatur ab illa vesica, pensatque hominem sibi currere dretum. 320 Tandem perveniens ad quandam Berta masonem, altorium vocitat, vultque altam scandere sepem, contextam stroppis salicum, plenamque rovidis. Utque salita fuit, propter saltare delaium, se se cum socca spinis gathiavit in illis, 325 stantibus in susum pedibus vilupata remansit, fecit scoperto solem tenebrare quaderno, contraque naturam superavit luna maritum. Non stetit indarnum, sed caldam Laena conocchiam mersit in ecclypsim, qui iam scuraverat orbem. 330 Quando focum sensit coxas bona donna brovantem, victa dolore simul, fumantem supra menestram sopiat, atque altro mollat simul ore corezam, quae potuit vento roccam smorzare gaiardo. Quo facto, intrighis tandem se sbrigat ab illis, 335 inque pedem saltans, animosior igne stuato, inchinat se se, medium rapit illa quadrellum, contraque cugnatam magno conamine lanzat. Laena tamen saxum leggiadro corpore schivat, medesimumque pians dardeggiat ad unde venivit. 340 Inter eas igitur spinorum macchia manebat, ultra quam se se pedezonto Berta gitavit, hic se brancantes per trezzas unguibus ambae tambussant, mordent, squarzant, sine forbice tosant. Vidi gallinas quandoque, vel ova covantes, 345 vel pullinorum squadras per ubique guidantes, appizzare brigam becchis, graffisque cruentam. Qualiter apparent spennatis undique bustis, dum se beccantes raspis grassantur aguzzis, taliter in finem se Laena et Berta travaiant. 350 Audito tanto strepitu visinanza corivit, et quasi iam mortas ambas catavere iacentes, quas vecchius Zambo cagnesca pace ligavit. Sic quoque Tognazzus venit huc, venit huc quoque Cingar, atque ribaldellus, simulans deffendere Laenam, 355 dat tortum Bertae, fictoque furore menazzat, imo levans dextram monstrat dare velle bufettum. Sed Tognazzus eum repiat, repiansque favellat: —Quid facis? o Cingar; quem nam aquistamus honorem nos homines maschii femnas bussare matazzas? 360 Non ne ricordaris quod Doctrinale comandat: «Foeminea in poena est nullum memorabile nomen, poltronam sed habet talis victoria laudem»? Eligo plus tostum combattere contra diablum, quam contra femnas, peiores trenta diablis. 365 Quo magis illius schenas, humerosque tracagnas, illa vilanias in te magis aspra sagittat. Non est ira quidem super huius daemonis iram. Quam si etiam nolens, etiam sine mente nocendi, tantillum laedis, quantillum littera fert «i», 370 littera pro bretta, quantillum sive pedocchius, sive tuam cagat pulichettus supra camisam, oyme, cave sennumque tene scaltriltus acoltum, namque Sinona bifrons, namque illa gnatona trilinguis, vel panem tavola cum tecum mangiet in una, 375 vel somnum lecto cum tecum prendat in uno, vel stet, vel sedeat, vel eat, vel tornet acasam, vel patres nostros ad missam curva biasset, cervello semper masinat, sensuque lavorat, lambicat ingenio, distillat corde, misurat 380 quae sunt mente quidem, quae sunt facienda tumultu, quove modo de te miserello, quave manera suscipiat frendens vendettam denique largam. O sfortunati, miseri, pazzique mariti, tradite vulparum gallinas ante governo, 385 ante lupis pegoras, sparaveribus ante quaiottos, quam migolam fidei vestris praestare moieris. Foemina sola potest omnem destrugere terram, tam bene scit frodas animo componere torto. Bronzinum gerit illa caput, quod, quanta Milani 390 artelaria tenet castellum, quanta Ferarae duca parecchiavit per supra perque datornum, non nasi (mihi crede) pilum spetraret ab illo. Cervicosa suum, vel versum vel ve roversum, sicut aristotilans, autenticat illa parerum. 395 Vult sit evangelium quod pensat, quodve favellat. Tota ostinato, mattoque paranda cavallo, qui se fraschuzzam plantat restitus ad omnem. Sed quid ego ad solem candelae trado lusorem? sed quid ego ad savium studeo donare saperum? 400 Tu, Cingar, melius nosti, tu saepe provasti quando supervivens, nec adhuc portata diablo, prima tua uxor te quondam Gnesina domabat. Dic rogo, dic nobis: qua stringas morte tiravit? quandoquidem phama est quod eam de pane cavasti. 405 Sed quo seu ferro, sed quo seu flumine, sed quo seu lazzo moruit, prorsus nescitur, adunca non tibi noiosum sit, Cingar, dicere tuttum, dum prohibet nostros festa haec hodierna lavores. Incipe; Zambo, sede, vosque omnes, quaeso, sedete. 410 At scozzonatus Cingar, cui tempore lungo ad mentem tota est, et a sennum pleniter omnis ars tacagnariae, sanctae quoque regula Cittae, se se in cervellum retinet, stratagemaque pensat, quo sit ab infido trapolatus forte Tognazzo, 415 ut solet a visco trapolarier oca marina, namque procul dubio vivam soteraverat illam, quam reperit torno fusos componere tortos. Ergo putans factum non ancum esse palesum, hic stetit in puncto iuris, nullaque manera 420 vestit zorneiam zanzarum more legeri, sed magis officio se se gnatonis adaptat. —O—ait,—o dignas semper, Tognazze, parolas consiliatrices, plenas Solomone, tilatas, sentimus de te, de te neque fallimur unquam. 425 Non nisi laudandum est praticonis credere vecchis.— Dixerat, et versum Bertam cito lassat ochiadam, cegnandoque facit scusam, de more cativi, si dixit dignum parlamentum esse Tognazzi, quod sempiternis taietur marmore seclis, 430 dignum quod lettris doris ut messa notetur, namque senem pazzum cupit his caparare losenghis. Berta, cativerias quae Cingaris adnotat omnes, quae quoque non minus est quam Cingar plena magagnis, vertitur ad vecchium, sic dulciter ore locuta: 435 —Barba Tognazze, volat clarissima phama Cipadae de Castelluzzi regnis ad sceptra Moraighae, non virtute mei (volo confessare) mariti, non quod in hoc nostro stet gens paladina tereno, at vestrae largo saviezzae plena tesoro. 440 Sic alias Cipada suo cibat ubere terras, porchettos ut scrova suos, ut cagna catellos. In pede conseio si stat Cipada Tognazzi, conseio pariter rueret Cipada Tognazzi. Attamen hoc uno Reverentia Vestra capuzzat, 445 foemineam quae sic razzam generaliter urtat. Fallitur ah quandoque viri doctrina saputi! Vos consul magnus, vos rex, vos papa Cipadae, cui datur in manibus tam magni brena cavalli et mala sic vestram sotomittit opinio testam? 450 Ah mi barba, nimis qui mangiat denique crepat. Sconsolata quidem domus est, et plena gramezzae, in qua nulla tenet dacattum foemina robbam. Foemina si maschio nunquam concederet illam quam debet portam, mundus sine gente quid esset? 455 nonne sine asinis et porcis stalla pareret? Non maschius tolerat pariendo mortis arisgum, it sine pensero natorum, et coniugis, imo absque sui stessi cura propriaeque fameiae, itque solazzando ad spassum poltronus, et uxor 460 foemina si fallat quandoque, caditque supina quae maraveia? Nequit calcagno sistere tondo: qua nil mobilius, qua nil tenerinius, et qua nil cascabilius terris natura tapavit. Ast homo, qui reputat se se genus esse provatum, 465 maturumque, gravemque virum, plenumque rasonis, de cuius larghis egressa est foemina costis, proh Deus! impresas quas non facit ille gaioffas? Non bos, non asinus, non quaevis bestia matta, fare quod ipse facit vellet per mille prevendas. 470 Dicite: per vostramque fidem, mihi dicite verum, de quantis toto ladris piccantur in orbe, de quantis linguis, aut occhis, de quot orecchis beccariae hominum faciuntur iure malorum, nunquid in ipsorum numero muliercula sola est? 475 Aut si sunt aliquae, naso numerare potestis. Foemina non, coelum renegans, chiamansque diablum, noctibus integris stat ludens perdere scudos, perdere mantellum, camisam, perdere bragam, sive sbaraino, seu cricca, sive tarocco. 480 Foemina non habitat boscos, non spoiat, amazzat ladra viandantes, non praticat illa palazzum peiorem boschis, ut robbet, strazzet, abarret, scortighet orphanulos nudos, viduasque tapinas. Foemina non cibat osellazzos carne rapaces, 485 non suppis braccos, non blanco pane levreros; non quando sentit portam chioccare famatum, strazzosumque inopem, panisque rogare tochellum: —Vade—ait,—in pacem, nec voias frangere portam.— Foemina non stuprat pueros, sforzatque puellas, 490 non dat ad usuram, non scalat nocte fenestras, non facit alchimiam falsam, tosatque monetam, non seguitans campum quae sunt aliena rapinat. Hae sunt impresae dignae, sanctaeque facendae, sunt bene gesta viri, cui summa potentia soli 495 cor sublime dedit, dedit esse, deditque vedutam ingenii, sennumque gravem, saldamque rasonem. O sine vergogna sfazzati, o lorda somenza: ite lupi, porcique, canes, asinique, cavalli, namque lupos, porcosque, canes, asinosque, cavallos, 500 non homines vos dire licet, formasque rasonis. At si voltamus chartam, bona foemina sola est, quae stentare domi solet, ac ter mille facendas misterum facit hic ut in una commodet hora. Dum sternit lectum, saltat brodus extra lavezum, 505 sgnavolat in cuna mamolettus, lacve domandat, rodere vult toccum panis maiusculus alter, porcellus grugnit, gallus, gallina chechellant, clozzaque pulcinos studiat diffendere milvo, ad quem scazzandum non est qui smergolet ay ay. 510 Ac ita mille operas opus est insemma redrizzem: qua pignata bulit, stizzos tiro praesto dabandam, tunc quoque cum semolis meschio brotalia porco, mittigo puttellum dans lac, pezzasve cacatas smerdolo, fanciullum maiorem pane tasento, 515 atque tut an trattum clamans pronuntio pit pit, currunt galinae solitum beccare granazzum. En quot ad effectum mandat bona foemina cosas. Quis vestri capitis cerchet, Tognazze, pedocchios, quis massaricias bruttas lavet atque mudandas, 520 quis tandem spulicare queat damatina camisam? Si vobis nulla est mulier, vel baila, vel uxor, quis gerat officium pelizzae, scaldaque letti? Ne biasmate igitur nostram, Tognazze, geniam, nam Bertolinam postquam sepelivimus illam, 525 illam, quae lungo fuit uxor tempore vobis, non est quae teneat vos bellum, vosque tilatum. Tunc de calcagnis suspirum grande cavavit Tognazzus, dicens:—Cordoium, Berta, dedisti, cum Bertolinae memorasti nomen amatae. 530 Cunctas plus tostum voluissem perdere vaccas, quam Bertolinam, quae vaccas praestitit omnes. Sunt modo quinque anni, passarunt forsitan et sex, quod Bertolinam sposavi mense novembro. Ayme, quis illius costumos dicere posset, 535 stare pares dignos regis, papaeque moeris? Mille quidem pegoras media beverasset in hora, docta fuit grassos manibus componere gnoccos, tortas, tortellos, maccum, muliebre polenta. Non ego scordabo donec mihi vita manebit 540 splendentem manuum pellem, digitosque galantos. At si narretur tuttum, nimis esset afannus, quando recordor eam totus disnembolor intus, tot bon costumos habuit quot testa capillos. Cingar vix retinet schioppanti in pectore milzam: 545 —In verum—dixit,—femnam moruisse cotalam est grandis codesella tuis, Tognazze, facendis. Nam tua robba, domus vadunt sotosora, quod illa instrumentorum fuit unica mastra tuorum. Sed moruit; quid te plus oltra gramire bisognat? 550 Prende aliam, quae te scaldet, bon home, putinam, ne dubita, quoniam contado stamus in uno, quo genus ad plenum bestiaminis huius habetur. O utinam semper sit tanta caristia panis, quanta est donnarum per totum copia mundum!— 555 Sic ait, et Bertae cignavit, ut inde recedat, vult quia cum solo solus remanere Tognazzo. Berta cativa sciens quidquid trammatur ab illo accipit inchino reverenti a barba Tognazzo combiatum, occhiadamque illi slanzavit amaram. 560 Tuque, Comina, satis cantasti; Gosa merendam ecce parecchiavit pro te, pro meque modernam. Iam dudum pleno fumat bona suppa cadino.

LIBER SEPTIMUS

Maxima nostrorum sedeat praesentia patrum, qui sese reputant solos mangiasse Minervam, et sunt plus matti quam centum mille cavalli. Ne, rogo, sdegnentur nostram ascoltare Cominam, 5 quae vecchium quendam zurans habuisse maritum, inque capronazzum penitus vertisse zelosum, sic maricondarum scudellis plena comenzat. Cingar, amicitiam Baldi super omnia guardans, totas ingenii sothiezzas ponit acampum, 10 vel sit opus robbam, vel opus sit perdere testam, an queat hunc ipsum duris sferrare cadenis. Fingit amicari volpina fraude Tognazzo, cum quo raggionans longis diversa parolis venerat ad causam Baldi finaliter ipsam, 15 de quo mille malos simulando dire comenzat: qui sit fur, latro, stradarolus, forca, ribaldus, qui sit amazzator gentis, qui mille diablos, mille satanassos portet maledettus adossum, qui centum meritet mortes, vel mille, vel octo 20 millia, vel centum centena miara soghettos. Inde cavestrellus, voltans parlamen in altrum, introit ad factum Bertae, quae priva marito, carceribus chiuso aeternis, cum rebus habendo iam desperatis, iam mortuis, iamque sepultis, 25 vult sibi compagnum lecti accattare novellum. Quo dicto alquantum tacitus manet, inde comenzat: —Sunt arcana mihi, tibi quae, mi barba Tognazze, dire habeo, modo sis mutus, nullique paleses. Est importanzae non pochae impresa cotalis, 30 nec nisi sub groppo confessionis habenda. Zura mihi, quod te possit portare diavol, si minimum cennum praesumas fare de hac re.— —Dic—Tognazzus ait,—promitto, zuro, piabo mille sacramentos, non talia dire neguno.— 35 Cingar suspirat tacitus, mox parlat:—Amicus non est daverum, qui quidquam coelat amico. Semper usanza fuit mecum servire libenter: attamen unde mei siat interessus honoris, omnibus incago respectibus atque guadagnis. 40 Quorsum haec? forte inquis; nam forsitan esse putabor rebus in his, quae sum dicturus barba Tognazzo, sive tabachinus seu qui trucimaniter intrat furtim cantones omnes et acordat amantes. Attamen haec quoniam fieri dritissima possunt; 45 quando quidem sacra matrimonia rite sequantur, nullus ab officio me sancto absterreat isto. Berta, uxor Baldi quondam, nunc solta marito, abrasata tuum cruciatur propter amorem, penseros mihi saepe suos e pectore sgolat. 50 Non tantos crevellus habet fundamine busos, nec quae formaium grattat grattucchia matellum, quantos illa suo fert pro te in ventre forato. Semper te chiamat, semper te smaniat unum, semper suspirat, lagnat, sibi pectora chioccat, 55 atque suum dubitat ne cor, ingrate, refudes. —O mi belle—cridat,—cur non, mi belle Tognazze, scis quod amo et brusor de te, mi belle Tognazze? Mi Narcise, veni, mi mi Ganimelle, camina. Ne me despresies, ne bocca melada refudes.— 60 Sic meschina cridat, nimio tal volta brusoro trasportata ultra proprii confinia senni. Nocte, die pensat de teque, tuoque bochino, quem dolzore quidem pensat superare povinas. Cuius multiplicat sic nervos doia per omnes, 65 ut dicas: Oyme, sborrat tapinella fiatum. Cerco ego de tantis illam distollere brighis, sed sempermaium retrovo fecisse nientum, qua propter de parte sua tibi porto novellam: si dignare velis secum dormire maritus, 70 dummodo secreto fiant sub foedere nozzae.— Cingar aquam pedibus talem dat barba Tognazzi, ut vecchius pazzus magis altus crescat aquatus; nec penses quod tunc in beccum rideat illi, sed tales Cingar despicat ab ore parolas, 75 ut simul in centum Credos credisset alhora. Quali praestezza tordus se in rete viluppat, sive ad porrectum trat rana golosa boconem, moscaque multipedis gathiatur compede ragni, tali veschiatur Bertae Tognazzus amore. 80 Qui prius alquantum schenam longare comenzat, atque bavas digitis labro forbire colantes. Mox abbrazzato ter Cingare, terque basato, sic ait:—Esse potest? an me mea Berta maritum appetit? o nihil hac impresa charius esse 85 quippe mihi posset, contentor, cedo, fiatur. Illa parangonem de me si fecerit ullum, poltronem dicat Baldum, dicat ve dapocum, desideretque illum, similesque perire maritos. Non pensare susum voiat mea Bertola, Cingar, 90 quod mihi sit modicum gobbae, quod testa capillos profluat alquantos, velut est usanza, canutos; non hos, crede mihi, non hos vecchiezza biancat, non mihi pro senio mancat dens iste davantum, at sunt affanni, mihi quos respublica donat; 95 nam possum giurare tibi, me cancar amazzet, non habeo nisi non annos quaranta duobus. Si tamen illa velit penitus pensare Tognazzum esse ribambitum vecchium, similemque vetusto Mathusalem, quae sit memoret sentenza Gonellae: 100 «Forza datur iuveni, vecchio destrezza galanto». Sum bellus, riccus, sum prudens, sumque gaiardus, est quoque grassa mihi possessio, grassaque vallis, vallis non per quam ranarum turba coaxat, non qua zenzalae nascuntur in aëre guasto, 105 auribus et nostris cantant, dicuntque cosinum, ast ibi vina satis, multumque potenta recoio, dulcia, garba, rubras facientia denique galtas; vaccas tres habeo, Cervam, Moramque, Bonelam, quae mihi mascherpas faciunt in tempore quoquo, 110 et sua quatrinos cumulat mihi soccida multos. Non mihi de paia casamentum, deque canellis quos picolus boffare queat per nubila ventus, imo de coctis domus est fabricata quadrellis, cuius colmegna est cuppis coverta novellis, 115 qui sunt ex numero viginti quinque desinae. Tum quidquid zappae, tum quidquid in arte cosinae esse potest, habeo: vangas, rastillia, rascos, marrazzos, rasegas, ficcos in aratra gumeros, hinc ve segursellos, manarinos, inde badilos, 120 cum quibus et soleo zoccos spaccare segures, chiodos, martellos, trivilinos, atque trivellas, ferraque segandi, gramolam, misamque farinae, burrattos, descos, sedacia, mille facendas, quas narrare quidem facerem fastidia mondo: 125 haec ad commandum charae sunt omnia Bertae. Doctor aratoria sum menzonatus in arte, doctor et a stalla grassum portare ledamum, omnibus in seris plenas scio mungere vaccas, inque rotam tondam teneros calcare casettos. 130 Non plasentinis malghesibus atque vacaris invideo lactis frescum menare botirum. Herbida prata scio cum falce taiare seganti, scavedagnare agros, fossatis cingere campos, subque iugo drizzare boves usareque manzos. 135 Sunt mihi porcilli tres, virdo vimine facti, inque meo solum cortivo deputo fornum, tota suum solet hic panem infornare Cipada. Sum Tognazzus ego, sum qui conservo Cipadam, sumque Sinagogae princeps, archique vilanus, 140 nil nisi Tognazzus per villas dicitur omnes, nil nisi Tognazzus cunctis de rebus abundat, sum prudens, saviumque caput, sum, dico, Tognazzus. Quae sine conseio magni sunt facta Tognazzi, crede mihi, tandem tandem menchiona troantur; 145 sed quae conseio sunt masticata Tognazzi, crede mihi, bona sunt, nec possunt fallere iotam. Parlat evangelium, cum parlat bocca Tognazzi, sed quid butto viam tempus, dum tanta recordo? Tu, Cingar, nosti, tu scis, tu cuncta provasti. 150 Vade viam, Bertamque trova, cui talia dicas: —Tognazzus mandat tibi tantas, Berta, salutes, quantos in coelo video de sera lusores, quantos cuncta foram buttant boscamina foias, quantas Millanus bene grassas vendit ofellas, 155 quantos per Venetum spendunt cannalia bezzos, quot sanctitates peregrinis Roma palesat, quot vermocanos mandat Valtropia Bressae, quantas tota stryas Piamonti patria brusat, quantas consumant fratrum refetoria tortas, 160 quantos in Napoli gens buttat ubique naranzos, quantos Cipadae piccat provincia ladros, quotve solent guastas spetiari vendere cosas, quot ve ladri zaffi, navaroli, stirpsque gabellae, quotve molinari robbant, ostique rapinant.— 165 Sic totam milzam, sic totam dono coradam, tradoque me stessum Bertae vaccamque Bonelam. Dixerat, et, rursum abbrazzato Cingare, magnum suspiramentum pulmone cavavit ab imo. Cingar promittit toto fare omnia sforzo, 170 ut matrimonium tantum procedat avantum, inde abit impressam, Bertamque trovare caminat. Tognazzus manet hic, in stroppa sistere nescit, spudat supra manus, sursumque tirare brasolas incoepit calzas, stringa mollante, rapatas. 175 Mox digitis cercat buscas subtiliter omnes, tratque foras albam circum collare camisam, saepe manu tastat grisos in vertice tosos, quos flavos amor esse facit parere capillos, foppas crispatae studiat distendere frontis, 180 atque savone facit vultum tirare rapatum, sbercifluos oculos tum Bertae purgat amore, quos per passatos non sledammaverat annos; nasum barbozzo taccatum smerdolat ungis, qui colat et cornu sofiat, porrisque gravatur. 185 Bucca tumet, longaeque cadunt in pectora bavae, quas quandoque boves videas effundere vecchios. Non habet hic alium specchium quo semet adocchiet, quo semet faciat bellum, sed ad albia currit, in quibus est solitus vaccas beverare pienas: 190 hic se specchiat aquis, Narcisi more galanti, hic nasum mento se cernit habere tacatum, atque povinatos oculos similesque brasillo, hic desdentatas se mirat habere ganassas, quae tamen ob nimium formosa videntur amorem. 195 Aptatur capiti mufolenta beretta mazucco, in cuius marzo rosa candida ponitur orlo. Panescum lateri cortellum piccat, habentem de bufali cornu manicum, dotone doratum, cuius stringa ligat pendentem rossa guainam. 200 Praeterea triplici borsam volitante fiocco fertque, bagatinis plenam, levibusque quatrinis. Interea Cingar Bertam simulare comandat, quae bombasinam vestit se protinus albam, seque galantinam faciens, fregat ora biacchis, 205 pectinat et triplici dispostas ordine trezzas, cincinnosque facit ferro crispante fogato. Scufia cui chiomas tremolantis plena covertat, lenzaque per mediam frontem sat commoda quadrat, post haec velamen gialdi subtile coloris 210 imponens humeris super ubera lactea tirat, pectoreque in medio tenet illud gucchia piroli. Iamque aderat festum, quo turba vilana sub ulmo ballat, et ad pivae numerosa sonamina balzat. Venerat huc Cingar, quem Berta apposta sequivit, 215 ballantesque simul stabant mirare vilanos, sed tanto strepitu quod tellus tota tremabat. Hic drittum saltum charam facit ante morosam, ille capriolam netto pirlamine format, ast alius balzo se buttat in aëra tondo, 220 atque alius circum se terque quaterque revoltat. Est qui saepe rotat propter stancare puellam, est qui saepe cridat sbraians:—Sona piva pavanam, fac spingardoium, fac strazzam, fac matarellum, seu mazzacroccam, seu spagnam, sive gaiardam.— 225 Multi, pro nimio stracchi sudore, frequentant vicinas betolas, zainos sine fine tracannant. Multiplicant flatum pifari virtute bocali, quos retridare audis lingua frifolante sonamen. Interea, ut fitur, ballus cessaverat unus, 230 expectant pivae quis danzam chiamet un'altram. Ipsa retornarat muliebris turma sedendum, sugabantque viri fazzas sudore colantes. Cingar habet roncam et largum pugnale dedretum, cagnazzumque facit longo volitante penazzo, 235 et sguardaduras plenas terrore traversat. Protinus in terra calcem ficcaverat hastae, dadossumque simul zaccum de maia cavarat, borsam denariis plenam tirat extra braghettam, ac pifaris soldos dat falsos nescio quantos, 240 nunquam quippe bonam tenuit sua tasca monetam. Inde cavans reverendo bretam, curvansque ginocchium, quae mage galanta est vilanellam primus ataccat, caetera tunc alias brancat zentaia puellas, sed quia corrazzam Cingar spoiarat onustam, 245 inque giuparello levis est, saltatque lezerus, ballarinus habet ballorum praemia semper. Piffaricas danzas non iotam praeterit unam, ireque post ballum bravanti voce comandat. Qualis caprettus, quum sol damatina levatur, 250 primus de stalla borit, matremque relinquens huc illuc guizzat, morbezzat, saltat in altum, talis Cingar erat, qui spoians corpore zaccum tres se se brazzos saltu slanzabat in uno, nunc drittus pirlans, nunc bassus, nuncve levatus; 255 mirabantque alii stupidi, gattumque putabant. Iamque Tognazzus adest, palmas qui appoggiat utrasque gallonis iunctas, gobbam nec habere videtur, distesas portat gambas, supraque tiratum dum vadit, signat vix in sabione pedattas. 260 Mox contra Bertam gambis se plantat apertis, mazzucusque senex mirat, doniatque puellam. Protinus id factum Cingar truffator adocchiat, unde serans oculum guardat saepissime Bertam, atque facit cennum, velut est usanza giotonis. 265 Pratica Berta, prius quae norat Cingaris artes, stat veluti polcella, novo sposanda marito. Attamen ah ladros quandoque levabat ocellos, oreque rididulo sguardos lanzabat aguzzos. Oh pensare potes, quales in corde fasellas, 270 vel sbolzonadas, sentibat alhora Tognazzus! Suspirat vecchius, suspiransque, oybo, macagnos spudat maiores mocenighis atque medais. Stat modo supra pedem drittum, modo supra sinistrum, saepe caput grattat, nec statu saldus in uno 275 restat, quin moveat se se ter mille fiatas. —O pissasanguis—secum parlabat,—et oyde siccine, Berta, meum scoraias porca magonem?— Cingar avisarat giottones ante parecchios, qui voiant sguaitare senis movimenta briconi, 280 quisque videbatur risi mangiasse menestras, sic adeo intantum schioppantur pectora risu, sed non pensat eos pro se grignare Tognazzus, imo plus cignat Bertae, cui Berta recignat: Bertaque dat bertam, bertezans atque bretonans. 285 Dum Cingar ballat, Tognazzo passat avantum, et compagnonem faciens ita parlat orecchiae: —Quid tardas? tecum vult illa ballare tre horas.— Sic ait, et passat monstrans parlasse nientum. Tunc vecchius non bis fecit sibi dicere cosam, 290 ad Bertam properat, si vult danzare domandat. Illa bochinellum stringens, parvumque musinum, acchinansque caput, porgit fretolosa sinistram. Strictis inde simul palmis ballare comenzant. Tunc magnam subito commovit turba risaiam, 295 claudere sed risum Cingar studet hic, studet illic, nam sic ridendo potuissent rumpere zardam. Cingaris hic adsunt compagni quinque bretari: Brunellus, Gambo, Sguerzus, Schiavina, Lafrancus, qui semper verbis homines soiare parantur, 300 soiabant igitur bassa cum voce Tognazzum, sed non tam bassa quin sentiat omnia vecchius. Sguerzus ait:—O quam destrezzam corpore mostrat!— Cui Schiavina:—Vides, quam se de schena balanzat!— Respondet Gambo:—Levis est, multumque speditus, 305 iuro Deum quod non saltando rumperet ovum.— Parlat Brunellus:—Mirum, quam saltet in altum, altius ire tamen poterit giupone cavato.— Ad quod respondet Lafrancus:—Rite ricordas, nam sic personam Bertae mostrabit amighae.— 310 Audit Tognazzus quidquid parlatur ab illis, unde magis balzat, magis unde gaiarditer altos fert garlatones, coelumque tocare videtur. Credit evangelium quidquid dixere giotones. Zorneiam subito spoiat, stringasque ralentat, 315 et porgens brazzum Bertae tirare comandat, sicut ab alterius tirare solemus aiuto. Illa gavardinae manicam, manicamque camisae sponte pians, pariterque trahens, simul omnia ducit, omnia convolvit, non advertente Tognazzo. 320 Sed tamen infinem sentit seguitare camisam, et casum reparare volens meschinus homazzus millibus in strazzis testam vilupatus habebat. Sed magis illa tirat, seguitat magis iste tirantem, valdeque sbraiabat:—Lassa, codesella, camisam, 325 sit sat per manegam dadossum trare gabanum.— Dumque trahebatur nec se nec conspicit altrum, nam tota in toto gathiatur testa viluppo; semispoiatus erat, quasi nuda culamina monstrat. Cingar, id advertens, properat, stringamque mudandae 330 slazzat, et in tuttum nudus tandem ille remansit, atque ad garlettos cascarunt denique strazzae. Tanta repentinam coepit risarola brigatam, ut centos illic Marguttos esse putasses. Ille viam scampare volens sic absque mudandis, 335 vergognaeque suae qualcum cercare covertum, ecce pians cursum stramazzum tale piavit, ut tamburrinum cascans sua panza sonaret, namque ad calcagnos bragas vilupatus habebat, sicut stuppa solet polzini nectere gambas. 340 Concurrunt nudum vecchium guardare vilani. —Day day—cridabant,—hay hay que cosa da rider.— Foemineae fazzae partem voltantur in altram, quae tantum buttant vergognam tempore scuro. Ille senatorum primus, consulque Cipadae, 345 ante manus supra borsam nummosque tenebat, retro sculazzatis tavolazzum monstrat apertum. Qua propter vergogna focum smorzavit amoris, omnia vincit amor, sed scornus vincit amorem. In pede iam toltus velociter inde scapinat, 350 non minus in dretum lassans tegumenta bragarum, quam cazzatori linquit baricocola castor. Non unquam vidi tam praestam currere gattam, culmine tectorum quae summo caschet abassum. Tandem perveniens ubi se coprire dabatur, 355 tanto pro scorno testam grizzatus abassat, tollere non audet frontem, sed talia mutus pensat et alloquitur se stessum sicut un altrum: —O Tognazze senex, quae te desgratia colsit? nonne tuum cernis, pauper meschinule, scornum? 360 Nuper zanzabam, quod foemina quaeque ribalda est, quod deberemus Macometto credere ladro plus quam falsiloquis femnarum credere linguis, et video Bertam me nunc trapolasse putanam. Heu quia pensabam super omnes esse beatus, 365 at sventuratum me tandem turba caleffat. Consiliare alios scio, conseiare meipsum nescio, culpa mihi sola est reputanda bachiocco. Consilium nihil est: hoc si quis negligit uti. Consilium male dat, qui non bene suscipit illud. 370 Me stessum ingannasse pudet, nec amore superchio errorem novi, donec vergogna capellum sustulit, eque meo cascavit maschera vultu. Post damnum pentire valet, mihi crede, negottam. Dum sic vilificat se se, Zambellus arivat, 375 cui proprios reddit pannos, simul inde recedunt. Tres stetit ille dies omnino ascosus ab omni compagnia hominum, tamen alto corde cadenam rodit, dispositus se vendicare; nec illa Cingaris et Bertae sdegnosa iniuria cascat. 380 Ergo hinc cessarat reverentia barba Tognazzi, qui fuerat villa primus reputatus in illa, Cingaris ut melius posset masinare molinus. Haec ego pro specchio vecchiorum scribo Comina, non tamen ad savios dico temeraria canos, 385 a quibus imparat drittum giovenezza caminum, sed vobis parlo rancis vecchisque galosis, quos pueros centum annorum scriptura domandat. Vecchie, quid insanis? quo te tua bestia menat? nonne geris cassam mortorum tergore semper? 390 an quia bertinam fers in cervice peluccam, teque rapraesentas rappata fronte saputum, ac si stet rappis saviezza grisisque cavellis, tempore dadessum iuvenes non rodere cessas, ut rosegare solet mollem tignola velutum? 395 Et quid sbaiaffas? ecquid, podagrose, cigalas? Stare magistratum manibus puerilibus, inquis, quod per inexpertos tractantur seria puttos, quod sibi sbarbati faciunt succrescere barbam, gregnapolaeque fregant molesinas sanguine goltas, 400 ut iam multidies caecis videantur in occhis, ut iam stimentur digni (taiante rasoro) per quos magnifici tandem manegentur honores, supraque primaias stetur dare iura cadregas. Hoc tamen invidiae nascit de stercore murmur, 405 namque senes isti, se specchio quando vaghezant, (pro vergogna) pudent carolentam cernere fazzam. Personam beltas non amplius ulla galantat, aurea de argenti facta est caviata colore, bocca pluit bavas, ferro sdentata tenaiae. 410 Semper ab ambabus sordina sonatur orecchis, gutta cadit naso, spudat vecchiaia macagnos, atque carettonis sbolsat de more cavalli. Deque povinatis oculis ad pectora colat sbercia, sed labrum recipit cagatoria nasi. 415 Haec ea specchiantes miseri tristantur, et aspris morsibus invidiae dentrum lacerantur et extra; antiquas memorant festas teneramque iuventam, quando stringati drittis cum passibus ibant, quando fracassabant giostranti pectore lanzas, 420 quando stringebant tundos sperone zanettos, quando saltisono ducebant ordine ballos, quando vaghezabant oculo cignante morosas. Haec eadem vecchius memorans, cruciamina sentit qualia Prometheus baratro cazzatus in imo 425 sentit, osellazzo semper rosegante figatum. O nimis improprium senibus, vecchisque bavatis, pectus amoroso plenum gestare brusoro! Cingar at interea, smacato barba Tognazzo, en quoque amicitiam Zambelli curat habendam, 430 ut quoque Zambellus collum sibi rumpere possit. Hic postquam robbae se viderat esse patronem, in stroppa male stat, nimia sburlante legrezza. Ponere cervellum rebus disponit agendis, parecchiatque casam multis implere richezzis. 435 Uxorem chiamat Laenam, sibi tirat apressum, atque basarottum dans illi parlat:—Habemus, ad corpus lanchi, tot quot squaquarare valemus. Non ultra faciet nos Baldus vivere stento. Vis mercantiam pariter faciamus? ad urbem 440 quottidie vadam, multas trafegare facendas. Tu quoque fra tantum roccam, fusumque drovabis. Spero quod in curto veniemus tempore ricchi, nec multam facio stimam si cornua porto, omnia sunt operanda quidem casone guadagni.— 445 Ad quem Laena inquit:—Faciam cuncta ista libenter. An scis quod grosso voluit me battere legno Berta, nec offesam possum smemorare cotalam? Chare marite, meum voias satiare talentum. Fac ut in hanc vaccam penitus vendetta fiatur. 450 Nonne cavallus eris, nostrum si linquis honorem?— Respondet Zambellus:—Habes, mea Laena, rasonem; Berta fuit semper nostris contraria spallis, incaghemus ei re vera et ventre pieno.— His dictis magnam tractant insemma facendam, 455 qua fiat Bertae dictu mirabile scornum. Circa quinque horas de lecto nocte levabant, ante ussum Bertae pleno ambo ventre cagabant. Parce mihi, lector, si nunc tibi Musa puzabit. Berta levans strato damatina bonhora catabat 460 lombardas semper sua supra limina quaias. Cingar, habens caudam vulpazzae more pelatam, Zambelli talem cito iudicat esse prodezzam. Quid facit astutus? stomacum sibi fortiter armat, quottidieque illas fezzas in vase repostas 465 servabat, donec fuit urzus stercore plenus. Berta stupescebat, causamque petebat ab illo, at Cingar noscens quod foemina vas sine fundo est semper dicebat:—Cognosces denique causam.— Mox illam tollens completam fecibus urnam, 470 desuper effudit dulci de melle bocalum, ut quod stercus erat mel esse appareat extra. Hanc levat in spalla, tacitusque caminat ad urbem, sed stravestitus, quia toti est cognitus orbi. Dumque ibat, vidit Zambellum; protinus illum 475 advocat, et dicto manifestat nomine se se. —O Zambelle—inquit,—o mi Zambelle galante, expectes, quaeso, non me cognoscere pares. Sum bonus ille tibi compagnus, nomine Cingar, qui tibi portavit, portat, portabit amorem. 480 Quomodo stas vel tu, vel quomodo stat tua Laena? Tocca manum, certe mihi pares esse gaiardus, atque bonam chieram nobis tua fazza palesat.— —Sum—Zambellus ait,—sat sanus satque gaiardus, est quoque Laena simul sat sana satisque gaiarda. 485 Sed dic, quid portas mastello, Cingar, in illo? Vis, ego te altoriem? somam portabo libenter.— Tunc Cingar, fingens se straccum, dixit:—Aita, istud aita, precor, de spallis ponere pesum.— Zambellus positis manibus discarigat illum, 490 fratantumque rogat quid soio portet in illo. Sed Cingar, frontem nullo sudore madentem dum fazzoletto ficta stracchedine sugat, respondet, tanquam scoprendo arcana sodali: —Vis dicam, Zambelle, tibi, charissime, verum? 495 Quod tibi parebit fors fors ad credere falsum? Vis dicam? nulla est impresa coprenda sodali. Ringratiamento te Berta rigratiat omni, quam tutavia facis mirando munere dignam. Te modo perpetuum pensaverat esse nemigum, 500 attamen ad provam peradessum novit amigum, nam quae supra suam portam de nocte cagasti ecce vides vaso semper stipavit in isto, et nunc spero illi multos acquirere soldos.— Zambellus stupefactus ait:—Codesella, quid inquis? 505 Tu ne meam poteris fezzam spazzare boteghis? Ben buttare viam faceres me infretta mudandas, si quod ego cago credam te vendere posse. Vade, mihi potius vendis vel vendere cercas vessigas, quas non a Cingare compro libenter.— 510 Cingar ait:—Cur non? ah ne straparla fidelem contra tuum socium, magis imo contra parentum. An nescis quod Bertus erat Pannada fradellus Mignotti Zanchi, de quo me medda Catina protulit, atque tuam simul ac insemma sorellam, 515 unde mihi nezza est et ego tibi barba cusino? Sed quid tot baias? saldabit prova facendam.— Sic dicens, brancat spinettum, tratque deforam, qui ficcabatur brentae puzzantis in imo. Ecce tenella foras pertuso exire comenzat 520 materies, nasisque bono blanditur odore. —Sentis—Cingar ait,—aquarosam ambraque canum? An modo vessigas videor tibi vendere vodas?— Zambellus stoppans nasum sbraiare comenzat: —O pissasanguis, quid hoc est? iam stoppa foramen, 525 stoppa busum, Cingar, merda est, nimis (oybo) carognat. Sed quis mazzuccus, quis tam lignamine grosso, qui sborsare voiat tali pro merce nec unum solettum bagarum, falsum, totumque tosatum?» Cui Cingar:—Venias mecum, certaberis hac re, 530 secretum tamen hoc nulli scoprire memento.— Tunc alzans brentam, Zambelli tergore ponit, anteque festinans creppat sub pectore risu. Iam sunt in piazza: mercatus ubique patebat. Cingar Zambellum gestantem pondera fezzae, 535 dissimulans fazzam, speciarum ducit ad unum, ad quem ingrediens, Zambello stante deforam, cautus parlat ei non plus quam quinque parolas: —Vultis apum merdas istas comprare, magister?— Non Zambellus «apum», sed «merdas» dicere sentit, 540 unde stupescebat fieri sic vendita puzzae. Ille statim risit spetiarus turpe vocabol, et qualchedunum cito iudicat esse bufonem, qui sic dicit apum mel merdas esse, caleffans. Tunc primum extremos digitos in mella ficavit, 545 quae super ascondunt dulci sub tegmine stronzos, in boccam ponit, velut est usanza, liquorem, dolcezzam gustat solam nec stercora tangit, unde fidem praestat falso, creditque bugiae. Ergo hic mercatum faciunt, tres ille pesatos 550 atque trabucantes scudos de mille quatrinis excavat, hosque tirat Cingar, pocamque tirando esse dolet barrus tanto pro melle monetam. Iamque vodare parat spetiarus Cingaris urzum, quem illi restituat proprioque immittere soio, 555 unde palesari poterat bareria defattum. «Heus tu—Cingar ait,—peradessum desine zerlam. Nunc nunc tornabo, vado comprare cosettas nescio quas modicas, post quas pro vase redibo.— Dixerat, et chiamans Zambellum praestus arancat, 560 ac ita gabbatus spetiarius ille remansit, ac ita vulpones vecchi quandoque trufantur. Hoc meritamenter fortunae in rebus acascat, ut qui dinari seu dritte sive roverse pro casia et pilolis pochetinis, proque syroppis, 565 magno tirantur numero, complentque scudellam, ut faciant merdas vitamque cagare brigatam, sic in materia tandem spendantur eadem. Stercus ut acquistat scudos, ita stercora scudi. Magna sed interea Zambellum cura molestat, 570 mercatum penitus vult exercere carognis. Iam complet grandem tali de merce tinazzum. Per quancumque meat stradam, poltronus amorbat. Unde die quodam tulit alto in tergore plenum de pacchiarina mastellum, trottat ad urbem, 575 giungit et in plazzam: caricus se ficcat in omnem bottegam cridans:—Hanc porto ad vendere merdam, an comprare istam vultis? domando doverum. Est bona robba quidem, frescamque cagavimus ipsam.— Si tantam rident sciochezzam, pensa tu ipse. 580 Sed mala Zambellum poverum ventura guidabat, nam tandem seguitans spetiarum venit ad illum, quem iam scornatum Cingar cativellus habebat. Ille, ubi Zambellum sporco sub pondere vidit, pistellum piperis iecit, stangamque piavit, 585 inde pianinum vadens post terga bonhommi, atque super palmas spudans bastone restricto, percutit heu brentam, magno resonante fracasso. Brenta soluta statim, spezzatis undique circhis, decidit in fasces, hinc stercora tota liquescunt, 590 per faciemque fluunt Zambelli, perque davantum, perque deretro cadit stomachosi broda liquoris. Totus fezza paret, fugit hinc, fugit inde, cridatque: —Oyme meas spallas, mea terga, meosque galones.— Sed speciarus eum non lassat prendere flatum, 595 perseguitat, nunquam ve deest menare tracagnum, nunc istam, nunc illam se cacciat ille botegam, altoriumque petit, sed pulsus ab omnibus ullum non habet aiuttum, stranium quia rendit odorem. Turba puellorum currit: day dayque richiamat, 600 saxa tirant, marzasque ravas, centumque carognas. Currunt brettari semper treppare parati, matronae testas extendunt supra fenestras, tum barisellus adest zaffis comitantibus et quid et quid hic est rumor tantus, vult scire bravando. 605 Zambellum accusat speciarius ante brigatam, quod sibi vendiderat lorduram melle copertam. Zambellus plorans negat hoc, provat esse bosiam, sbraiat enim, sbraiansque cridat:—Non ille daverum sum, messere, fuit Cingar, fugiforca vocatus, 610 quem voluit tantas praetor squartare fiatas.— Tunc puzzae signale videns cavalerus apertum, prendit Zambellum, brazzis deretro ligatis, communique illum facit in praesone serari. Cingar, ut hoc didicit, subito de more tacagni 615 Laenam Zambelli moieram trovat acasam, quae supra scragnam paiae ingramita sedebat, sustentansque manu guanzam plangebat amare, namque sui audierat peradessum fata mariti, nec scit partitum, nec scit retrovare modellum, 620 conseium nec habet, per quod de carcere tretur. Cingar singultans intrat sugatque veletta fazzoloque oculos, spudazzo aposta madentes. Monstrat flere sui Zambelli damna sodalis, et confortat eam tamen omni fratris amore, 625 atque parolinas usat plus zuccare dolzas, ut voiat meschina suum cor tradere paci, si sibi consortem robbabit forca picandum, publica quandoquidem totam sit phama per urbem: in Piccardiam Zambellum pergere ladrum. 630 —Me miseram—tunc Laena cridat,—quia mortua casco. Quid nam, Cingar, ais? Zambello forca paratur?— Sic parlans, chioccatque manus, strazzatque caveios, Cingaris altorium supplex marzocca domandat. At Cingar plorans inquit:—Sorelina, quid ultra 635 posse putas a me fieri? speranza niuna est. Passavit iam merla Padum, sua vita soravit. Attamen ut noscas, noscatque lovagna Cipadae, quanti vos faciam, Zambellum, teque, tuosque, ecce tuum sforzabo tibi tornare bonhomum, 640 sed lex difficilis commandat, iusque palazzi: «Carcere nemo tratur, nisi borsa piena vodatur». Pratica Signorum sic est, magis imo ladrorum. Ecce meam borsam dono tibi, doque me ipsum. Zambellum nostrum quam praestius extra cavemus. 645 Tu quoque, si quid habes nummorum, sborsa dinaros, namque tuis, soldisque meis, populique favore, illum (ne dubita) de forchae morte cavabo, quamvis, ut dixi, sit phama quod ille moribit.— Laena, magis credens, geminat meschina dolorem 650 irrumpitque casae portam, reseratque tesorum. Quantos in cophino carlinos invenit, adfert. Cingar eos brancat subito, numeratque nientum, atque suos etiam ramezantes nescio quantos grossettos sborsat, factos in turre Cipadae, 655 quos omnes zurat proprio cum sanguine velle spendere, si possit Zambellum scodere forca. Sic ait, et properans tandem pervenit ad urbem, sponteque bottegam spetiari transit avantum, qui fezzam comprans saiottam prenderat, et qui 660 fecerat hac causa Zambellum carcere chiudi. Ille foras viso confestim Cingare saltat, et seguitans longe sbraiat:—Sta, brutte cavester, sta manigolde, meos dinaros redde, ladrazze. Tu mihi vendisti merdam pro melle, ribalde.— 665 Cingar, qui tantos audit post terga tumultus, praestus ibi multos testes cativellus adunat. —En testate—ait,—auditis? testate, fradelli, iste ladro et barrus puzzam comprasse fatetur non a Zambello; quid carcere clauditur ergo? 670 Sic, traditore, putas hominem trapolare bonhommum? Sic cittadinis fenocchium vendere pensas? Sed tua conticui nimium peccata, becazze. Nonne scio certum, nec testibus ipse carebo, te sfalsasse pesas, scarsasque tenere balanzas? 675 Nonne, ribalde, canum stronzos merdamque caprarum pro diaquirone vendis, pilulisque detribus, proque bonis tristas non cessas vendere robbas? Ecce in pallazzum festino, citaberis illuc, teque para contra testes defendere centum, 680 qui meritant, ut ego, si quid valet ipsa bonorum dabenitas, ad quos omnis credenza quadretur. Ad corpus… sed non volo blastemare, botegam sacchezare tibi faciam, poltrone gaioffe. Siccine te ad costum poveri arricchire putasti?— 685 Sic dum parlabat, multa hic brigata ragunat. Hinc abit ac trottans ficto petit ore palazzum. At cagarola piat spetiarum magnior illa, quam sua saepe facit povero scamonea vilano. Quid faciat nescit, spazzatum se videt esse, 690 ni sibi provideat, reparetque repente ruinam. Staderas nunquam falsas tenuisse recordat, attamen o quantum simili pro errore stopinat! Ast intellectum dedit huic vexatio drittum. Protinus accelerat post schenam Cingaris, ac sic 695 hunc vocat:—Expecta, precor, o compagne, pochinum.— Sed mercadanti facit ultro Cingar orecchias; plus chiamat spetiarus eum: «Tibi dico, fradelle, ola, mane, tantum sex audi, quaeso, parolas.— Tandem se atrigat Cingar, quid vultque rechiedit. 700 Ille pregat, supplexque facit gatamorta:—Quid—inquit,— bon compagne, lucri de me aquistare valebis, si mihi tum robbam facias, tum tollere vitam? Ah per amore Dei, si te fortuna guarentet, ne des accusam tanto pro crimine tantam! 705 Tempore praecipue nostro giornisque dadessum! In quibus, o quantos cum bocchis cernis apertis stare lupos, miseram gentem ingoiare paratos. En aliquod donabo tibi, neque contra vilanum procedam ulterius de stercore melle coverto, 710 imo zuro tibi quod eum de carcere trabo.— Cingar ait:—Certe campasti grande periclum, namque amisisses totam de iure botegam: forsitan et praetor fecisset rumpere collum. Errorem tamen hunc tibi parco, dummodo serves 715 quae modo fecisti promissa, tiresque bonhomum de praesone tuis spensis, ut iura comandant.— —Sum contentus—ait speciarius,—inde bachioccus et mazzuccus homo sborsat vacuatque crumenam. Cingar cuncta piat, medicorum more negantum, 720 praesonemque simul tacito petiere camino, quae communis erat, non quae sit turris in imo. Zambellus, viso confestim Cingare, currit: totus et allegrus venit ad ferrata fenestrae, atque cridans aliquod soccorsum chiedit ab illo. 725 Cingar ait:—Taceas, taceas, dic, matte, pianum, deque bona voia voias nunc esse, quod ipse solus ego nunc nunc hoc te de carcere trabo, denariosque meos non sparo spandere pro te, et iam pagavi multam nunc usque monetam. 730 Hic homo, qui mecum est, qui te battivit atortum, zurabit coram populo fecisse bosias, quum dixit merdas humanas esse bovorum stercora, quae paucis poterat comprare baiocchis. At semper nostrae sunt magna desasia merdae.— 735 Zambellus respondet:—Ego tamen esse pagatus, esse satisfactus vellem de stercore perso, quod sfrantumando mastellum perdidit iste. Dic, Cingar, patiar precii dispendia tanti?— Ad quem Cingar ait:—Talem mihi lassa facendam, 740 quattuor ipse tibi merdae promitto barillos. Iamque vale, propero, nunc nunc exibis et o tu, o speciare, veni mecum praetoris ad aulam.— Sic abeunt, frappisque suis, chiachiarisque repertis, cuncta provat Cingar, zurat, sagramentaque brancat, 745 nec prius attrigat quam centum mille bosiis solvat Zambellum propriusque retornet a casam, et nummos quos Laena dedit sua tasca guadagnat, et quos menchioni speciari temma pagavit. Sed iam pro merda stomacatam cerno brigatam, 750 atque mihi nasum Musae tenuere stopatum. Parcite si vestras re tanta implevimus aures, nam magis implenda est auris quam bocca, valete.

LIBER OCTAVUS

Iam bona Zambellum riscossum carcere coniunx Laena receptarat, straniis usata carezzis. Quomodo? num basis? laetis num amplexibus? ut mos coniugis est, quando palpat cativella maritum? 5 Absit, sed grosso poverum bastone recepit, atque cosiduras saldavit supra zuponem. Hanc Zambellus habet requiem post carceris usum. Sed tribus exactis mox giornis, Laena maritum disgrossare suum varias vult circa facendas, 10 ut meschina queat perdutas scodere cosas, namque sibi Cingar borsam tettaverat omnem, hique tapinelli cophinum sine pane catarant. Ergo iubet prudens Zambello Laena tacono, ut properans urbi procazzet vendere vaccam. 15 Haec est illa quidem vaccarum maxima, qua non altra fuit maium toto celebrandior orbe, de qua non modicos habuit Cipada casettos, de qua quottidie magnum caldare pienum lacte cavabatur, nec non urbs tota botiros, 20 mascherpasque suas gustabat tempore quoquo et (sic sic patres dixere nepotibus ante) istam appellavit Bertus Pannada Chiarinam. Denique Zambellus virgam brancavit aguzzam, quam, Calepine, vocas stimulum, Comina, goiolum, 25 et pungens vaccam dicebat:—Vallà, Chiarina.— Inde facit vocem quam nemo scribere posset. Sed quia mercati non impararat abaccum, atque super steccos ignorat scribere contum, ista pro causa praecepit Laena marito: 30 ut vendat vaccam, nec tolgat allora monetam, ast in credenzam, si quis vult tradere quidquam, quidquam in credenzam capiat, tamen omnia fiant testibus adductis; et quisquis comprat ab illo det bolletinum, fidei pro pignore, scriptum, 35 namque die sabato vult ipsa rescodere nummos. —Sic faciam—Zambellus ait,—sta in pace fratantum.— Mox vaccam stimulans—Zais,—inquit—zira, mamao.— Subbiat inde, velut quum menat plaustra biolcus. Cingar id audivit, Berta referente, quid egit? 40 Non stetit abadam, properat, properansque susurrat: —Qui nimis indusiat, caldum non mangiat arostum, et male se allogiat, qui troppum tardus arivat, amisitque bonum tardans limaga boconem.— Talia dum secum meditat, frezzose caminat, 45 et veniens urbem sperat quistare Chiarinam. Ingreditur plenam varia de merce botegam, quam tenet hebraeus, Sadoccum nomine dicunt, qui circuncisus pollebat munere trino, signatusque Deo fuerat, ne incognitus esset, 50 lumine sguerzus erat, pede zoppus, tergore gobbus. Qui centum miseros usurae sfecerat arte. Vestimentorum pendebat copia grandis: cappae, zupones, calzae, variaeque pelandae, zacchetti, socchae, guarnelli, sive camorae. 55 Cingar, deposito pegno, velut usus habetur, sguarnazzam vestit frustam, totamque bisuntam. Inde facit propriam sibi gialdam tradere brettam, et vestes adeo similes giottonus adobbat, quod circoncisum pensasset quisque Sadocchum. 60 Iam rivat in piazzam, baganaius creditur, ecce vacca procul visa est Chiarina, suusque biolcus. Protinus incipiens garletto vadere zoppo, et claudens oculum sguerzo cum lumine dextrum, et fingens gobbam storto gallone caminat, 65 de passu in passu iudaica verba susurrat. Sbraiat Zambellus, quanto sbraiore potebat: —O quis homo vult hanc bellam comprare vedellam?— Cingar, ut ascoltat, vix calcat pectore risam. Hunc tamen incontra veniens, hunc primus afrontat, 70 et stralunatis oculis gambisque retortis, sic ait:—Ipse tuam comprabo, rustice, vaccam. Quid vis? quid montat? solum pete, quaeso, doverum.— Cui Zambellus ait:—Si vis comprare Chiarinam, ecce tibi vendam, nostrum faciamus acordum, 75 nolo peraddessum pro ipsa tirare monetam, ast in credenzam mihi da quodcunque talentat, atque manu propria voias mihi fare bolettam, namque die sabato veniet riscodere nummos Laena, tibi reddens cartam pro pignore scriptam.— 80 Respondet Cingar:—Venias, ita nempe pagabo, sed vaccam mena tecum, sic mattus adunca es, qui venis et smemorans lassas deretro Chiarinam?— —Oh—Zambellus ait,—non sum; zais, valla, camina.— Ergo marangonis simul intravere botegam, 85 a quo credenzam Cingar lignaminis emit, in qua tres pisces abscondit nomine barbos, qui barbi tales ovos in corpore gestant, quales si comedas ventramina tota cagabis. Mox piat inchiostrum, multa praesente brigata, 90 scribit in hac forma, hebreorum more roverso: «Zambellus, Berti Pannadae filius olim, vendit iudaeo Sadoccho nomine vaccam, cui dare promittit sabato veniente futuro octo fiorinos Reni, testante Catoio, 95 Bergnaccaque simul, Mengo, pretoque Giarono, in quorum ipse fidem nomen subscribo Sadocchi». Hoc facto pigat cartam, stampatque sigillum, credenzamque simul Zambello mittit adossum, atque casam versus mandat, retinetque Chiarinam. 100 Zambellus sudat, nimium credenza pesabat. Laetus abit, magnumque putat fecisse guadagnum. Cingar ad hebraeum tornat, redditque pelandam, vendit et ulterius sub forma Cingaris illi vaccam Chiarinam, pro qua tirat octo ducatos, 105 nam cito maturum paritura est illa vedellum. Non appena quidem nummos zaffaverat illos, Zambellum nimio credenzae pondere tardum praecedit cursu, truncans per devia stradam. Inde urbem versus rediens, videt ecce propinquum 110 Zambellum contra venientem, fasce sub ipso valde fadigantem et multo sudore bofantem. Sed labor hic animo nihil est infestus alegro. Cingar praeteriens non illum noscere fingit, sed Zambellus eum cernens sub pondere restat, 115 et vocat:—Heus, Cingar, quo vadis? resta pochinum.— Cingar se voltat:—Quis me vult?—inquit,—oh certe non te cognoram, Zambelle galante, sub ipso credenzae peso; quid nam portatur in illa?— Ad quem Zambellus:—Robbas trafegare bisognat, 120 sum mercadantus, vendo, comproque facendas, tu memorare tamen debes, sensuque tenere quando spopondisti merdae mihi quattuor urnas.— —Ne dubita—dixit Cingar,—promissa dabuntur. Iam non materia quis erit te ricchior ista? 125 Non ego deciperem te, mi Zambelle Panada, quae tibi promisi semel, attendenda memento. An te piccandum modo de praesone cavassem, si, Zambelle, tibi non esset Cingar amicus? Sis certus, quod habes et semper habebis amicum. 130 Sunt haec verba tamen, potuisti cernere provam. Sed dic, quid portas? quae mercantia trovata est?— Ad quem Zambellus:—Pisces credenza piavit, quos mea mangiabit, veluti mangiare talentat, uxor quae praegna est et habet sub ventre putellum, 135 ad quam non ullum lasso mancare bisognum; si non ipse darem quidquid sua voia rechiedit, impregnata quidem se dispregnaret afattum.— Cui Cingar:—Qualem facis, o fratelle, bonopram, namque tuae uxori gravidae succurrere debes. 140 Illa cosinandi scusanda est fare laborem, namque abortivum faceret mortumque putinum.— Tunc per «abortivum» putat hunc dixisse «botirum», qua propter Zambellus ait:—Non illa botirum plus faciet, quoniam modo vendita vacca Chiarina est, 145 illam Sadoccus sguerzus compravit adessum. Ast in pace mane, mi Cingar, ad revidendum.— Sic ait, et tandem Cipadae stancus arivat. Sed sua quando casam iunxit, non Laena trovatur, iverat ad gesiam se confessare, vel altrum; 150 et secum portans chiavem, chiavaverat ussos, balconesque omnes, ne ladris robba pateret. Sudat Zambellus, somam de tergore ponit, vultque disinandos padella frizere pisces, at nec per portam poterit nec per ve fenestram 155 hic intrare, caput grattat, desperat, adirat. Sed tantum grafiat memorem sibi denique testam, quod reperit foggiamque novam, studiumque galantum intrandi, saliens cum scala tecta palazzi. Ac ibi camisa brazzum smanicavit utrunque, 160 dabandamque ipsos coepit convertere cuppos, ut sibi per busum tecti via larga fiatur. En venit interea, bene confessata Copino, Laena, videtque domum iam totam desuper omni culmine scopertam, tegulasque, trabesque remossos, 165 perque casam totam penetrans guardabat Apollo. Pro dolor! ut cernit tantam bona Laena ruinam, —Ah manigolde—cridat,—boiazzaque, bestia matta, cernere quem possim nunc nunc sibi rumpere collum! Quid, poltrone, cagas? quis te diavolazzus agrezat? 170 O Deus, en quali sposata est Laena marito! Cur potius non sum magno mandata diablo? Sit maladetta dies, in qua mihi mater Agnesa dixit:—Zambellum sumes, o Laena, maritum.— Quid seguitas ancum? sta quetus, brutte ribalde. 175 Non cessas anchora domum scovertere? me me scontentam! descende cito, descende, gaioffe.— Zambellus magnam se sentit habere pauram, iamque tracagnadis schenam disponit usatam. Qui tamen in scala, dum culmine callat ab alto, 180 dicebat supplex:—Perdona, Laena, marito. Fretta cosinandi pisces fare talia suasit.— Illa sed in furia non audit verba tapini, omnibus ut forzis scalam ruzavit in illam, quod plus quam voluit prestum discendit, et aspram 185 inter saxa dedit scala ruinante culadam. —Oyme—cridat, cridat:—oyme, Deus, perdona, sorella, perdonanza, precor, me, sum contentus, amazza, talia si may plus ego fecero, parce, padimma.— Sed supra trippam saltaverat illa mariti, 190 quem pugnis, calcisque simul furiosa marazzat. Huc visinanza venit, rumorem currit ad illum, Zambellumque trovat sub calcibus esse diablae. Non tamen est mirum, quia cosa novella niuna est, saepe tracagnabat menchionem Laena maritum; 195 ut multi similes Zambello hinc inde catantur, quos ego non homines sed grossos chiamo boazzos. Inquirunt causam villani, Laena recontat, sed mercantiam credenzae quando Tognazzus ac reliqui patres illo narrante piarunt, 200 non sine cordoio Laenae doluere travaium, per saviosque omnes fleta est praesura Chiarinae. Nec tamen interea se se Zambellus atrigat, vix se bastoni subduxerat, illico barbos igne coquit, mangiatque ovos, atque omnia spazzat. 205 Quo facto ad campos vadit zappare fasolos. At venit ad Laenam secreto tramite Cingar, qui per diversos audivit cuncta spiones, ingentique doia simulat lachrimando teneri, biasmat Zambellum, quod sit tam senza governum, 210 nec piet hormaium longo post tempore sennum. Laena magis lachrymans sua maxima danna recontat, et quod credenzam tulerit pro pignore vaccae, et quod peius erat nescit cui traditur illa. —O mala res—inquit Cingar,—sed desine, Laena, 215 aut vaccam aut nummos spero quod habebis adessum. Non tibi mancabo, me guarda, meumque segura possa super pectus, vadam, retrovabo Chiarinam.— Dixerat, et secum dum vecchiam meditat artem it celer, atque trovat Zambellum rura colentem. 220 —O poverette— inquit,—fecisti nempe maronem. Perdisti nummos; perdisti, matte, Chiarinam. Non est ingegnum, non sennum, pazze, maruffe, non est in zucca sal, dico: quando piabis sentimentum aliquod? quando aguzaberis unquam? 225 Grossolane, asine, tantas tibi dicere voltas iam sum stancus ego, qua guisa vivere debes. Sed dic; an scires hominem cognoscere, qui te, dando credenzam, vaccamque tenendo, gabavit?— Cui Zambellus:—Ita, possem cognoscere vaccam, 230 namque habet in testa sua corna, suasque galantas orecchias, portatque suo sub corpore tettas.— —Non ita—Cingar ait,—dico, menchione, loquendum est nunc ad propositum; scio quod sua corna, suasque orecchias, tettasque suo sub corpore gestat: 235 sed compratorem vaccae, tibi dico, Chiarinae noscere si posses illumque ostendere dito.— —Hem—Zambellus ait,—non te, mi Cingar, habebam nunc satis intesum: possem cognoscere ladrum. Non habet in testa cornas, sed quando caminat 240 zoppicat, et guardans oculos stralunat, habetque instar Tognazzi magnum sua schena botazzum, estque suae brettae color idem ut merda putini.— —Nunc scio, quem dicis—respondet Cingar:—eamus. Ad corpus sancti Petri, tibi reddere vaccam 245 ille bisognabit, vel ego mazzabo ribaldum. Pone cito zappam, venias, properemus ad urbem.— Sic parlans, festinus abit, Zambellus arancat, dumque sequit currens, mollat quandoque corezas, barborum quoniam conturbant ova budellas, 250 ac si mangiasset diagredi scropula septem. Fortius it Cingar, curritque per omne viarum garbuium, centumque vias stradasque misurat. Ad giudaeorum sinagogas ire volebat, quae stant intranti portas in parte sinistra. 255 Se tamen in dextram voltavit aposta rizolam, et versus divam flectit vestigia Gadam. Mox Hospitalem transit, templumque Lonardi, ac ibi stradiculas centum discursitat omnes, inde Carettarum freghezzat claustra sorarum, 260 mox San Franciscum, mox Sanctos praeterit Omnes, perque Bredam Medii Sanctum vult cernere Marcum, hic quoque perdonum Cingar devote piavit. Iam cagarella tenet Zambellum, iamque petezat, continet apena, sed avarus spendere non vult 265 aut robbam gittare viam; per forza seratum pertusum retinet, quamvis talvolta sirocco fit via vi vento, ventumque procella secuta est. Non restat Cingar, Sebastianica templa visitat, et quosdam fangosas praeterit oras 270 quas Cantaranam vocitant, tum denique portam Tiresiae veniunt, quam grossolana Ceresi plaebs vocat, unde homines non passant absque boleta; Zambellus potuit liber transire gabellam, signatam quoniam portat deretro bolettam. 275 De passu in passu loffis poltronus amorbat. Trapassant Firam, iungunt ad Smorbia tandem, Arlotti pontem, fratres de Carmine varcant, mox ad iudaeas stradas vestigia torquent: ac ita sat largum Cingar compleverat orbem. 280 Ante Sinagogam tandem Zambellus arivat, ac ibi non ultra tolerans ventramina sborrat, inde levans sursum, chiamato Cingare, cridat: —In quo vase viam merdas portabimus istas?— Cui Cingar:—Primum videamus habere Chiarinam, 285 inde barilottum curae comprabimus isti. Ecce baganaiam nos venimus intra canaiam, tu bene per gialdas brettas guardare memento, mira si possis ladrum retrovare Chiarinae, namque boletini signat scriptura Sadocchum.— 290 Sic ait, et dicti sguerzi venit ante botegam. —En—Zambellus ait,—mi Cingar, respicis? en hic sguerzus adest, quo vacca fuit comprata Chiarina. Is mihi credenzam tribuit, fecitque bolettam.— Protinus ingreditur bravosa fronte botegam 295 Cingar, et a cincto traxit pugnale galono, inde levans dextram, collum azzaffante sinistra, cridabat:—Patarine ladro, patarine ribalde, sic christianos pensas trapolare bonhommos? Hic poverellus homo vaccam tibi vendidit, et tu 300 das huic credenzam ligni, piscesque malignos, qui fecere sibi quasi sboronare budellas? Vult in credenzam quidquam pro pignore vaccae, dico in credenzam fidei; tu armaria ligni solvis, et inganno vaccam vitulumque guadagnas? 305 Redde illam subito; si non, tibi taio colengum.— Corripitur tanto iudaeus alhora timore, quod parlare nequit, nec respondere bosiis. Cingar nil remanet, verum magis exprobat, urtat, smergolat et multam facit huc concurrere gentem. 310 Causa ricercatur litis, probat omnia falsa Cingar pro veris, vincit facundia drittum. Ius cedit linguae, defensa est causa diserti. Ast ubi pochettum revocata est alma Sadocchi, sic tandem clamat:—Quid dicas nescio certe. 315 Tu mihi vendisti vaccam, non iste vilanus, florinosque Reni doros sborsavimus octo.— —Non—Zambellus ait,—non sic, ah sguerze diabli, te cognosco illum proprium, sic ille galonem malfattum sic ille oculos, sic ille gobazzam. 320 Ecce boletinus testatur. Deque negandi dicere non poteris, tua stat tibi caedula contra. Imo marangonus, credenzam qui tibi fecit ex ligno mihi testis erit, chiametur adunca.— Cingar eum vocitat, strepitum veniebat ad illum: 325 —Ola, marangone, sis testis: quis fuit ille, cui tu vendisti credenzam? nonne gaioffus iste fuit sguerzus? dic verum; nonne ribaldus iste fuit zoppus? dic verum; nonne diavol iste fuit gobbus? dic verum; nonne? quid inquis?— 330 Marrangonus ait:—Sic est, vult forte negare? O Deus, a guerzis, zoppis, gobbisque cavendum est.— Respondet Cingar:—Parlasti vera, magister, nulla fides gobbis; mancum, mihi credite, zoppis; si sguerzus bonus est inter miracula scribam. 335 Ergo sinagogam iudaeus congregat omnem, ut faciunt quando dischiavant foederis arcam. Barbottant «an ah ay men e hey», faciuntque tumultum, ut vellent sagatare ocam, chiamando Mesiam; at potuere satis tunc brontollare gaioffi, 340 atque sinagogae Rabin, legisque maëstrum consultare suum: nil circuncisa gazanis becca iuvat, pocumque valet sua cabala sguerzo, qui pacto scrittae, clamoreque Cingaris aspro, testibus ac tantis, iterum sborsare bisognat 345 octo ducatos, aut illis reddere vaccam. Vacca retornata est Zambello, Cingar aquistat nescio quot grossos, sua sic meritante fadiga. Iam Zambellus abit, vaccam menat ante Chiarinam, quae de padella tandem cascavit in ignem. 350 Vix iudaeorum fuerat modo libera graffis, ecce capuzzatis a fratribus illa vorata est. Dic, Comina, precor, miserae dic fata Chiarinae. Est locus arrentum Cipadae mille cavezzos, qui, velut historiae contant, Mottella vocatur; 355 parvula villa casis, at largo maxima campo. Illic semirutis ecclesia vecchia murais officiabatur quorundam semine fratrum, officiare solet ceu gens todesca tavernam. Sub quali norma vivebant nescio certum, 360 sed (velut externo poterat lusore videri) ille decor gesiae, frater Stopinus ad unguem claustra reformavit, sanctis habitata capuzzis, quorum porcinos si voiam scribere mores sat vereor, quod pane boni, vinoque carebunt, 365 mancabuntque suae, laico nil dante, pitanzae. Ille suos docuit monacos praecepta coquinae, atque lecatoria doctores fecit in arte. Ergo duo fratres ex his, qui sancta colebant moenia Stopini, semper spuzzantia lardo, 370 nescio quo pariter frezzosis passibus ibant. Incostumati, graduum sine lege trotantes, frontibus alzatis guardantes omnia circum, pessima simplicibus dantes exempla brigatis, sfazzati, molles, chiachiarones, absque pudore, 375 absque intellectu, pensantes semper ad artem sive rofiani, seu barri, sive pitocchi. Dumque simul properant propter visitare comadres, en sibi Zambellum cernunt occurrere, qui tunc infortunatam guidat stimulatque Chiarinam. 380 Quorum, qui primus non tam fuit ordine, sed qui doctrina superat socium, studioque cosinae, protinus egregiam meditat fabricare magagnam. Sic ait ad comitem:—Frater Baldracche, parumper siste pedes, illam volo guadagnare vedellam, 385 quam menat ad tempus contra nos ille vilanus.— Cui Baldraccus:—Amen, tibi sum, fra Rocche, paratus. Carnevalis erit sat grassus, satque beatus, hanc si nostra queat pignata absorbere vaccam.— Illico fra Rocchus spoiat de corpore cappas, 390 apparetque statim fans in giuppone galantus, quod si considres positis guarnazzibus illum, illum plus aptum ronchae, spetoque Bolognae, iurabis, quam ferre crucem, quam dicere messam. Tolle viam chiericam, soldati forma videtur. 395 Tunc ibi Baldraccus macchia se imboscat in una, ut simul accordant, utque una ponitur ordo. Fra Rocchus, tanquam laicus celer obvius ibat Zambello:—Quo vadis—ait,—villane cuchine? Quo ve illam ducis capram?—Zambellus ad illum: 400 —Capram? doh cancar, vacca est non capra, quid inquis?— Rocchus ait:—Capra est; nimium, villane, bibisti.— Respondet Zambellus:—Habes tu lumina vistae sguerza magis, cui capra paret quae vacca Chiarina est.— Fra Rocchus bravat:—Veniat tibi cancar in occhis, 405 est capra, dico tibi.—Zambellus parlat:—Ochialos pone, precor, naso, poteris comprendere follam. Non ego cognosco nunc vaccam, non ego capram? ista ne fert barbam ceu capra? cagat ne balottas? Capra caret cauda, cauda huic longissima pendet, 410 nec be quando cridat, sed bu pronuntiat ore.— Fra Rocchus dicit:—Capra est, nam cornua gestat, rasisti barbam, caudamque deretro tacasti.— —Non ego sum—Zambellus ait,—barberus, et istam radere nescirem vaccam, sed mungere tantum.— 415 —Ne dicas—fra Roccus ait,—scio mungere vaccam; dic potius: capram scio mungere.—Non ego dicam menzognam—parlat Zambellus:—vacca Chiarina est.— Fingit fra Rocchus coleram, blasphemat, et inquit: —Vis giocare istam, quam dicis nomine vaccam, 420 contra octo scudos quod capra est? ludere vis ne?— Cui Zambellus:—Ita volo ludere, sborsa denaros; si mea vacca potest quod non sit vacca provari, nec Zambellus ero, nec erit plus vacca Chiarina, atque guadagnabis capram si capra Chiarina est.— 425 —Sum contentus—ait fra Rocchus:—quis tamen istam? Ecce romitus adest; poterit decidere causam.— Exierat boscum Baldraccus more tacagnae vulpis, quae sbuccat propter robbare galinas, itque urbem versus multa gravitate, paretque 430 sanctificetur, habens sportam gallone tacatam. Quum fuit appressum socio, chiamatur ab illo: —Heus, pater, huc ad nos vestras ne spernite gambas flectere, si charitas inamorat sancta romitos; hic date iudicium (lis est non poca) gaiardum. 435 Iste ostinatur, velut est usanza vilani, quod capra non illa est, quam menat, et esse vedellam aut vaccam giurat; quid ait Reverentia Vestra?— Respondet Baldraccus:—Abest dubitatio quaeque, quod sit capra, etiamque istud tibi diceret orbus. 440 Tu, poverelle, capram praesumis dicere vaccam? Vade, quod es mattus; lusisti forte coëllum?— —Lusimus—ille refert—octo auros contra vedellam.— Ad quem Baldraccus:—Persa est, me iudice, capra.— Tunc ibi Zambellus chara stetit absque Chiarina, 445 quam secum fratres ducunt ad claustra Motellae. Interea Cingar solettus ab urbe venibat, Zambellum retrovans plangentem more citelli. —Quid, Zambelle, facis? quid fles? ubi vacca Chiarina?— Ad quem respondet magno tutavia cridore: 450 —O quia sum mortus, sum mortus, mortus afattum, uxor amazabit mea me nunc Laena tapinum.— Cingar tunc risit dicens:—Ubi vacca relicta est?— —Est morbus—Zambellus ait,—qui nunc tibi manget de facie nasum; non est plus vacca Chiarina. 455 Tu mihi fecisti pro vacca reddere capram.— Respondet Cingar:—Quis ait quod capra Chiarina est?— Zambellus parlat:—Sic frater dixit adessum. Ille scapuzzinum portat, tergoque gaioffam, atque paternostros grosso lignamine factos. 460 Cui becchi barba est, cui cingit soga fiancos, fertque breviarium dextra, sportamque sinistra. Ille meam vaccam, vaccam non esse provavit, chiamavitque capram, quia capram reddidit ille, ille inquam sguerzus, nobis, tenuitque vedellam. 465 Capra Chiarina datur, sed vacca Chiarina levatur. Perdidimus vaccam primo, capramque secundo, esque meae magnae tu solus causa ruinae.— —O ergo—Cingar ait,—credis, poverelle, capuzzo? Donastique fidem fratri, qui, si malus extat, 470 non scelus in mundo quod non committat? Eamus, me cancar mangiet, faciam tibi rendere vaccam.— Tunc quia promptus erat, fratazzos iudicat esse illos qui renegant tonsuram mille fiatas. —Unde diavol—ait,—tanti venere capuzzi? 475 Non nisi per mundum video portare capuzzos. Quisque volat fieri frater, vult quisque capuzzum. Postquam giocarunt nummos, borsamque vodarunt, postquam pane caret cophinus, vinoque barillus, in fratres properant, datur his extemplo capuzzus. 480 Undique sunt isti fratres, istique capuzzi: qui sint nescimus, discernere nemo valebit tantas vestarum foggias, tantos ve colores. Sunt pars turchini, pars nigri, parsque morelli, pars bianchi, ruffi, pars grisi, parsque bretini. 485 Ipsorum tanta est passim variatio fratrum, quod male discerno quis Christi, quis Macometti. Quantae stat coelo stellae, foiamina sylvis, tantae sunt normae fratrum, tantique capuzzi. Si per iter vado terrarum, cerno capuzzos. 490 Si per iter pelagi, non mancum cerno capuzzos. Guardo per armatos campos, ibi cerno capuzzos. Sive forum subeo, seu barcam, sive tavernam, protinus ante oculos aliquem mihi cerno capuzzum. Nil nisi per stradas video trottare capuzzos. 495 Nonne satis bastat sapientis regula Christi? Horum fratorum cumulatio tanta fiebit, quod sine soldatis christianica terra manebit, non erit aequoreis qui remum ducat in undis, non qui martellet ferrum, qui tecta covertet, 500 non qui per terras cridet:—Oh spazza caminum,— non qui scarparum tiret cum dente coramum, non qui substigans asinum pronuntiet ari, non qui ventrazzos ad flumina portet onustos, non qui verghezet lanam, gucchietque berettas, 505 non qui bagnificet barbas molletque rasoros, non qui formentum masinet, robbetque farinam, non qui porcellos castret, conzetque lavezos, non qui sit sguatarus, sitque ostus, sitque fachinus. Hoc genus est hominum, qui quando in claustra serantur, 510 quando lavorandi sibi tota fatica levatur, buttatisque viam strazzis nova cappa covertat, quando parecchiatam possunt invadere mensam, ac implere uteri saccum de pane bufetto, o patria o mores, nihil est poltronius orbi 515 talibus unde venit cunctorum fezza malorum; unde bonae gentes, personaeque unde galantae, sanguine nassutae claro, lettrisque pienae, tot tolerant scornos, tot afannos, totque malhoras, ut sit earundem reverentia nulla capuzzis, 520 ut sint nunc monachi, fratresque, bonique romiti facti pro culpa poltronum fabula mundi.— Talia collerico dum Cingar dente biassat, prae Iacopinus adest, quondam capelanus Arenae, in qua docta suas vaccas Verona governat. 525 Hic bene vivendi nec foggiam scire, nec artem se se vantabat, nec non mostrabat efettum. Praetus erat gesiae, quam dicas esse tavernam, si muros videas tum dentrum tumque deforam, pluribus inscriptos zifaris, straniisque figuris, 530 ut paries albus stultorum carta rechiedit. Intus olent pissoque canum, loffisque donarum omnia, nec mancant lombardae ad limina quaiae. Nescio quis tandem codegonus vescovus unquam ordinarat eum, permittens dicere messam. 535 Inter virtutes alias, quas noster habebat prae Iacopinus, erat castrono doctior omni. Hic andando scholam multos passaverat annos, quod nunquam poterat marzam comprendere letram, unde bisognavit sub hac arte docere maruffum, 540 ut tandem posset studiis andare Bolognae. Littera, quae prior alphabeti ponitur, est «A». Haec sibi letrarum tanquam capitania primum insegnata fuit iusta sub imagine squadri, seu dicas sestum, seu circinus ille vocatur, 545 quo marangonus, quo strollogus, atque philosef tirat per tundum, per drittum, perque traversum diversas rigas, quibus omnis forma creatur. Hanc primam movit Iacopini vista figuram, dicere sed nondum Iacopini lingua sciebat, 550 unde habuit asinum pro praeceptore galantum namque asinus quando cantat pronuntiat «a a». Littera «B» sequitur, greghis nescita pedantis, quae similat bogas illas, quas carcere latro atque ammazzator portat, gentesque ribaldae. 555 Hanc subito didicit, nulloque labore piavit, nam stetit in ferris dudum, sforzando puellam, quod si mal aptus erat lettram formare cotalam, mandabatur ei castronis fingere vocem, vox quia per pegoras resonat castronica «b b». 560 «C» venit a manico secchiae, manico ve lavezzi, quam pretus explicuit, porcos pascendo, Copinus; nam, velut insegnant gentilia verba Cipadae, clamat homo quum vult porcellos pascere «c c». «D» fuit aprensu facilis, minimaeque fadighae. 565 Blastemare Deum gaioffus habebat in usu, sed nondimenum fuit altera foggia docendi, quum campanarum fit martellatio «din don». «E» sedet in sedia quinta; fert armiger arcum, fert arcum caricum corda retinente saettam. 570 Hinc Iacopinus opem tulerat cognoscere letram. Mox chiericus factus, novit proferre, canendo kyrie, namque chorus chiericorum smergolat «e e». «F» timuit semper, quia prima est littera forchae, quam tantas meruit voltas ascendere, quantas 575 sfalsavit sub monte cavo cum Cingare grossos. «G» quia balbus erat non imparavit, et inde «loria in excelsis» non «Gloria» dire solebat. «H» sprevit, dicens:—H Doctrinale probante versificatores reputant non esse coellum.— 580 «I» velut errectum stat campanile Samarchi, cui sedet in testa soliti de more cimeri angelus, a vario qui volgitur undique vento; hac etenim coepit Iacopinus imagine sensum at non accentum, qua propter voce cavalli, 585 voceque polledri cantabat presbiter «i i». «K» nihil est, dixit, cui ga non illico iungas, et quod de retro melius quam ante canatur. «L» gerit in spalla ferrum, quo prata segantur, et quo magra solet mors pingi supra muraias. 590 Sed tulit altorium linguae pronuntia pivae, quae vocat ad ballum villanos carmine «lu lu». «M» pedagogus ei patefecerat arte galanta, dismanicans forcam quam rascum Mantua chiamat, cui triplex dens est, aptus manegiare ledamum. 595 «N» forchae forma est, triplici coniuncta travello, quae studium docti conclusit prae Iacopini, nam ternos inter lignos fuit ille picatus, causam soghetti tulit «O» quae littera tunda semper erat curae manigoldo quippe Copino. 600 Praeterea missas foggiam dicebat ad unam continuo, nec signa crucis formare sciebat. Inter Confiteor parvum discrimen et Amen semper erat, iam iam meditans adiungere finem. Incipiebat enim, nec adhuc «In nomine patris», 605 quod tribus in saltis veniebat ad «Ite misestum». Si medio missae faciebat forte memento, semper arostitam raptus meditabat ad ocham, anxius et dubitans ne trovet gatta cadinum. Saepe duas missas giorno celebrabat in uno, 610 dum tamen offertam posset robbare vilanis. Argenti calices atque auri vendidit omnes, inque vedellinos rognones borsa vodata est. Non corporales centum renovasset in annis, purificatorios mancum, mancumque tovaias, 615 quae mangiabantur soricis, quae semper habebant centum de vino macchias, centumque recammos. Albior est illis quaecumque tovaia tavernae, albior est descus ubi zurma tedesca merendat, exercetque suum trincher, brindesque frequentat. 620 Confessabat enim, per tresque, quatrosque baioccos sassinos, ladros, culpaque levabat ab omni. Massaram nunquam voluit conducere vecchiam, dicens: quod foedant bava stillante menestram, sordinamque sonant vetulae, mollantque corezas. 625 At super altuttum iuvenis massara placebat, de cuius zetto stampaverat octo putellos, nam de clericulis dicebat habere bisognum, qui secum «kirie» cantent, «oraque pro nobis». Viderat hunc Cingar, vocat:—Ola, praete Copine, 630 quo festinanter Prudentia Vostra caminat?— Respondet:—Vado Mottellam, namque vocarunt me patres santi secum coenare staseram.— Cingar ait:—Quid habent ad coenam?—Praetus ad illum: —Decretum est totam cum pelle absumere vaccam.— 635 Illico Zambellus cridat:—Doh cancar, an esset, o Cingar, Chiarina unquam?—Cui Cingar:—Adessum ibimus et vaccam, si capra est facta, sciemus; nam si vacca quidem fuerit velut ante Chiarina, nil dubium Zambellus eris, sed quando Chiarina 640 capra sit alter eris, nec non erit altera vacca.— Ad quem Zambellus:—Quis ero, si capra Chiarina est?— Cui Cingar:—Quis eris? vel bos, vel forte somarus.— Quo dicto arrivant ad sanctae claustra badiae, nec bisognus erat chiavatam battere portam, 645 intrandi quoniam cunctis est ampla facultas. Itque reditque frequens nunc mas, nunc femina, nec se illa bonis sociis chiavat sed sorbet ognunum. Ingreditur Cingar, Zambellus, praeque Copinus, nec fuit unus ibi qui diceret:—Olla, quo itis?— 650 Hic immunditiis, hic strazzis tota coperta claustra videbantur, passim redolentia stronzis, atque suos ragni lenzolos undique tendunt. Non ibi sobrietas, ibi nulla silentia, nulla disciplina datur, sed vita est congrua porcis. 655 Sed tamen est melius Zambelli dicere vaccam, quam mottelicolae totam cum pelle vorabant. Cingar eos retrovat quodam cantone latentes, circaque rostitam vaccam facto agmine stabant. Mangiant Chiarinam vinti vel trenta capuzzi, 660 alter spallazzum, ferit alter dente groponem, vult alius polpas, alius vult rodere pectus, unus de testa cavat occhios, unus ab osso dente prius carnem speluccat, et inde smiollat. Vidisti maium circa brottalia porcos, 665 quam sint ingordi lordam sorbere menestram? Sic illos retrovat Cingar mangiare Chiarinam, qui subito ad coenam fuit invitatus ab illis, ac tenet invitum morsuque tirare comenzat. Zambello schincam dat, poca carne dobatam, 670 quam piat et giurat nunquam gustasse miorem. Nemo parlat ibi, sentitur fractio tantum ossorum, nec non sofiatio supra panadam, namque ingens ibi plena bulit caldara busecchis. Chioccant labra simul grasso stillantia brodo. 675 Festinanter edunt; quia sic scriptura comandat. Iam caret infelix gambis humerisque Chiarina, interiora patent, grandisque corazza videtur. Quanto plus comedunt, tanto plus illa nientum efficitur, pariterque fames et vacca recedunt. 680 Prae Iacopinus olet grasso, lardoque colanti, non vult ossa, vorat pingues tantummodo polpas; saepe scudellarum sorbens brottamina, lappat more canis, laxatque graves de pectore rottos. Centuram mollat, ventronis panza tiratur, 685 iamque sonare potest tamburrum valde tumentem. Dente nihil toccat, sed aperto gutture carnes devorat, atque facit grossos sine fine bocones. Fra Rocchus sedet hic, frater Baldraccus et Antoch, frater Gelminus, frater Marmotta, Schirattus, 690 frater Pagnoccher, frater Scapocchia, Tafellus, frater Agathonus, frater Scappinus, Arolfus, fra Bisbacchus, Enoch, Rigus, Bragarotta, Caponus. Hi sunt autores qui dant praecepta coquinae, hique lecardiae multos fecere magistros. 695 Est Deus his venter, broda Lex, Scriptura botazzus. Iamque polita nimis sub descum membra cadebant, nulla est ulterius vaccarum forma Chiarinae, ossa iacent, quae intacta canes gattaeque relinquunt. Iamque comenzarant pingues leccare taeros, 700 non aliter fratres sua vasa lavare solebant. Frigore zelatum lardum pars grafiat ungis, pars manicis tunicae fregat, nettatque scudellas. Post epulas tandem consurgunt ludere cartis, post cartas scrimmant, post scrimmas saepe merendant. 705 Sic ducit vitam gens haec devota beatam. Bertezant illos, qui celso in pulpite braiant, qui soterant mortos, ieiunant, seque flagellant, vadunt excalci, studiant et mille fusaras scribunt in libris pro Scotto, contraque Scottum. 710 Vesper erat, vult hinc Cingar discedere praestum, qui stans ad tavolam multum caricaverat orzam. Zambellus piat hunc retro, cui parlat orecchia, supplicat ut vivam faciat sibi rendere vaccam, cui fratrem ladrum digito monstrante palesat. 715 Tunc Cingar ridendo facit sibi tradere saccum, quem de sub mensa raccoltis ossibus implet, imponensque humero Zambelli dixit:—Eamus, namque hoc in sacco portas, Zambelle, Chiarinam. Hanc sub terreno, venias, soterabimus ambo, 720 quam post tres giornos faciam tibi surgere vivam.— Sic ait, et vale dicens compagnonibus illis ante caminabat, sequitur sub pondere sacchi Zambellus, donec veniunt ubi fossa Cipadae ranis plena cridat, strepitumque ad sydera mandat. 725 Illic relliquias sanctae posuere Chiarinae, quae fuit a magno cantari digna Cocaio. Illuc venerunt satyri, driadesque putellae, planxeruntque simul squarzato crine Chiarinam. Serraphusque pater veniens haec carmina fixit 730 arboreo trunco summaque in fronte sepulchri: «Vendita quod fuerim bis falsi Cingaris astu, quodque mea fratres sfratatos carne cibarim, non multum stimo; tantum res una recressit: quod sub mattazzo vixi meschina governo. 735 Sic vos mortales stulto sub praeside ducti, plangite plus tostum quam dulcem perdere vitam.»

LIBER NONUS