Festa dies aderat sancti Brancatis, et Umbri, quos, Buffalmacco Neloque rogantibus, olim hic canonizarat Beltrazzus, papa Cipadae. Iamque ad carrobium properant ballare vilani. 5 Non est qui tangat zappam, qui ficchet aratrum, imo suae cupiens se quisque placere morosae, discossansque caput paleis, se totus adornat, pectinat, et blanco frontem bindamine stringit. Calzas ingambant, seu chiusas sive brasolas, 10 quae sparagnatae possunt durare mil'annos. Maiores villae iuvenes, quos multa superbos robba facit multique levat grassezza ricolti, sunt qui festivis possunt gestare diebus bragatas calzas, quas claudunt undique stringhis, 15 subtilemque valent intro ficcare camisam, quam sua con propriis manibus signora cosivit. Sed prius ad messam chiamat campana canendam, prae Iacopinus eam se se cantare parecchiat. Cingar castronis canaruzzum sanguine plenum, 20 dico gulam castronis habens de sanguine plenam, hanc collo Bertae mira ligat arte, copritque drappibus et pannis, velut est usanza, bianchis, quod tu iurasses ibi nullam stare magagnam, concordantque suas quid voiant fare parolas. 25 Inde Iacopinus, chiamatis undique praetis, coeperat in gorga messam cantare stupendam; subseguitant alii, magnisque cridoribus instant. Protinus Introitum spazzant talqualiter omnem, ad Chyrios veniunt, quos miro dicere sentis 30 cum contrapunto, veluti si cantor adesset master Adrianus, Constantius atque Iachettus. Hic per dolcezzam, scollabant corda vilanis, quando de quintis terzisque calabat in unam musicus octavam noster Iacopinus, et ipsas 35 providus octavas longa cum voce tirabat. Gloria in excelsis passat, iam Credo propinquat, quod, si Iosquinus cantorum splendor adesset, imparasset enim melius componere messas. Iamque parecchiatur largo ballare sub ulmo, 40 nam tribus in saltis balzarat Sanctus in Agnus. Sed non ad finem missae descenditur ancum, ecce sonare pivam sentit Iacopinus ab ulmo, illico frettosis rammescolat omnia verbis, de gesiaque statim saltant infrotta vilani, 45 ac si tota foco vamparet cubba capellae. Stringati iuvenes properant, pictaeque vilanae cum bambasinis socchis scufiisque galantis. Bli lirum resonat variis sordina balettis, incipitur lassare Deum, servire diablo. 50 Non stupeas, lector, si post celebramina missae non videas tornare casam desinare vilanos, namque sacrilegium pensant committere grandem si vacuis credant ad missas ire budellis. Non stetit indarnum Iacopinus et altra pritorum 55 turba: cavant camisos, cottas, pluvialia prestum; ad tavolam primum celerant, apponitur ocha, lonzaque porcelli grassi, septemque galinae. Omnia consumunt, canibus vix ossa relinquunt, nam Testamenti vecchi praecepta recordant: 60 quod rostum non vult avanzet usque domanum. Ergo ubi mangiarunt ocham reliquasque vivandas, sub tavolaque illic ossamina multa butarunt, surgunt plus cocti quam crudi urgente bocalo, ad salicesque ruunt, quo chiamat piva brigatam. 65 Prae Iacopinus habet quantos offerta quatrinos contulerat, faciens gentem basare manipol, hos donat pivae, mandatque sonare pavanam; inde pians bellam, quae dicta est Pasqua, fiozzam, ballat, vixque valet pleno cum ventre moveri. 70 Cingar adest, ridetque preto danzante Copino. Villanus quidam, sub cauda morsus ab ostro, se viat ad Bertam, si vult ballare domandat. Cingar id advertens cignat de more tacagni; Berta, prius quae scit quod Cingar fare volebat, 75 annuit et porgens levam saltare comenzat. Cingar item claudens oculum scaltritus avisat Bertam, quae faciat sicut fuit ordo tralorum. Incipit illa manum leviter striccare gazano, ut facitur quando tentatur pegnus amoris: 80 pastor at ille bonus pede zonto in retia saltat, sentit alegrezzam talem discurrere, quod non in zerlam mellis tunc vellet habere culamen. Berta iterum digitis sonat organa saepe premendo, dumque frequens striccat, suspiria dupla sequntur, 85 ille fidem praestat fraudi, striccusque restriccat, et menchionazzus credit bonamenter amari. Ambo se alquantum retirarunt extra brigatam, quinque parolettas sumissa voce ragionant, sed post quinque octo, post octo trenta, quaranta, 90 postque quaranta piat grandis baldanza vilanum, hanc tirat, illa sequit quocumque menatur ab ipso, qui versus gesiam properat, speratque marassus vel cantone aliquo, vel post altare, vel ipso in campanilo factum godere botinum. 95 Protinus ognuno Cingar guardante caminat, cortellumque cavat nudum, gens undique currit; quid sit hoc ignorat, quae lis, quae questio; tandem cosa scoperta fuit, nam Bertam Cingar arivat, quae digito monstrata fuit seguitare vilanum, 100 ut seguitare solet vilis putanella bravazzum. Cingar eam brancat per trezzas, clamat et urtat: —Ah manigolda—inquit,—sic sic, porca putana, servantur gesiae statuta, fidesque marito?— Quo dicto gladium taiantem more rasoris 105 vibrat, et, ad guisam seu boiae sive becari, scannat castronis canaruzzum sanguine plenum, et proprium Bertae collum scannasse videtur. Illa cadit terrae, faciens gatamorta, movetque se se tota, velut si vita recedat ab ossis, 110 statque quasi moriens, pedibusque flagellat arenam, atque oculos sberlans iam mortua tota videtur. Tunc cito postpositis concurrit turba puellis, arma piant, raptimque levant ad sydera voces; Cingar erat iam iam zurma assaltatus ab illa, 115 sed largum fossum balzaverat ultra legerus, frezzosusque volans, stanzam se cazzat in unam, scagaitam simulans, fingensque timere vilanos. Tunc ambis se se manibus dum rampat in altum, en super apparet, currens per culmina tecti, 120 seque tirat, scutumque facit, post terga camini, ne possit laedi seu schioppis sive balestris. Hic ubi se ascondit, testam de margine muri porrigit alquantum, trepida sic voce locutus: —O bon compagni, quare me occidere vultis?— 125 Respondent:—Quoniam non lassas vivere quemquam, resque cipadenses confundis ladro ribaldus, quottidie facis hoc, facis illoc, semper abarras, et pensas quod nostra voiat respublica tantos supportare malos, tot dannos, totque ruinas? 130 Non facimus contum, si Bertae colla segasti, sic vadant quantae similes retrovantur in orbe; sed facimus stimam te nunc sotosora butasse sancti Brancatis festam, qui nostra governat moenia, concilium, Patres, santumque senatum.— 135 Cingar item parlat, faciens Madalena crosettis: —Si tamen omne malum mihi perdonare voiatis, giuretisque simul me non offendere quidquam, Bertam guarribo, faciamque resurgere vivam; quod si non fiet, mihi tunc streppate coradam, 140 atque meam canibus mangiandam tradite milzam.— Illi admirantes se se guardare comenzant, valde stupent quod vir tam tristus, tamque cativus se se promittat vivum tornare cadaver, unde volunt penitus miracol cernere tantum. 145 Ergo dedere fidem, qua non infidior altra; seu sint villani padoani sive Romagnae, nulla fides pravis est prorsus habenda vilanis. Cingar eis credit, vel fingit credere ladris, cum manibus pedibusque casa se callat ab illa, 150 inde petit gesiam, promiscua turba sequebat, namque novas guardare cosas populazzus agognat. Vadit ubi fallax oculis nunc Berta stravoltis cascarat, dederatque suae signalia mortis, sed praetus Iacopinus eam portaverat inde, 155 qui bene cognorat scaltritam Cingaris artem, unde secundando fraudi menat optime barcam. Sustulerat Bertam, quae se se lassat abire, ut solet exanimum corpus, cui brachia, gambae, testaque se snodant hinc inde, ut piva todesca. 160 Ponitur in medio, velut est usanza, sagrato, nec Iacopinus ei quemquam sinit ire propinquum, ne respirantem videant trantemque fiatum. Saepe dat incensum, nec non cum spergole sanctam spargit aquam, Lazarumque canit, campana sonatur, 165 fossa fit, accurrit muliebris zurma, cridando, pro quarum, quorum cridis schiappantur orecchiae. Iamque propinquabat cum dicitur: «In paradisum». post quam antiphonam Berta est soteranda tereno, quum procul ecce venit Cingar, veniensque cridabat: 170 —Prae Iacopine pater, cesset Reverentia Vestra, spero quod indarnum mortis incensa dedistis.— Sic ait, atque intrans gesiam, seguitante brigata, pergit ad altarum, quo se devote ginocchiat, sublimesque levans oculos oravit un'horam. 175 Inde redrizzatus multa gravitate sagratum ad Bertam repetit, quam spondet reddere vivam. Huc tandem arrivans, gladium tirat extra guainam, dico illum gladium proprium quo guttura Bertae parebat scannasse modo, vitamque cavasse. 180 Paulisper coelo madidos alzavit ocellos, hasque comenzavit pietosa voce pregheras: —O cortelle meus, toto mihi charior orbe, quem non sufficerent cuncti comprare tesori, qui quoque mostrasti tot iam miracula mundo, 185 te rogo per sancti virtutem Bartholomei, cuius es ancoram sacro de sanguine rossus, quando Roversani pellem brigata cavavit, si tibi quottidie genuflexus dico coronam, si tibi dominicis semper ieiuno diebus, 190 si te de canibus robbavi denique turchis, oro, precor supplex, et cunctis obsecro votis, sicut Berta tuo de vulnere lapsa morivit, sic virtute tui meriti nunc viva resurgat.— Sic dicens, bis terque crucis signacula format, 195 nescio quos psalmos tacita cum voce susurrans. Tunc citius dicto simulatrix morta movetur, in motuque ipso voces ter mille cridarunt. Mox alzans oculos, veluti res matta parebat, quo factu multam fecit scampare brigatam. 200 In pede tunc saltat, dicens:—Cur me, oyme, scanasti, Cingar?—Cui Cingar:—Facis an sic cornua Baldo? —Parcite—Berta inquit,—tenerino parcite sexo; foemina de maschio facta est, vult foemina maschium. Ponite vos nobis, si scitis ponere, guardam: 205 foemina, quae proprio facta est lontana marito, absque viro non vult per guisam stare verunam. Sin stat, miracolum super omnes dicite grandem.— Tunc villanorum squadratim calca ruebat, clamantes coelo, schiappantes aethera cridis: 210 —O o miracolum, o o miracula magna! Inter cortellos non est cortellior isto! Nunquam credidimus te te, sanctissime Cingar, sic sic devotum, sic talem habere tesorum.— Tunc Cingar brancat Bertam, gesiamque subintrat, 215 ac super altarum mira gravitudine montat, et meritum gladii prologo sic praedicat alto: —Cernite cortellum, gens o devota, beatum; cernite cortellum, cum quo mala rocca Romagnae, rocca Roversani, villanis plena cativis, 220 cruda roversavit iam pellem more videlli, moreque capretti de spallis Bartholomei. Hic est cortellus felix, hic ille tesorus, cui similem nec habet, nec habebit gesa Samarchi. Hic est, qui vestras poterit saldare feritas, 225 hic est, qui scampat brutta de peste malatos, hic est, qui vivos et mortos suscitat omnes. Nonne peradessum vidistis surgere Bertam? sic alios poterit mortos drizzare gaiardos. Currite, quid pigrae statis? iam currite gentes, 230 hunc basare sacrum cortellum; currite, dico.— Protinus illa ruens multo sbraiore lovagna, assimilatur enim quando ad brottalia porci currunt, et retinent mostazzum semper in albi. Illi cortellum properant basare bricones, 235 quem porgens Cingar, velut est usanza pritorum porgere manipulum vulgo dum lassat ofertam, dicit «Pax tecum», garbo tam saepe galanto, quam saepe innumeros sentit cantare quatrinos, namque bacinellam Iacopinus porgit ofertae. 240 Quin etiam scufiam de testa Berta levarat, in quam villani frettabant mittere soldos. Durarat grossam iam praedica Cingaris horam, quem cuncti fratrem pensassent esse Robertum: allegabat enim Sextum, Decretale, Decretum, 245 Angelicam, Glosam, Bibiam, Sanctumque Tomasum. Non fuit in fratrum studiis bacalarius unquam, atque catedrantus, scotistaque doctior alter. Totas utrorum voltat sotosora baianas, argumenta facit, negat hinc, probat inde medemum. 250 Tum metuens ne quis veniens huc mente cativus detegat hanc fraudem populo, faciatque palesam, providus ascondit gladium, descendit ab ara, inversusque casam propriam gravis aere caminat, quem quoque nil parlans omnino Berta sequebat. 255 Cingare partito, Iacopinus congregat omnes campanae ad don don populos, gentesque Cipadae. Hic parlamentum saviorum grande tramatur sentenzaeque altae dignaeque Catonibus octo. Octo namque illic fuerant insemma dunati: 260 Bertazzus, Menghus, Gobbus, Cagnana, Gurassus, ipse Zanardonus, Garapinus, Slanzafoiada. Longa super santo gladio parlatio fitur, utrum procurent Patres populique Cipadae illum communi spesa comprare, tenendum, 265 atque governandum sancti Brancatis in arca, cui possint homines sua reddere vota pregheris. Tandem comprandi gladium conclusio facta est, ipsaque cura datur Gobbo, Slanzaque foiadae. Istud conseium Zambelli venit ad aures, 270 carpitur invidia subito, vult solus honorem vult famam solus, gladii vult utile solus. Pensat Chiarinam iam vivam posse levari, vixque sibi credit vidisse resurgere Bertam. Se venturosum putat omnibus esse futurum, 275 si concessa sibi tanti sit gloria cultri. Inter se parlat, cerebrum sedazzat et inquit: —O si cortellum voiat mihi vendere Cingar, nonne facilmenter poterit mea vacca resurgi? Nonne meam Laenam dabitur mazzare tot illas 280 voltas, quot me me chioccat corozata tracagno, indeque mazzatam vitae tornare priori? O quantum faciam, gladii virtute, guadagnum! Cingar acquistavit nunc plus de mille quatrinis. Nonne dabunt homines totque ovos, totque polastros, 285 quod doventabo ricchissimus ante trigornos?— Dixerat, et praestus veniens ubi Cingar aloggiat, hunc tirat in partem, verbum dicturus orecchiae, ne sua sbaiaffi scoltent secreta vilani. Sic ve retiratus parlat:—Mi Cingar, amas me?— 290 Cui Cingar:—Plus quam mestessum, saepe provasti.— Parlat Zambellus:—Cortellum vendere vis ne? —Nolo—Cingar ait;—parcas, Zambelle, neganti. Hoc nimis importat mundo medioque Milano.— —Deh—Zambellus ait,—charum contenta sodalem. 295 Quid contentandum nisi contentamus amigos? Hoc mihi servitium facias, tu deinde comanda, nam, giandussa mihi veniat in culmine nasi, ni pro te posthac paradisos mille refudem. Vende mihi gladium, quod vis dabo, posce, domanda.— 300 Tunc Cingar traxit suspirum pectore magnum. Principio nullam parlat meditando parolam. Mox inquit:—Tantis cedo, fratelle, pregheris: dura mihi cosa est, et amara, vendere zoiam, vendere delitias mundi, coelique tesorum. 305 Verum quid faciam? quo me gallone revoltem, si, qui solus habet de giorno et nocte valorem atque facultatem mihi commandare, domandat? Tu nimis importas nostris, Zambelle, facendis. Multiplicare tamen non est hic hora parolas, 310 cortellus tuus est, tua sunt mea quaeque, comanda. Vade, trova praetum Iacopinum, catta Briossum, ipsi disfaciant, faciant, dicantque, redicant. Id sit vangelium, quod vos insemma faritis.— Saltat alegrettus nunc huc Zambellus et illuc, 315 it retrovare praetum Iacopinum, moxque Briossum. Presto fit accordum secreta in parte, probatum per primos villae doctores atque saputos; maxime per savium datur haec sententia Gobbum: «Sit notum cunctis populis, patribusque Cipadae: 320 Cingar cortellum nunc sancti Bartholomei vendit Zambello sborsanti trenta ducatos, hoc tamen accordo: quoties Cipada pagabit dictos denarios Zambello, iure tenetur reddere cortellum Zambellus, perque nientum 325 tantae relliquiae pretium neget ille Cipadae, cui decet in gesia bellam fabricare capellam, cui decet ac olei semper brusare lucernam, pinganturque super muros miracula rerum quantarum fecit, faciet, facturus et ille est.» 330 Zambellus subito pensat retrovare dinaros; quotquot habet, propriamque casam, propriumque terenum, strazzas et Laenam vult vendere, seque medemum. Nec sibi mancavit comprator: cuncta balordus vendit, Brunello partim, partimque Lafranco, 335 compravit Schiavina casam tantummodo, restum pagat Brunellus, pagat quoque borsa Lafranchi. Venduntur zappae, venduntur aratra, badili, galli, gallinae, vanghae cum mille zavattis. Perque novem soldos, nullo accorgente vilano, 340 Laena est in pegno Iacopino tradita praeto. Unde radunatis altandem trenta ducatis, sborsat eos, Cingarque tirat, sanctumque ginocchians cortellum tradit, chartam faciente Briosso. Iste Briossus erat nodarius, arte robandi 345 praticus et natus pro scortegare vilanos; semper habebat enim vel tres apposta vel octo in borsam testes falsos de iure brusandos. Si tantas illi dextras natura dedisset, quantos iudaeos baganaios Mantua pascit, 350 aut quantos piccat ladros Romagna quotannis, omnes taiassent nostro de iure Briosso, namque instrumentos tot falsos ille notarat quot ficus seccos totum dat Marca per orbem. Zambellus subito gladium brancarat alegrus, 355 ut cito brancat aquam frescam quicumque febrescit, utque solet panis toccum zaffare famatus, at miser inveniet magnam piliasse saiottam, seque manus plenas retrovabit habere tavanis. Ut fuit in stanza, gladii vult cernere provas: 360 Laenae prima datur, dabiturque secunda Chiarinae. Laenam improvisus, multa praesente brigata, chiappat et in medio cortellum pectore ficcat, corpore de cuius scampavit vita daverum. Tunc dixit:—Cortelle meus, deh, suscita Laenam, 365 te rogo per sancti virtutem Bartholomei.— Talia sed muro poterat tunc dicere verba. Non respondet ei, toto quia corpore morta est. Pergit Zambellus, cortellum basat, et inquit: —Mi cortelle, precor, cur non mea Laena resurgit? 370 ut modo fecisti poltronam surgere Bertam? Omnia buttavi pro te comprare, quid ergo, quid codesella facis? sic me, cortelle, gababis?— Sed nec de venis, nec polsis mortua battit. Tunc villanorum diverso murmure stolus 375 contrahitur, faciturque frequens cantone senatus. Consul erat Gobbus, quo non astutior alter, frater zuratus semper fuit ipse Tognazzo; fecissetque nihil maium sine mente Tognazzi. Ipse cipadanos pro rostris congregat omnes, 380 et positis scannis sederunt ante Tognazzum. Tota Cipada ruit, magno clamante senatu. Mox nutu Gobbi boccas tenuere seratas. Tognazzus grandem ramparat supra tinazzum, atque comenzavit sic sic aperire ganassas: 385 —Est verum quod nos hic, o brigata, dunamur, ut vobis totam faciamus noscere causam. Nos sumus hic magnae pillastri quinque Cipadae: Bertazzus, Mengus, Gobbus, Cagnana, Tognazzus, et qui disponunt dictum servare Catonis: 390 «Pugna pro patria, si tu vis vivere sanus». Non huc venerunt foemnae, non huc ve putelli, de quibus ad sbaccum casamenta piena tenemus. Illos consilii nostis minus esse capaces. Vos homines estis longo pro tempore maschi, 395 vos defensores, vos targa et spada Cipadae. Mantua quid, quaeso, nostra valet absque Cipada? En ego sum praesens, proprio non manco dovero. Ore dabo vobis conseium, rebus aiuttum, proque citadinis nostris volo mittere vitam. 400 Ergo senatores faciunt vos scire chiloium, qualiter (ut semper fuit altro tempore) nunc nos cum sociis Baldi quid questionetur habemus. Semper sassini, ladri, gentesque diabli cercarunt, cercant Cipadae rumpere pacem. 405 Quid timeamus eos? quid? dicite, nonne tenemus carcere chiavatam fezzam schiumamque ladrorum? Baldus, qui caput est, qui rex, qui papa giotonum, nonne cadenatur sola virtute Tognazzi? Si caput est mozzum, quid cetera membra timemus? 410 Debetis lites quondam memorare Carazzi, quum tantum potuit praesentis forza Cagnanae. Me quoque non stantem panzam grattare provastis. Quis pissasanguis, quis vermocanus agrezat istos diabolos vespas stizzare quietas? 415 An medici vadunt ultro cercare malhoras? An cercant brigam? brigam donabimus, horsu, state, precor, saldi, constantes state fradelli, mittamus robbam, vitam, propriosque fiolos, mittamus patriam, quum quis sassinat honorem, 420 vadat piccari cui nulla est cura decoris. Me dudum Patres cognoscitis esse Tognazzum; Gobbus adest, cuius virtute Cipada Motellam saepe triomphavit, tetigitque solaria coeli. Consulis officio solitas exerceat armas, 425 donec bravazzos Baldi nihilabimus omnes. Vidistis poverum Zambellum quomodo mansit esca pedocchiorum, gladium comprando ribaldi Cingaris, utque sibi non saltem tanta remansit corda vel uncinus quo se suspendere possit, 430 ammisisse casam, Laenam scannasse, terenum omnem vendisse, et capras et mille facendas? Nos tamen, o quanta est nostrae vergogna Cipadae, nos tamen experti tot voltis Cingaris artem, en iterum, Patres, illi praestamus orecchias; 435 quottidie facit hoc, facit hanc, robat hic, robat illic, ingannat, truffat, soiat, sagramentat, abarrat, et nos menchiones non mancum credimus illi, quam santo Aloio, quam Bovo, quamque Belino. Tam patienter eum tolerat Cipada ribaldum. 440 Credite, conscripti Patres, victoria nostra est. Hic veniet Cingar, veniet sub rete giotonus. Forca fugit, volat ille retro, trapolabitur et se more gavinelli veschiabit denique. Dixi. Tunc Zanardonus surexit de sedimento, 445 et sub centura palmam ficcavit utramque. Postquam rascavit sapiens bis terque catarrum, sic ait:—O cancar, quantum bene barba Tognazzus parlavit, parens alter Ciceronus et ille grandus Aristotel, cecinit qui carmine docto 450 scribere clericulis, Troiae qui primus ab oris. Sed penso quod non Cingar trapolabitur unquam. Vos causam scitis, senza quod dicere voiam, imo caleffabit tandem nos, imo soiabit. Quis diavol enim poterit combattere secum? 455 Est venetianus quidam sir Polus, et ipse non piscatorum numero, non plaebe Murani, non barcarolus qui cridet: «Barca, stalium»; at gentilhommus veteris de stirpe Fasoli, qui semper magni tenuit loca prima Pregai, 460 deque caodesiis fecit piccare miaros. Cingar amicitiam longo iam tempore secum giottoncellus habet tantam, quod semper ab illo quidquid vult minimo cegno, solaque parola, obtinet, atque tirat bufali de more bonhommum. 465 Credimus an forsan combattere contra Samarcum? Dixi nempe meum, mihi perdonate, parerum. Protinus in coleram saltat Cagnana:—Quid—inquit,— Zanardone, baias? non nostra Cipada Vegnesam estimat un minimum ficum, non quinque ceresas. 470 Quid cum Cipada posset bravare Samarcus, quamvis sfodratum teneat sua dextera stoccum, quamvis barbazzam portet in pectore longam? —Non est—Gobbus ait,—non est, Cagnana, Samarcus qui portat barbam, nec non sine cortice stoccum, 475 sed mastinazzus paret magnusque cagnazzus, qui totum bruttis mundum spaventat ochiadis. Sanctum, qui portat stoccum barbamque canutam, si nescis, Polum chiamant, sed nostra pacia est rebus in his nostris sanctos meschiare beatos: 480 noli cum sanctis scrizzare, proverbia dicunt.— Tunc Gurronus ait:—Non laudo, perque nientum compagnis Baldi contrarius esse patibo. Consideratis grossiliter omnia certe. De me non minimum pensetis habere socorsum.— 485 Slanzafoiada levans sursum sic parlat in ira: —Non dabis altorium? quid ais? tu solus ab altris discrepare putas? o grandis perdita rerum! Scilicet impresam pro te lassabimus istam.— Impatiens iterum se se levat ipse Guronus: 490 —Credo—inquit—firmumque habeo, dubitoque negottam, quod minus impresam poteris lassare cotalam. Quottidie vades, redies per mille facendas, ut totum faciens retroves fecisse nientum, utque tibi solo donet tal cosa guadagnum, 495 non quia Cipadae voias deffendere statum, sed quia Cipadae marchettos mille rapines.— His moti Patres verbis fremuere tumultu: —Per vermocanum—dicunt,—tua lingua, Gurone, straparlat nimium, semper malnetta lavacchio.— 500 Se levat e scanno Giannus, Pannada, Garofol, qui, plerique, omnes excusavere Guronem; sic Ghirardellus qui fert colletta corammi, sic Bertolinus, sic Mengus, sic ve Tonalus. Tandem decretum est (solo screpante Gurono) 505 mittere praetori Gobbum, barbamque Tognazzum, qui squadras ducant armorum, dante Gaioffo. Quo facto ad proprios Patres rediere palazzos. Cingar at interea sentit, referente Gurono, conseium factum per Gobbum, perque Tognazzum: 510 risit et armatos secum trahit undique bravos. Hic Brunellus adest, Gambo, Schiavina, Lafrancus, ardet Amerigus, pariter bravegiante Galetta, alter ballestram, fert alter tergore schioppum; Pizzagnoccus habet spetum, roncamque Stivallus, 515 Zambonus cettam duro de azale molatam, fert archibusum Rigazzus pulvere cargum, iamque cupit buso fogatam ponere cordam. Nondum nocturnas aurora fugaverat horas, congregat hos omnes squadrono Cingar in uno, 520 per mediamque guidat magno terrore Cipadam, dumque caporalis passat cum vocibus altis smergolat, atque alios pariter cridare comandat: —Su su, qui noscum vult gattam, vengat avantum! O villanzones, o porci, o brutta canaia, 525 o mascalzones, o gens poltrona, gazani, oque pedocchiorum pleni, destructio panis, su su, qui noscum vult gattam, vengat avantum!— Talia bravantes soiant, bocchisque petezant. Tunc Schiavina focum dat schioppo, datque Galetta, 530 deque archibuso Rigazzi pulvis avampat, fit rumor, strepitat ingens per nubila tuf tof. Sensit Bertazzus, sensit Cagnana, Tognazzus, senserunt omnes: stant quacchi, stantque serati, chiavatique suis tezottibus atque palazzis. 535 Non aliter quando damatina bonhora levantes se cazzatores, pars terra, parsque cavallo, expediunt varias magno rumore facendas: ad sonitum corni bau bau gens bracca frequentat, qui chiamat spetum, qui lassum, quique cavallum, 540 qui vocat heus to to, mordentque insemma cagnazzi, seque sibi stessis retro culamina nasant. Ac vulpes, leporesque ascoltant longe tumultum, stant quacchiae in macchis, in boschibus, atque padullis, nec sbuccare volunt tanto pro murmure tanas. 545 Sic latitat consul Gobbus, Cagnana tribunus, atque senatores alii, populusque Cipadae. Ast animum repiat dictator barba Tognazzus, confortansque alios se solum drizzat ad urbem. Cingar avisatur, sociis lontanat ab altris, 550 armatusque nigro se se boschamine macchiat, per quod passatur, quando gens vadit ad urbem. Tognazzus properans animo fantasticat alto, sperzurat quod vult destruggere Cingaris artes. Sed non Esopi follam, Tognazze, ricordas: 555 dum parat insidias lardo sorighettus in uno se cantone latens, facit illi gatta medemum. Imboscatus erat Cingar, venit ecce Tognazzus. Ut fuit appressum, se se manifestat apertum; volgitur intornum, nusquam videt esse coelum. 560 Perstringit manibus roncam, fendenteque magno in duplices quartos spaccatur gobba Tognazzi, atque ita cascavit fortissima rocca Cipadae, maximus hic hominum saviorum, fama Cipadae, sex voltas consul, sustegnum grande rasonis 565 decidit, atque ingens iacuit sotosora pilaster. Protinus arrancat Cingar, procul inde levatur, sed prius arripiens Bertam, Bertaeque gemellos filiolos, sgombrat mantoum nocte terenum, inque tuis latuit montagnis, Brixia, Cingar. 570 Tuque, regazze, meo bastinam pone muletto, namque cavalcandi venit mihi voia per urbem.

LIBER DECIMUS

Cingar amat Baldum, tota se nocte dimenat, non animi perdit forzas, perque omnia rerum discurrit cerebro, qua guisa aut arte fiolus Martis ab obscura tandem praesone cavetur. 5 Sic ait ad Bertam:—Vel Baldum carcere trabo, vel mille in quartos tandem, sis certa, taiabor.— Talia parlatus, raptim se partit ab illa, fornitamque domo lassat rerumque bisognis. Per quosdam boscos, aptos robbare, caminat, 10 itque novas semper meditans in corde magagnas: qua foggia posset trari de carcere Baldus. Dumque viam properat per sylvas semper opertas, en franceschanos fratres occurrere mirat, qui tich toch faciunt zocolis resonare terenum, 15 discalzoque suas corrodunt calce galozzas. Hi veniunt asinum carigum de pane trahentes, nec bene discernit quis eorum esset asellus, namque asinus pellumen habet fratresque medemum. Extemplo roncam per mezum Cingar achiappat, 20 ac si vellet eos in quatros mittere pezzos. Illi se curvis terrae stravere ginocchis: —Perdonanza—cridant, facientes mille crosettas. Spoiat Cingar eos, tantum modo braga relicta est, atque breviarium quo possint dicere vesprum. 25 Ergo ribaldellus Cingar, fugientibus illis, solus ibi restat cum strazzis atque somaro. Quid facit? imprimis taiat sibi forpice barbam, ciliciumque patris generalis supra camisam commodat, inde togas bertinas, inde capuzzum, 30 groppiferamque sogam cingit; calzisque cavatis, gambas atque pedes nudat, portatque zupellos, ac tandem medio mantello tergora coprit, sub quo portatur pro sporta, proque corona, tasca tenaiarum, quibus aut disgardinat ussos, 35 aut tosat, stampatque novam falsamque monetam. Iam non est Cingar, quia sanctos portat amictus, attamen est Cingar, quia sanctos nulla gonella, nulla cuculla facit, seu floccus sive rochettus: sub tunicis latitant heu sanctis saepe ribaldi, 40 interdumque lupos castronum lana covertat. Ergo sub his strazzis Baldum dissolvere sperat Cingar, et in guisis aliis speranza niuna est. Dismanicat roncam subito, ferrumque sub ipso ficcat cordono, mantello cuncta teguntur; 45 inde pians asinum compagnum nomine Rigum, montat eum, portatque graves de pane besazzas. Per planum montemque volans asinellus arancat, non tunc francesam voluisset habere chinaeam, tam bene quadrupedat ritu portantis ubini. 50 Quisquis eum scontrat, multo se curvat honore, namque videbatur sanctus Maccharius esse. Si biastemasset, iurasses dicere vesprum, tam bene scit collo bonitatem fingere torto. Cercat elemosinam, quaeritque per ostia toccos, 55 quisque dat huic panem, vinum, carnemque salatam, et iam pro nimio somarellus pondere rerum vadit apena, regitque gradum strachedine plenus. Tunc iterum Cingar boscos repetebat opacos, franciscasque togas spolians tornabat ut ante 60 laicus, et in piazzis villarum cuncta gazanis vendebat, multam quistans de merce monetam. Denique Mantoam veniens, capitavit ad urbem, perque cipadenses cattat furfantiter ussos. Ecce procul solum Zambellum vidit in agro, 65 qui spedocchiabat caldo sub sole camisam, fecerat et largum digitorum caede macellum. Huc tendit Cingar, pungitque sperone somarum, tunc ait:—O quid agis? bona vita, quid, ola, bon homme? Num scires ubi stat Zambellus, dic, rogo, scis ne?— 70 Respondet:—Zambellus eram, dum vacca Chiarina vacca fuit; sed mox, ubi facta est capra Chiarina, alter sum factus, non plus Zambellus habetur.— Cui Cingar:—Magnam narras, compagne, facendam. Non, Zambelle meus, Zambellus es ultra, sed alter, 75 ut quoque vacca fuit quondam, non capra, Chiarina. Sed te (seu zoccus, seu sis boccalus orinae) cur video sic sic squarzatis undique pannis?— Respondet:—Sic sic miseros disgratia trattat. Sum desperatus, nec me cagasanguis amazzat. 80 Namque fui quondam riccus, modo pauper ad ussos vix retrovo panem, vix vinum, vixque menestram, desgratiaeque meae fuit unica causa ribaldus Cingar, cui possit cancar mangiare coradam. O si posset eum ladrum brancare Potestas, 85 se signare quidem posset scampare soghettum!— Tunc Cingar:—Benedicte Deus, benedictaque mater vis, poverelle, mihi fieri compagnus, et istam donabo cappam, sub qua salvamur, et istum sancti Francisci tibi designabo capuzzum? 90 Vis, inquam, servire Deo, fierique romittus? Praedicatorus eris, cantabis denique missam, namque tui similes tantos Ecclesia pascit, quantos non caperent ad remos mille galeae.— Zambellus subito vultu respondet alegro: 95 —Sum contentus ego, imo contentissimus esse vester fratellus, messam cantabo novellam, dummodo voiatis bertinam tradere cappam, namque meus giupo frustus cagat undique strazzas: impleboque meas blanco de pane budellas, 100 quem vix implebat panis niger atque gramegnae. Quamvis de lettra sapiam negotta, pur ipse sufficientus ero cum vobis dicere vesprum.— Tunc illum Cingar spoiat, strazzasque pitocchi cum propriis manibus fossatum buttat in unum. 105 Mox habitum sanctum tradit, tradensque susurrat nescio quid, parens devotos dicere psalmos. Hunc sibi compagnum statuit, fratremque vocando Herinum, se se Quintinum nomine dicit. Postea de villa ambo partivere Cipada, 110 et quasi sint fratres multa gravitate moventur. Cum pedibus vadit propriis Zambellus, at ipsum tirat asinellum montato Cingare susum. Introëunt urbem spatianti denique passu, hosque putat vulgus sanctos omnino romittos. 115 In piazzam veniunt, ubi protinus ecce sonatur tromba, vocans populum, velut est usanza fiendi, quum bandos mandant stradas regimenta per omnes. Ad sonitum tararan vulgus se se undique dunat, deque suis homines currunt audire boteghis. 120 Dicere quid velit hoc ignorat Cingar, asellum desmontat dicens:—State hic, o frater Herine, namque videre volo, quo nascitur iste travaius.— Sic ait, et gentem se se meschiabat in illam. Hic facitur bandus: quod quidam, nomine Cingar, 125 barrus, asassinus, mazzator, ladro, ribaldus, qui falsos stampat, veros tosat arte dinaros, sit mantuanis banditus ab undique terris, sed quisquis bastans animi mazzaverit illum nempe guadagnabit centum cinquanta ducattos. 130 Cingar, id ascoltans, tremuloso corde cagabat; pro Baldo tamen ille suo vult perdere testam. Quid facit? o forzas animi cordisque prodezzam! Prestiter alzando vocem, sic incipit:—O gens, o quia nescitis, nescitis certe coëllum: 135 post paucos etenim giornos brusabitur haec urbs, ni modo, ni Baldo truncabitis illico testam, quem nunc sub terra ficcum praesone tenetis. Nunc ego de terra sancta, Christique sepulchro, advenio, portoque malas, brigata, novellas, 140 namque gigantazzum magnum similemque torazzo illic terribilem vidi, ferroque covertum, qui menat in quaium nigra de gente mororum ingentes squadras, cavalastros atque pedastros. Giurat per sanctos coeli, gentemque diabli, 145 velle per omnimodas Baldum riscodere guisas, in tuttumque istam pensat destruggere terram. Nunquam vista fuit zentaia ribaldior illa. Quid sunt lombardi, brisighelli, quid calabresi? Turchi sunt porci, mori sunt fezza malorum. 150 O Deus, hanc tantam populis averte ruinam. Sassinant homines, robbant, sforzantque puellas, altaros gesiae spoiant, calicesque rapinant. Quid dicunt ladros spagnolos, quid capelettos? Hi superant omnes omni feritate ribaldos. 155 Heu pietas, heu heu nostris compassio claustris! Nonne malandrini fratrum rapuere pitanzas? nonne monasterum totum sotosora butarunt? Petra super petram vix una aut altra remansit, et multos etiam illi scannavere fradellos. 160 Ille Fracassus enim (nec possem dire bosiam veste sub hac sancta, cordoneque cinctus ab isto) ille Fracassonus, poca straccante fadiga, ut petrulam iaculat grandes ad sydera saxos. His ego vidi oculis illum plus octo miaris 165 cum cazzafrusto poverum sbalzasse priorem, atque cosinarum quae sunt mangianda parantem totum cum solo pugno sub terra ficasse. Praeterea quendam vecchiettum, tergore gobbum, vix bastoncello macilentia membra tirantem, 170 per collum cepit, circumque et circa rotatum, ac si falconem vellet chiamare polastro, magni fecit eum montis cimare cacumen. De sacro armario rapuerunt absque riguardo planetas, camisos, puviales, mille facendas; 175 de mangiatorio, beccheros atque bocalos, descos, credenzas, terlisi quinque tovaias; de cosinatorio, caldaros, bronza, lavezos, mille pignatellas, pignattas, speta, parolos. De caneva nostram spinarunt denique vitam: 180 porcinaia bibit vinum, fregitque barillos, ac de vernazza bagnos fecere cavallis. Sed foret ah troppum, si vellem dire gnicosam! Vix ego scampavi, socio cum fratre, ruinam. Ergo meum, gentes, conseium prendite sanum: 185 illum de scura Baldum praesone cavemus, huic mozzate caput, streppetur pessima planta, tollatur morbus ne coelum puzzor amorbet. Ut quid tamdudum terris mala bestia scampat? Est alius Python, Poliphemus, hydra, Carybdis. 190 Tollite de mundo rabiem, stronzumque diabli. Testa fracassetur, non ultra bissa cridabit. Mazzetur Baldus, cascabit forza Fracassi. Scandalizare tamen vos nolo, perque nientum hac sub sguarnazza veneranda, subque capuzzo, 195 cerco vindictas hoc de ladrone gaioffo. Saepe tamen mens nostra brilans volat extra capuzzum, sollicitique sumus gesiae deffendere statum. Sed tamen, hic abitus quia pacem totus odorat, cercamus pacem cum sanctis, cumque diablis. 200 Si pax non giovat: opus est admittere brigam.— Dixerat haec Cingar, populo scoltante, suosque fazzolo sugans oculos lachrymare videtur. Contremuere omnes qui firmiter omnia credunt, fit rumor, populusque ruens, ignara canaia, 205 per cunctas urbis stradas ut matta vagatur: praetoris subito fugiunt ad grande palazzum tela parant, pontesque levant, chiavantque botegas. Artifices buttant terrae istrumenta lavorum, dantque manum picchis, schioppis, spedisque Bolognae. 210 Congregat illustres praetor, saviumque senatum, parlamenta fiunt longhis crevelata parolis. Quidquid bertina frater sub veste locutus attulit, omnino tanquam vangelia credunt, maxime quod rumor iam multis ante diebus 215 creverat: in Tunesi partes andasse Fracassum, ducturum turcos secum gentesque morescas. Conseiant igitur per muros ponere guardas, qui crident noctes:—Fac, fac bona guarda—per omnes. Supra toriones, per merlos, per casamattas 220 tirant bombardas, colubrinas, passavolantes. Terribile interea don don campana bachioccat, pro cuius sonitu pars it animosa palazzo, pars petit in frettam ruptis cagatoria stringhis. Ad tamburrorum strepitum tararanque tubarum, 225 calca fit armati populi, timor omnia versat, qui portat lanzam, qui roncam, qui ve zanettam, hic piccam, hic spetum, hic dardum, hic giavarinam. Iamque poco spatio conventa est tanta brigata, quanta Iosaphatti non magna in valle resurget. 230 Interea Cingar Zambellum tollere vadit, quem modo cum carico solum lassarat asello. Is stupefactus enim tanto pro murmure stabat, atque parecchiarat propter scampare stivallos. Cingar eum chiamat, nulli parlare comandat, 235 dicens quod fratres servare silentia debent, nec parlant maium nisi sit dispensa prioris. Mox asinum religat quodam cantone famatum, namque aliud pensat Cingar quam pascere quellum, namque sui troppa est nimis importantia Baldi. 240 Zambellum retro menat, supraque palazzum longas per scalas montat, montansque susurrat psalmos, quos nescit, sed non nescire videtur. Inscontrat gentem, brettae sibi mille cavantur. Dicebant:—Ipse est, qui coelo venit ab alto, 245 hunc Deus ad tempus misit, qui praestus aviset nos ante excidium terrae stragemque paësi.— Cingar eos audit, passat, zocolosque sonantes per pavimenta trahit, iam salam iungit in amplam, dumque oculis terrae bassis, dumque arte galozzas 250 retro tirat, quarum sonitu devotio crescit, osti datque fidem, suspectaque pectora tollit. Praetor it incontra, multis seguitantibus, atque conducit secum thalamis, facit inde carezzas. Mox sibi decreto Patrum, populique rogatu, 255 donat elemosinam centum settanta ducatos. Ille ruinatum dicebat namque Fracasso esse monasterium, gesiam, calicesque rapitos. At Cingar retrahit se longe, perque nientum mira destrezza simulat non velle coëllum. 260 Praetor eum sforzat nec non perforza sachettum in manibus ficcat, Cingar ringratiat illum, promittitque sibi pro seque, suisque brigatis, mortis ac vivis ter centum dicere messas. Iamque parecchiatur ceppus, mediaque piazza 265 horribilem visu baltrescam boia parecchiat, quo Baldus debet venerandam perdere testam. —Ah—dixit Cingar praetori,—Vestra Potestas huic confessorem Baldo concedat, ut almam non miser almancum perdat, portetque diavol. 270 Latro «Memento mei» dicens, fuit illico sanctus.— Praetor nil meditans ultra:—Reverentia Vestra sit confessor—ait,—talem concedere cosam obligor, imo precor, magnum salvate ribaldum. Heus, bariselle, menes hunc patrem, vosque ministri 275 compagnate illum, cui bassum schiudite fornum, ut confessetur Baldus, nec linquite portam, sed firmate bonam, dum fit confessio, guardam.— Cingar portat aquam fortam, limasque sonantes sordinam tum cum ferrum sine murmure taiant, 280 omnia sub sanctis portat bene conza gonellis. Itur sub terram Baldi retrovare sepulchrum. Ille cadenazzos iam iam stridore cridantes audiit apriri, grossasque recludere chiaves: pensat, quod verum est, iam scilicet hora morendi 285 iuncta sit, et tanto dissolvi denique stento. Stat poverellus humi, lachrymis prostratus amaris, non quod formidet mens constantissima mortem, sed caros memorat socios dulcesque fiolos. Hanc ve dolet sortem mortis, qui tanta per arma 290 non poterat caricam spoliis effundere vitam; at super altuttum stimulat conscientia mentem: nec confessandi misero datur ulla facultas. Iamque barisellus portas reseraverat omnes, ac centum chiavis patefecerat ostia centum. 295 Cingar miranda limen gravitate subintrat, ad quem passantem sbirri flexere zenocchios. Zambellus seguitare negat, se retro retirat, perque guisas omnes non vult andare la dentrum. Cingar eum chiamat:—Veniatis, frater Herine, 300 namque duos fratres semper nos esse bisognat.— Paret Zambellus dicto, testaque chinata intrat portazzam, vadens tantonus in antro. Post quos en iterum cadenazzo porta seratur. Baldus habet longam pro longo tempore barbam, 305 usque ad centuram coperto pectore cascat. Cingar it, hunc sequitur devotio fratris Herini, atque paternostros barbottat aveque marias, nam castronazzus se fratrem pensat Herinum, sperat et in curtum messam cantare novellam. 310 Sed postquam Cingar Baldo pervenit arentum, hunc appena videt modica pro luce fenestrae, quam lucem non sol mandat sed lampada pendens, ad primam giuntam simulans sic parlat ad illum: —Quid, manegolde, facis? quid, latro? quid, mala pianta? 315 Nunc pro peccatis tantis, furtisque, rapinisque, ecce dabis poenas, centum dignissime forchis. Nunc exemplar eris, quibus est tam cura robandi. Non te Fracassus, Moschinus, Cingar aiuttant. Quattuor in quartos modo squartavere Fracassum, 320 mangiandasque suas canibus tribuere budellas. Cingar dorato slongavit colla capestro, inque triligniferam trabucavit denique forcam. Semicanis collo Falchetti petra molini appiccata fuit, quem chiusa Governolis hausit. 325 Tu quoque nunc trades collum, scelerate, taiandum, inque brigadarum cunctis squartaberis occhis. Vix alzans oculos Baldus, frontemque rapatam, obstupet, ex habitu sancto capitisque tosura tam male pensatas stultasque uscire parolas, 330 inde caput bassans, non ultra mirat in illum, nec dare dignatur fratri responsa gaioffo, invergognosum nam iudicat esse capuzzum. Cingar scaltritus plus semper detrahit illi: —Sum confessor—ait,—tua dic, peccata, ribalde.— 335 Baldus item relevans oculos suspirat et inquit: —Quamvis non istae meritant responsa parolae, qui parlas, nec scis quid parles, pessime frater, attamen hinc abeas, malvasi puzza diabli. Si modo me strictum non ferri vincla tenerent, 340 tanquam pollastro tibi, bestia, colla tirarem. Tu qui me debes solari voce relictum, confortare animam scelerum sub fasce gementem, sic agis, ut penitus moriar chiamemque diablum. Impie frater, habes in pectore mille magagnas. 345 Respice te stessum, turpesque redargue mores, tonsuram portas, renegas quam mille fiatas. Nil nisi broda fuit semper tua vita, ribalde. Hinc procul absistas, blanchi destructio panis, qui melius quam te mastinos pasceret; heu quae 350 sporcitiae foetent capucino mille sub isto! Plus ego perdonum pietatis habebo supernae, quam tu, qui celebras missam pensasque tenere cordoni meritis in tasca Dominidium!— Tunc Cingar, nimia cordis pietate movestus, 355 voceque suppressa parlans sic ore comenzat: —Non te plus lateo, mi mi dulcissime Balde, o mi dulcis amor, mi cor, mea cura, fidesque, sum tuus ille quidem Cingar, non noscis amicum? non, mi Balde, etiam me noscis? respice vultum, 360 respice sembiantes antiquos. Cingar amorum, Cingar amicorum primus, qui nocte dieque de te pensavi, penso, pensabo milannos. Non te, Balde, mori tam brutta morte ferendum, gentilezza dolet sine te, cortesaque virtus 365 it cervice china, libertas languet, et arma Mars ruginenta tenet, scutumque imbelle gitavit. Te sine quid magni faciat prodezza valoris? quid ve legiadriae columen, quid gloria laudis? Non te, Balde, volunt mare, tellus, aethera, mortum, 370 non, quod tanti hominis sit ademptum nomen, honosque.— Sic dicens voltas trecentum basiat illum, abbrazzat, stringit, lachrymas dulcedine mandat. —Ille tuus sum Cingar—ait,—iam pone timorem, ne dubita, sum Cingar ego, sum Cingar, onustus 375 hoc sub mantello martellis atque tenais.— Qualia sunt olim lachrymosae gaudia matris, quae dudum mortum pensaverat esse fiolum, mox illum reddi sibi vivum cernit, et omni corpore gaiardum, rubicunda fronte tilatum, 380 talia sentivit provisto Cingare Baldus, qui, velut a somno propere discussus, apertos, nil parlans, oculos in vultum Cingaris, inque totam personam firmat, tacitusque stupescit, nam pro laetitia tanta parlare vetatur: 385 quod ve videt proprio visu, sibi somnia parent. Zambellus norat Baldum, stat quacchius in uno cantone, et grandi tremolo sibi cagat adossum. Cingar ait:—Non nunc parlandi tempus habetur, perdimus interdum propter tardare boconem.— 390 Tunc franciscanam tollens de corpore cappam, ferramenta cito solitam cavat extra sachellam. Fundit aquam fortam, mollit duramina ferri, denteque limarum surdarum vincula taiat, postque intervallum curtum levat in pede Baldus, 395 at vix stare potest macerato corpore drittus, unde pignocadae Cingar piat octo bocones ac malvasiae, quem gessit aposta, fiascam. Baldum fortificat redditque in membra vigorem postea Zambellum vocitat:—Mi frater Herine, 400 huc accedatis, nam nos orare bisognat. O Iesum Christum, cur, ola, frater Herine, cur non auditis? dormitis forsitan? ola, cui tandem dico? veniat Reverentia Vestra.— Zambellus nullam respondet, totus aghiazzat, 405 pauper homazzolus desiderat esse deforas, nam bene cognoscit Baldum cernitque bravosum. Cingar item clamat:—Veniatis, frater Herine.— Baldus miratur:—Quid clamas?—inquit,—an istic est aliquis forsan? dic, quaeso.—Cingar ad illum 410 omnia subridens breviter narravit ad unguem. Obstupuit Baldus de tanta Cingaris arte, qui tandem vadens illum retrovare bonhommum, —Ah—dixit,—poverelle, peto vos mille fiatas, nec vultis mihi vestro respondere magistro? 415 Sic ne imparatur patri obedire priori? Esset enim vobis penitentia danda, vel una disciplina quidem nudatas supra culattas, vel mage sub tavola cum gattis sorbere brodas.— Zambellus respondet ei:—Mihi parcite, quaeso, 420 nam nos debemus servare silentia fratres. Vos, Quintine pater, prima haec mandata dedistis, quando comandastis me nil parlare brigatis.— Cingar ad ista nihil quid responderet habebat, se castronatum castrono cernit ab uno. 425 Hunc tamen extemplo Cingar Baldusque piarunt, dispoliant, nudant, sbadacchiant, membra cadenant, atque loco Baldi ceppos manicasque reponunt. Sollicitans aperit portam barisellus, et extra stans cridat:—Ola, pater, quae tanta indusia? non est 430 confessatus adhuc? prudentia vestra viluppet omnia, nam, si vult sua singula dicere facta, non annus bastaret ei narrare rapinas.— Baldus, id ascoltans, voluit saltare deforas, atque suum restum barisello reddere pugnis. 435 Cingar eum pavidus tenuit per brachia retro: —Pone—inquit,—si vis, cerebrum paulisper acasam. Nunquid es effectus furiosus et absque ritegno?— Mox cito respondet barisello voce gaiarda: —Expectate pocum, nunc nunc spazzabo facendam. 440 Venimus ad finem, censuras mille catavi, saccus erat plenus, foetebat quatriduanus, absolutionem nunc do; vos, frater Herine, exorate Deum devota mente fratantum. Dum sic parlabat, psalmum Miserere comenzat; 445 sed restum psalmi quoniam finire nequibat, ore susurrabat, veniens ad Gloria Patri. Dumque cativellus varia coprit arte magagnas, atque satisfaciens cavalero protrahit horam, contegitur Baldus bertinis undique lanis, 450 Zambelloque novus succedit frater Herinus. Cingar ei monstrat quo passu debeat ire, utque oculos teneat bassos tortumque colengum, utque pater nostros ciciganti mastichet ore. Ne foret ignotus, facit huic in fronte capuzzum, 455 ac uno instanti resecavit forfice barbam. Ad portam veniunt tandem, sed Cingar avantum passat devotus, post cuius terga chinato cum capite egreditur Baldus, quem nullus adocchiat. Tunc intrare cito poltrona canaia volebat, 460 zaffi, sbiraiae, barisellus, boia, mil'altri. Sed Cingar dixit cavalero:—Quo venit ista frezositas? mò, sancte Deus, concedite tantum temporis almancum, donec penitenza fiatur.— Sic ait et scapolans, Baldo seguitante, caminat. 465 Sed quo, Cingar, abis? qua te fuga parte levabit? Stopparant urbis portas, sola una manebat ponticella, viris centum guardata provistis. Ergo poverellus Cingar fantasticat artes. Plus curat Baldum, quam se, quia diligit illum. 470 Arrivat portam, dum sic meditatur, ad unam, gens ubi cum solito semper facit ordine guardam, nec solam praetor lassat transcendere muscam. Baldus habet voiam sguarnazzas ponere zozum: ingentes hominum scontrat per ubique catervas, 475 cum ronchis, spadis, schioppettis atque balestris. Mens sibi brillabat roncam per forza, vel altrum ferrum de manibus fantis streppare veruni, atque menando manus solem scurare budellis. Cingar eum placat dicens:—Fac, matte, pianum, 480 desine me pensare modum foggiamque scapandi.— Dum sic ambo simul passu trottante loquebant, en prope viderunt iuvenem transire politum, quem soldatorum non poca brigata sequebat. Iste valorosus Leonardum nomen habebat, 485 sanguine progenitus claro de stirpe Colonnae, namque Colonnesus pater est Ursinaque mater. Altivagam Baldi famam praesenserat olim, venerat huc igitur, Baldum cagione videndi, parlandique sibi, pavidam sed repperit urbem, 490 attonitosque homines stippantes corpora ferro. Domandat causam, respondent:—Guerra paratur contra moros, turcosque, simul guidante Fracasso.— Talibus auditis, armatum cernere Baldum forte capitanium sperat, squadrasque regentem. 495 It super immensum, grossum, baiumque frisonem, et rutilo Baldi personam cinxerat ense, quem Romae allatum comprarat trenta ducattis. Nec scit cur Baldus tam bellam liquerit armam, sed potius pensat sibi fraude fuisse robatam. 500 Ergo levans oculos Baldus, subtiliter omnem conspicit ornatum iuvenis, sed maxime spadam, namque valenthominum semper fuit usus ad ensem, ad corserum oculos voltare, aut tangere dextra. Protinus agnovit pomo rutilante dorato 505 ipse suum brandum, vult illum, turbidat occhios, disponit penitus, si debet perdere vitam, velle suam spadam:—Celeremus prestiter—inquit,— o Cingar, nam posse datur scampare facultas. Ille meum portat brandum gallone tacatum. 510 Hunc volo, me seguita, meus est de iure, camina.— At Cingar tantam furiam regit atque governat: —Dextrius i—parlat,—spadam, sis certus, habebis.— Talia dicentes, illum seguitare comenzant observantque procul, si forsitan exeat urbem, 515 ut secum scampare queant et scodere spadam. Ille sed intravit multa cum gente tavernam, quem sequitur Cingar subito, donansque caparram lectum cum camera supplex accepit ab osto. Tres Leonardus equos habet, omni laude canendos, 520 quos, in qua stalla servantur, Cingar adocchiat. Primus de Spagnae razza Rocaforta vocatur; grossior est alius frisonus, Spezzacadena; tertius ex Asia provenit, nomine Pardus. Ostus in istanti quae sunt coenanda parecchiat, 525 namque Leonardus mensam fornire comandat. Accumbunt omnes, stat mensae in fronte Lonardus, qui vult post epulas omnino quaerere Baldum. Soldati passim buttarant arma, rodellas, ut fit quando volunt dapibus distendere panzam. 530 Baldus at interea, camera chiavatus ab intro, guardat per portae fissuram pronus edentes. O quam forma sibi Leonardi bella placebat! Nec tam guardat eum, sed drittis scoltat orecchis. Interea Cingar paulatim tela robabat, 535 inque suam cameram Baldo gaudente ferebat. Tandem brettinas despoiant ambo gonellas, a capite ad plantas stipparunt corpora ferro. Qualis equus iuvenis, quem dicimus esse poledrum, egrediens tristem longo post tempore stallam, 540 passutusque novo de foeno semper et orzo, vellet si posset rupta saltare cavezza, hunc appena valet stallae retinere fameius; talis Baldus erat, qui de praesone cavatus, postquam se totum rutilantia vestiit arma, 545 bramat presto foras solus borrire per urbem, atque cruentatis cum testis atque budellis disturbare Iovem, terram, stigiamque masonem, sed pro respectu prohibentis Cingaris urget possanzas nimias animi, coleraeque brusorem. 550 At quae terribilis posthac battaia sonabit, non, Comina, tuis pro spallis soma videtur. Est opus altorii maioris, claude botazzum, nam tua vina mihi penitus mufolenta videntur.

LIBER UNDECIMUS

Altius o Musae nos tollere vela bisognat, misterumque facit gravius distendere schenam. Usque modo calcavit aquas mea barca Cipadae, ranarum quae voce cridant, redolentque lavacchium, 5 nunc mare Pietoli, quo non prigolosius altrum, trapassare volo, nulla retinente paura. Huc, Zoppine pater, tua si tibi chiachiara curae, si tua calcatim veneti ad pillastra Samarchi trat lyra menchiones, bezzosque rubeba guadagnat, 10 huc mihi cagninas iuncta cum voce budellas flecte, soporantes galeottam carmine gentem, tirantesque sibi totas dolzore brigatas. Tuque boni semper seguitatrix, Lippa, boconis, Lippa foiadarum columen Mafelina Cocaii, 15 adsis, et invita tecum coenare poëtam. Usque modo ruptos gessit Bertuzza stivallos, atque ad calcagnos cascavit braga Cominae, nunc stringare licet gaiardis carmina stringhis, unde valenthomi celebranda est forza baronis, 20 quo non Haectorior, quo non Orlandior et quo non tulit in spalla portas Sansonior alter. Iam Zambellus erat de fundo turris ad auras tractus, et ad lucem cunctis iam zarda palesa est. Praetor osellatum se se videt esse Gaioffus, 25 trat via carnerum desperans, trat via bragam, beffaque contradas volitat scoperta per omnes. Noscuntur soiae, noscuntur Cingaris artes, talia namque facit stratagemata saepe cavester. Mantua tota levat populum sotosora balordum, 30 ipseque Zambellus cosam recitabat ad unguem, cui gens ghirlandam facit hic, facit illic et illoc. Gaioffus boffat, stizzat, se datque diablo. Trombettam subito stradas iubet ire per omnes, qui bandum faciat, qui notum, qui manifestum: 35 quisquis bertinos fratres acataverit illos, scilicet indutos tam sancta veste ribaldos, atque palesabit quo se cantone covertant, ille guadagnabit sine fallo mille cechinos. Talibus avisis, homines sperone guadagni 40 cuncta per inquirunt, nulli parcendo fadighae, omnia discurrunt, vestigant omnia, voltant omnia, nec lassant pertusos, antra, cavernas, subvertuntque casas, gesias, pallatia, turres, usque in latrinas callant, pozzosque profundos, 45 inque cagatores alii per stercora rugant, namque ob dinaros nulla est vergogna canaiae, non fratri et patri, non perdonaret amico pessima progenies hominum, mala razza virorum qui semper meditant, de ruf de rafque, guadagnum, 50 quales sunt sbirri, quales manigolda lovagna, daccia qui tollunt affittum, quique doanas. Senserat hoc ostus, bonus ostus senserat istud, in cuius betola Cingar Baldusque latebant. Ante Potestatem properans, sceleratus arivat, 55 inque suo fratres bertinos esse logiatos approbat albergo, promissaque praemia tirat. Tunc omnis mundus, praetore iubente, levatur, arma capit, celeratque illam assaltare tavernam. Protinus advisat iuvenem trombetta Lonardum, 60 illum baronem dico, qui circuit orbem ut tantum possit paladinum cernere Baldum, cuius amicitiam super omnia cercat habere. Nescius ergo rei tantae suscepit avisum, ut se ostaria subito dispartet ab illa. 65 Cingar, id advertens, ita Baldo territus inquit: —Heu, mi Balde, mori nos cogimur; ecce periclum imminet, in trapolam tandem vulpecula cascat.— Baldus eum guardat:—Quid—ait,—mi Cingar, honori esse potest melius, quam guerris fundere vitam? 70 Soldatis laus est suprema morire batais.— Cingar tunc expepulit, Baldo exhortante, pauram, extraque balconem per cordam callat abassum, namque Leonardi sperat robbare cavallos. Sed famuli stallae, positis arzonibus, illos 75 in puntum statuunt, quia vult equitare Lonardus. Baldus supra manet solus, stat prontus in armis, mille annos una hora sibi certare videtur. Ignarus rerum Leonardus deserit escas, soldatisque suis mandat descendere scalam. 80 Currunt ad stallam propter montare cavallos. Iam posito in staffa pede vult equitare Lonardus, at Cingar clamans armato corpore toto accedit bravus, per frenaque corripit illum: —Sta saldus—dixit,—tibi rex, patresque comandant, 85 ut desmontatus succurras prendere Baldum, qui latet hic, pretiumque tui portabis aiutti.— Cui Leonardus ait:—Meus hic an Baldus aloggiat? Imo iuro deos, pro Baldo mittere vitam. Vos seguitate cito, famuli, seguitate sodales; 90 nunc mihi dulce mori, mihi nunc gratissima mors est.— Tunc levis in curvo saltans arzone ficatur. Cingar alegrus ei se se discoprit, et illi parlat in orecchia, nec aiuttum postulat altrum, quam voiat sibi binos impraestare cavallos, 95 cum quibus hoc Baldus poterit scansare periclum. Tunc subitus se se buttat de arzone Lonardus, Cingaris et faciem mira charitate basabat. Mox ait:—Indarnum non nos modo stare bisognat. Non est parlandi tempus, non hora gratandi. 100 I, sequar, atque meos faciam seguitare guereros. Pro Baldo statui spezzare ligamina vitae.— Cingar equos tantum poscit, sed alhora Lonardus non dat equos tantum, Baldi cito porrigit ensem, quem laetus Cingar brancat, cingitque galono, 105 inde pregat iuvenem supplex, iuvenisque sequaces, ut pariter portam festinent urbis ad unam iungere, monstrantes illam deffendere velle, si passare illinc Baldus perforza fatiget; at per contrarum faciant, stent imo provisti, 110 si per venturam calcagnos ambo menantes huc veniant, subito pontem callare procazzent. —Sic faciam—Leonardus ait; tunc prestiter altrum scandit equum, frettatque viam, seguitante caterva. Iamque propinquabat grandis squadrazza bravorum, 115 ostus eos guidans scudorum mille reportat. Tota taverna sonat tantis iam plena brigatis, quantas vix caperet fortissima rocca Milani. Maximus in salam populi garboius arivat, unde tremit coelum vasto reboante cridoro. 120 Sbraiant, vociferant:—Exite, exite, ribaldi.— Ipse tavernarus cameram designat apertam, in qua stat longo Baldus zanetone paratus. Qui, quando portam fieri sibi vidit apertam, milleque lanzarum stipantes limina puntas, 125 protinus ad primum colpum zanetone tirato trat Contestabilem passato pectore mortum, quem poltronzonem zaffi dixere Vigazzum. Inde statim revocans lanzonem, vulnerat altrum, quem veluti ranam medio ventramine filzat. 130 Magna super portam camerae fit calca brigatae, quos facit assiduis lanzatis stare dacantum. Cingar habebat equos certo cantone paratos, expectans Baldum si arrivet forsitan illuc. Baviger ob nimiam stizzam, sibi morsicat ungias, 135 dumque modum pensat fugiendi, carpitur ira, carpitur orgolio, barbaeque pilamina streppat. Continuo horribilis rimbombat clamor ad auras. —Prende—cridant,—ladrum, sta saldus, prende ribellum, ferte focum, scalas, intra, day, percute, guarda.— 140 Baldus in ignivoma facie, dum certat, avampat, non secus ut quando Vulcanus forpice gremit dudum brasatam sopianti mantice lammam, quam Brontis, Steropisque ingens martellus asaltat, et veluti daynus se semper in aëra pirlat. 145 More leonino caudae stigaverat iras, nilque loquebatur, sed mox, ut vidit habentes spaventum ingentem de se tot mille sbisaos, increpat, insultat, talique in voce minazzat: —Quid facere, oh tristes capelazzi, creditis unquam? 150 Vos tanquam vaccas scannabo solus ad unum. Te te, nil timeo, te nil stimo, brutta canaia.— Talia parlando, zanetonis saepe tiratas concitat, et gambis omnes facit ire levatis. Nemo, licet brazzo targonem portet apiccum, 155 audet sanguifluam camerae transcendere portam, nam scutos veluti mascherpas traiicit omnes. Non tamen ipse foras oculatus vadere curat, sic nimiam contra gentem combattere laudat. Non plusquam septem possunt certare vel octo, 160 caetera turba cridat lontana proculque menazzat. Ergo per intornum muros scalzare comenzant, quo possint cuncti banda combattere ab omni. Baldus id avisum noscit, feriensque repensat quid faciat: vel de summa saltare fenestra, 165 vel ruere in medios, vitam stimando ceresam. Talia dum satagit, ruit ingens machina muri, quae miserum sepelit vasto cum murmure saxis. Praestiter accurrunt omnes, ut usanza luporum, quando vident taurum terrae malasorte cadutum, 170 quem mangiare volunt si possint vincere guerram, sed tamen ille susum nullo cum vulnere saltat, cornibus et pedibus vaccarum stimmat honorem. Sic sic mille homines Baldum, sub mille quadrellos cascatum, ammazzare volunt; at fortius extra, 175 extra ruinazzum se liberat ille, gravemque, dum trahit e saxis corpus, dedit ore cridorem. Sed tamen, ah facinus, redimens per forza sepultum lanzonem petris, sine ferro manserat ille, atque dishastatum nimio sub pondere ferrum. 180 Stringitur ambobus tamen hastae pertica pugnis, illeque per medios balzo se gittat in uno. Quisque viam lassat, voltans calcanea fronti, tartufolas nasare suas non ullus arisgat, stareque plus laudant longe quam ire plus oltre. 185 Ast ingrossatur novus hic exercitus ingens: huc urbs tota ruit, vult hunc omnino Gaioffus arrostire brasis, canibusque gitare budellas. Clauditur intornum subito, subito tamen ille arduus insurgit contra, parat hinc, parat inde: 190 qui ferit in fianchis, qui retro, qui ferit ante, qui ve manudrittos, qui puntas, qui ve roversos, montanosque tirat, super illum tela fioccant, sbraiatur:—Sta salde, ladro, sta salde, cavester;— vocibus innumeris coelum, mare, terra boaxat, 195 de fundo ad cimam trabaltegat illa taverna, nec tamen un minimum smarritur barro peluzzum, tam manet intrepidus cotantam contra canaiam, quam contra ventos turris famosa Cremonae, deventatque magis validus spargendo cruorem. 200 Cingar ad ingentem strepitum drizzabat orecchias, nec se, nec Baldum sperat montare cavallos. Corripit, ut moriat cum Baldo in sanguine, spedum, quem sibi de telis Leonardi elegerat unum, atque super scalam properans se incontrat in ostum, 205 qui discopertum Baldum traditorus habebat. Non stetit abadam, nec dixit «guarda», sed illum usque ad prolixas spedi scannavit orecchias, unde sforachiato patuerunt ventre budellae. Vidimus experti, quod qui te fallere cercat, 210 tandem ingannatum se quoquo tempore trovat. Sed non antiquae smemoratus Cingar usanzae, quam primum cecidit mortus miser ille tereno, dat griffum ad borsam, gravidam nimis atque pesentam, quam velut usanza est servans braghetta tenebat. 215 Hanc locat in manica, salamque deinde subintrat. Hic trovat horribilem guerram, miserumque travaium: hic centas inter spadas, centosque fachinos, stare videt Baldum, sola qui fulminat hasta. Hic rabidos inter mastinos invenit ursum, 220 atque inter corvos aquilam distendere brancas. Tunc ubi combattit, se sic bravegiando balestrat: —Cingar ego, sta, Balde ferox, sta sodus ad arma, in quibus en potius pretio moriamur honoris, quam fieri nostro cum scorno praeda Gaioffi. 225 At vos poltrones, Martani razza codardi, hinc porci, scampate viam, scampate marassi, non vergognatis, non vergognatis adunca contra unum tanti? quae laus, quae fama recatur? Sic vocitat Cingar, mediaque in gente ficatus 230 ostentat quod post dictum bene facta sequuntur. Semper adhortatur Baldum, filzatque budellas. Nunc dat calce speti, nunc ferro, saltat in altum, circum circa rotat pedibus, parat undique bottas. Cingaris altorium Baldus cum vidit adesse, 235 fraxineam menat tantis cum forcibus hastam, quod, mandans illam plus centum millia pezzis, non pocos homines colpo atterravit in illo. Quamprimum fractam gens pessima viderat hastam, protinus insemmam calcatim stringitur, atque 240 ut montagna ruunt paladinum contra baronem. Non tenet in manibus, nisi guantos, ille coëllum, unde serat pugnos; hinc dentibus ore chiavatis, dentibus et pugnis, calcis quoque proelia miscet. Nec tirat in fallum, colpo cadit unus ab omni, 245 aut si forte aliquem ferit in culamine calzo, ille volans tanquam cornacchia levatur ad auras, atque sibi collum solaro spezzat in alto. Cingar habens oculos intentos semper amico, scilicet ad Baldum volgens spessissime guardos, 250 heu videt a tantis fracto lanzone seratum. Ergo ruit, qualis porcus singiarus, in illos, seque valoroso paladino tirat appressum, ac ibi cum speto sibi circum circa tavanos cazzat, et oblongo sforacchiat acumine panzas. 255 Mox rutilam Baldi spadam cavat extra guainam, quam porgens illi magna cum voce cridavit: —Ecce tuus iam brandus adest, hunc accipe, Balde, quem facias similem coralo sanguine rossum.— Baldus alegrus eum subito balzando piavit, 260 perstringensque simul manibus furibunde duabus, comenzat tantum crudeliter ille macellum, quantum non fecit in Roncisvalle Rinaldus. Nil nisi per celsum camerae troncata solarum brachia cernebas, testas, gambasque volantes. 265 Quali cum furia taurus sub amore vedellae, quando canegiatur mastinis undique grossis, nunc pedibus spolpat, nunc illos cornibus urtat, spernazzat sabiam, duros trat in aëra calzos, oreque mugisono bavas vomit igne brasatas. 270 Taliter incensus generosus campio Baldus testas et gambas zoncat, brazzosque, manusque, subvoltatque oculos stizza rabieque fogatos, estque sibi corpus inimico sanguine bruttum. Cingar adest lateri, multo sofiamine pugnat, 275 mandrittosque tirat, montanos, manque roversos. Clamitat hinc Baldum, cunctis odentibus:—Heus, o Balde, veni post me, scalam per forza calare iam volo; quis brandus, quae partesana vetabit?— Sic memorans, stipata rubro secat agmina speto, 280 commenzatque grados scalae descendere primus. Pone sequit Baldus, reparatque a Cingare colpos, oblitusque suae non est vir munera scortae. At gens tota ruens slanzabat saxa, quadrellos, spezzatique procul veniunt in frotta matones, 285 et, quod peius, aquae caldaria plena boientae versantur summis de tectis supra bagordum. Nec guardatur ibi quis amicus, quis ve nemicus, unde bufaliaci centum mansere pelati, ut malathia pelat nunc malfranzosa famatos 290 mille putaneros, ut brodica tegna pitoccos. Non tamen absque acqua tunc calda, Cingar, abisti, namque tui capitis multi cecidere capilli, teque «co' pellatum, co' pellatum» quique vocabat. Non cessant alii rubeas effundere brasas, 295 atque alii lazzos, seu cordae sive cadenae, si capiant Baldum, veluti fecere davantum. Sed scampata semel, nunquam mulacchia ritornat. Et iam Cingar erat scalae smontatus ad imum, Baldus eum nusquam vista gressuque relinquit. 300 Corticella fuit, medio situata casazzae, per quam passando venias ad limina stallae. Huc it Cingar, equos in punto straverat ante, dat pede buttatam portae, sotosoraque mandat, anteque quam Baldus stallam sottintrat apertam. 305 Tunc Baldus, dum Cingar equo saltare procazzat, tanquam pillastrum firmat se limine portae, quam intrare quidem nec Mandricardus, et ipse Sacripas, et Rodomons, Baldo assistente, valerent, namque ibi tam scuram coepit replicare baruffam, 310 ut de ammazzatis in poco tempore fit mons. Qualem respectum seu sguizzer, sive todescus fantacinus habet subeundi limina rocchae, quae datur ad saccum, multis fornita richezzis, ast intrare casam, superasque evadere ad arces 315 hoc opus, hic labor est, bragasque bagnare bisognat, dum videt ingentem sibi stantem contra canonem, atque minazantem iam iam spudare balottam, talem conseium piat omnis turba manendi, retroque tirandi, dum fulminat ense diavol 320 Baldus, et instar habet colubrinae ad vulnera ferrum. Cingar adobarat (velut usat guerra) cavallos, frontales fibians testis, bardasque fianchis, aptaratque finas in largo pectore maias. Supra Rocafortam balzat, mazzamque feratam 325 corripit, imbrazzans de ferri cortice targam. Inde velut fulgur saltans e limine stallae, admonet ut Baldus montet tali arte cavallo. Ille trahit se se dentrum, dum Cingar in ipso sustinet introitu guerram, contraque repugnat. 330 Inde super vastum se inficcat Spezzacadenam, atque ambo strictis calcagnibus, instar aquosi turbinis in segetes quando Iovis ira fracassat, maior ubi calca est, faciunt slanzare cavallos, qui modo cum calzis feriunt, modo cursibus urtant, 335 et modo per collum moribundos dente fracassant. Frena cruentantes, oculorum lumen afogant, seque tumescenti dum rectos pectore drizzant, dumque iterum callant ferientes calcibus aequis en videas volitare homines ad sydera mortos. 340 Nil fuit ad tantos Baiardus nempe cavallos, quamvis diavolos septem portaret adossum; calcibus ipsorum non ferri lamina durat, omnia polvificant penitus, tridantque minutim. Gaudet Baldus habens talem tantumque frisonem, 345 forzam soldati duplicat possanza cavalli, sed gens tanta quidem banda renovatur ab omni quod quam plus mazzant tam plus ibi nascere parent, mortorumque ingens coelo montagna resurgit. Iam straccatus erat Cingar, iam Baldus habebat 350 quamvis non essent mortales quinque feritas; Cingar item clamat:—Calcagnos, Balde, menemus, dummodo commoditas nobis offertur equorum.— Baldus, id advisum laudans, seguitare comenzat, et, scaramuzzantes gaiarditer omnibus illis, 355 egrediuntur eam fracto squadrone tavernam. Iamque volant versus portam, sperone batuto, dantque levi cursu ventis sua vela cavalli, sed popolus currens dedretum sbraiat ad auras: —Prendite ladrones, day day, tira, para, cilafnech. 360 Ecce Leonardus venientes viderat illos, atque cavallorum stimulantes ilia duris calcibus, et strictos manegiantes iugiter enses: protinus, exagitans stoccum, fendente tirato detrahit a spallis tundam denetto borellam 365 illi, cui stabat capitano guardia portae. Tum gens, quae guardam facit hic, moriente primaro, porgit ad arma manus, praecepsque in vulnera currit, circumdatque alto iuvenem clamore Lonardum, qui iam stoccatas susceperat undique spissas, 370 at stringens validum tandem furiose cavallum illud serraium balzo superavit in uno. Extraque zanettas, giavarinas, extraque lanzas ille cavallus eum rapido balzamine portat. Tota Leonardi gens praestiter arma parecciat; 375 quando suum videre ducem sic undique pressum, non stant in susum guardare per aëra corvos, cornacchiasque retro milvum strepitescere cro cro, at subito in calca stricti, groppoque riducti, auxilium charo dant, spreta morte, signoro. 380 Hic quadraginta viri contra tria millia pugnant, hic videas totidem spadas perfringere scudos, et brazzos, gambasque simul, spallasque tridari. Hic variae voces morientum sydera toccant: nec mirum, romana (licet pochetina) propago 385 est ea quae Arlottos cazzat, gentemque Macerae, est ea, cui centum Turchi, totidemque Sofini, milleque Soldani quondam flexere zenocchios. Est ea, quae pauci numero tertanta fugarunt agmina, monstrantes plenas de pulvere fazzas. 390 Est ea, quae letris grecos, armisque morescos, consiliisque probis gentem superavit utranque. Est ea, quae bastans quondam fuit alta deorsum culmina per forzam demittere montagnarum, atque colonnazzis sodis, magnisque pilastris 395 aedificare casas, quae tangant nubila cuppis, imbrattentque suis fumantibus astra caminis. Est ea, quae, seguitans romanum quippe Lonardum, tam facit in guerra numero pochissima, quantum non sguizeri faciant, non altrae mille canaiae. 400 Qui clamat sanctum Petrum, sanctamque Mariam, qui cridat «oyme Deus», qui spudat ab ore fiatum, qui cascatus humo pedibus follatur equinis, qui fugit et portat scopertam ventre coradam, hic ferit, ille parat, fugat hic, fugit ille fugantem. 405 Ast ubi cum Baldo Cingar comitante propinquat, en procul apparet totius gloria mundi Zambellus, terretque suis Acheronta menazzis: —State, ribaldones—cridabat,—state, ladrazzi. Nunc ego sum, iussu messeri, boia creatus. 410 Haec impresa datur mihi, vos cagione picandi. Et licet huic tantae non sim sat agevolus arti, pur vendicandi faciet me voia peritum.— Sic ait, et, rascum porgens incontra bifurcum, se parat et trippam vult infilzare cavallis. 415 Baldus per collum, dum passat, corripit illum, ac destrezza illa, qua nibius atque poiana de tellure levat sorichettum forte vedutum, sic super arzonem Zambellum Baldus aferrat, perque pedes brancans dextra, per colla sinistra, 420 ut brancare solet mazzans fantesca galinam, strangolat heu miserum, mandatque trovare Chiarinam. Occiderat magni iam tota brigata Lonardi: quilibet illorum certabat contra dosentos, nec minus andasset Leonardus alhora sepulchro, 425 ni soravenisset metuenda potentia Baldi, qui cernens iuvenem pro seque, suoque decore, intra tot innumeros armatos temnere mortem, excavat horribilem indignato pectore cridum, perstringitque ensem, tali sfronzante roverso, 430 quod septem testas de bustis misit arenae. Mox ecce ad summam palazzi stare fenestram praetorem videt, exclamantem voce bravosa: —Eya agite, o validi veterani, acresque phalangae, iam zaffate ladros, nostram ruinate ruinam, 435 tollite de mundo puzzam; quo indusia tanta? Cur tres solettos non prendere mille potestis? Tanta codardia est in nostris ergo guereris? Villacaria quidem non talis in orbe catatur.— Baldus ad offesas revocat pensiria vecchias, 440 intrat pallazzum per centum millia spadas, ad scalaeque pedem sbalzat de Spezzacadena; Spezzacadena manet, nec se comprendere lassat, quum quis acostatur giocat de schena bizarrus, datque suum restum sellam toccare volenti, 445 tanta cavallorum sapientia saepe catata est. Iunxerat interea super alta palatia Baldus, cui de cervellis et sanguine spada colabat, et quamvis habeat naturae munere possam, huic tamen est odium maioris copia forzae. 450 Gaioffum penitus vult ammazzare tyrannum, non tam quod fuerit cum fraude piatus ab illo, sed citadinorum quod erat mala botta piorum. Non adsunt contra Baldum bis quinque fameiae, quae sub Sordello Martem exercere solebant. 455 Agnelli, Abbates, Capriani, gensque Folenga, Gorni et Alebrandi, Tosabezzi, deinde Copini, atque Conegrani, Cappi: genus istud ab ovo nobile Mantoam prodezzis sustulit urbem. Dum tamen it Baldus tam bruttum extinguere monstrum, 460 illi continuo clamore butantur adossum saxa, traves, caldusque cinis, brodaeque cogorum. Is nondimenum se se cavat extra ruinas, nec produs a minima schittatur labe carognae. Denique perveniens, ubi prorsus nulla scapandi 465 est via Gaioffo, nisi balzet ab ore fenestrae, milleque cavezzos despicchet ab aëre saltum, storthiat ingentem brando stridente roversum, at non colsit eum, cur? nescio; basta quod ille colpus it in fallum, sed non ita semper abibit. 470 Maxima percussa est valido tamen ense colonna, quae tribus in pezzis terrae mandata ruinat, atque cadit secum grossae pars vasta muraiae, innumerique homines mistis periere quadrellis. Non tamen interea desistit currere barro, 475 Gaioffum incalzat, qui chiamat, cridat aiuttum. Vertitur interdum Baldo, supplexque domandat perdonum, spondetque sibi dare velle tesorum, si misero voiat vitam concedere vivam. Sdegnatur barro, dare cui responsa refudat. 480 Quo magis ille pregat, surdis magis audit orecchis. Si dare tunc Zenovae voluisset munere bancos, et quantos trafegat gens florentina ducattos, non accepisset probitas generosa guereri. Quisque auro incagat proprio si guardat honori. 485 De quodam cantone illum finaliter extrat. Nil facit hic hominum cridor, arma, bravosaque dicta, per medias transit spadas, tutaviaque portat sub valido brazzo miserum, manus altera brando membra metit, dum velle parat descendere scalam. 490 Scalam descendit, costat per forza cavallo, balzat in arzonem, nec staffam planta tocavit. Non altramentum vidi quandoque per agros agnellum portare lupum, vulpemve galinam, quam seu mastini baiantes, sive vilani, 495 scodere non possunt cum factis, cumque parolis, ut regem Arlottum fert Baldus robore brazzi. Cingar at interea spadam menare calarat, iamque abbassatus pons est, et aperta scapandi fit via, quod cernens Baldus vocat ante Lonardum, 500 tresque simul fugitant, nam de squadrone Lonardi nullus avanzarat, nec vivus restitit unus; tres inquam, scapolant, nec non carneria portant. Non illos curant stracchi seguitare gazani, seque Deum laudant tribus evasisse diablis. 505 Tornant quisque domum propriam, pluresque feruntur de peso in baris, seu morti sive feriti; qui brazzum truncus, qui gambam, quive colengum, claudicat ille genu mancus, caret ipse galono, alter dum nasum cercat non retrovat, alter 510 non sibi grattabit testam mancantibus ungis. Tunc herbolatti Scardaffus, Aquarius, et qui Rigus aquae freschae cristeria fare solebat, accumulaverunt de paucis quippe guaritis, deque sibi occisis non pochis, mille cichinos. 515 Unde patet ratio, resolutave questio claret, quare tres illi de Baldi laudibus orbem implevere, librosque simul scripsere galantos, namque guadagnandi data causa, daturque canendi. Nec ferat Augustum sub sydera bocca Maronis, 520 sentiat Augusti Raines nisi borsa Maronis. At Baldus tandem, Cingar, iuvenisque Lonardus, post tredecim milios de trotto deque galoppo, Veronae adveniunt campagnam desuper illam, in qua continuos tres giornos saxa pluerunt. 525 Hic ibi iam straccos desmontavere cavallos, inde Potestatem nulla mercede ligantes totum vimineis tambussavere flagellis. Cingar hoc offitium solus facit arte tilata: Baldus it ad spassum, secum ragionante Lonardo, 530 namque etiam immerito possent pietate tocari, si videant sumptas pravo de corpore poenas. Cingar habet mores alios, ligat ipse misellum, ipse baricolos taiat membrumque ribaldum, quod toties busos intrarat lege vetatos. 535 Haec mangiare facit per forza more figati. Ille tapinellus sua devorat inguina tali cum guisa, quali gnavolando gatta cipollam. Postea narisas snervat sine forpice nasi, scarpat et orecchias, oculos, dentesque tenaia: 540 sic ve male acconzum, male sic liquere tratatum, qui factus tandem duris vivanda tavanis tradidit infelix animam, spiritumque diablo. Iamque cavalcabant per cuncta traversa viarum, quum Cingar memorat borsam, cavat extra braghettam, 545 et sociis monstrans:—Hic—inquit,—mille ducattos, mille ducatellos noster venerabilis ostus depositat, preciumque sua de merce tiravit. Quam sunt vera quidem proverbia vecchia Catonis: «Qui male somentat campum, male semen adunat». 550 Ille novus Gainus, se ne discordet ab ostis, quum sensit bandum nostra pro morte cridatum, cinquecenta dari dopiona in praemia taiae, nos manifestavit, sceleratumque abstulit aurum hospitium fraudans, velut est usanza ladronis. 555 Est inter stultos stultissimus ille tenendus, qui se, resque suas ostis vult credere ladris. Nonne geometras asinos, strologosque cavallos misurare magis coelum, numerareque stellas aspiciam, quam posse putem retrovare per orbem 560 ostum solettum, qui sit bonus atque dabenus? Non osti ostorum faciunt, servantque leanzam, at sassinandi melius documenta ministrant, quam qui per boscos latitant, spoiantque romeros. It, verbi gratia, pelegrinus, sive pedester, 565 sive cavalaster, iam straccus, iamque famatus: optat aloggiari, tandem patet ecce taverna, extra balconem demonstrat pertica circhium, quae procul aspicitur modico ficcata scovino, ad quam vel gambar, vel lignea spada tacatur. 570 Quando tavernarus sentit pistare cavallos, aut cum ferratis calcagnis tundere petras, aut de lombardo vix gambas trare lavacchio, sive cavallino cantu chiamare biavam, protinus apparet cinctus gremiale bisunto, 575 accurensque, caput vultu tibi sbrettat alegro, et quamvis illam non voias ire tavernam te tamen inchinas ad centum mille carezzas. Ad staffam prius ille tuam compagniter intrat, te rogat ut smontes, facit hinc, facit inde pregheras. 580 Scongiurat quod habet pollastros atque capones, deque vitellina, quem fecit alhora, guacettum, pro cuius bontate queant consurgere morti. Non mancant illi de frappis, deque baianis, deque bosiarum zorneia, rostus, alessus; 585 tres vini sortes tunc tunc et alhora galanti vult spinare tibi, quae tentes utra miora sint tibi, seu stomacho caveas, seu rite secundes gutturis ingenio, quod non nisi dulcia gradat. Vult dare dulce prius pro suppa, deinde racentum 590 et quod dum bibitur ventris penetralia raspat. Oh quid non spondet, oh quid non ille viluppat! Non mancant albi lenzoles, ipsaque nullis sunt habitata quidem pulicum lettiria squadris, nullus inest putridus cimex; tum stalla cavallis 595 calda parecchiatur, strammo fornita probato. Inde (quod est melius) osti bonachiera legiadrum construet albergum, quo non veracius altrum. Cuncta sed intratus retrovas contraria tandem. O poverinus homo! pensas intrasse capellam, 600 atque sacristiam, nec non cimiteria templi, seu terram sanctam, catacumbas, antra Calisti, tam bene nunc tibi veracissima verba polibat. Tu tamen intrasti tanam, grottamque latronis, sassinique hominis recipit custodia te te, 605 subque fide Caci, subque ipsa pace Recolli. Praeteritae coenae primo rescaldat avanzum, et giurat quantos vivunt super aethera sanctos, atque sacramentat quod alhoram coxerit illud. Cuncta tibi ranzum seu lardum, sive botirum, 610 semper olent, fumoque simul, stizzoque renident. Heu quid non mangias, quid non meschine tracannas. Osta tibi condit (si nescis) lorda menestras, osta tibi miscet, palpatque rognosa vivandas, osta lavat puerum, manibusque culamina forbit, 615 inde parat carnes, quas tu mangiare parecchias. —Oste—cridas,—non oste audis? dic, oste, quid istud fortescit vinum? qua de regione racoltum? Est ubi promissum modo Corsum, Mangiaque guerra, Sanque Severinum, Gregum, coelique bevanda?— 620 Ille, vel est factus tam curto tempore surdus, vel si respondet, tam scit confingere soias, ut totam voiat tu dicas contra rasonem: esse mel et zucarum, quod erit mufa marza vaselli. Si tamen impatiens pergis clamare «ser ostum» 625 ille bravariis, verbisque taiantibus asper, tentat ut arte ista mangies in pace biavam. Sed nimium coenare cave, nam quisque boconus ponitur ad librum, numero signatus abacchi. Sta super avisum, sis acasam, vade pianum, 630 nuntio quod tandem portabit borsa ruinam. Dum tendis satiare gulam, scarsella vodatur. Mox tibi lenzolos fingit mutare biancos, quos nunc nunc alio peregrino andante pigarat, ut possit creditum reccare pigatio talis. 635 Sanguine si venas opilatas forsan haberes, ne dubita, quoniam cimexque pulexque salassant. An te cornettis melius guarrire valebunt bagna Luchae, quam gens habitans lettiria regna? Sed postquam totas noctis numeraveris horas, 640 cimica dum vibrant pungentes agmina piccas, surgis, habesque oculos salsa de carne fodratos, plus quam brasilio rubeos et gambare cocto. Ad stallam descendis, equum guarnire famatum, namque sibi furtim subtraxit nocte prevendam, 645 et rastelleram strammis foenoque vodarat. Tandem blasfemans abis hinc, abiensque tapinus te retrovas ladro robbatum semper ab osto. Talia veriloquo dum murmure Cingar adentat, dumque, quod ipse facit, reprendere curat in altris, 650 huc mihi rostitum portes, Mafelina, caponem. «Est modus in rebus», dicit Pizzanfara doctor. Tirrando funis, sforzando rumpitur arcus. Nunc tempus studiare libros, nunc volgere spetum, nunc lunum et laltrum pariter tractare valemus; 655 si bene Scarpelli memoro documenta scolaris, qui Pauli Veneti chartis salsizza coquebat, tempore quo studium florebat in urbe Cipadae.

LIBER DUODECIMUS

Tempus erat quando sol Tauri cornua scaldat, qui gerit Europam dorso per aromata coeli. Impregnata novo tellus hinc rore novellam accipit intornum recamatam flore camoram, 5 frondantur boschi passim, virdasque sub alto sole caviatas sparpagnant undique sylvae, provocat ad somnum perque herbas perque sotumbras rossignolus avis, quae numquam stracca videtur nocte dieque suam cum gorga dicere solfam, 10 sive domet carro cozzonus Apollo poledros, sive Diana suam spruzzet de nocte rosadam. Fontanae largos vomitant per gramina rivos, undiculisque simul tremulis nova pratora bagnant, quae dea florettis variis primavera galantat. 15 Quando simul Baldus, Cingar, produsque Lonardus non procul a Chioza desmontavere cavallos, inque novum pratum buttarunt membra sub umbras. Hic pinus crebram sublimat in aethera cimam, quae foliis prohibet solis penetrare brusorem, 20 atque satis frescam sub frondibus explicat umbram. Hic slazzant elmos capiti, ponuntque corazzas, accipiuntque novos zephiro boffante vigores; hic ve diceriis longis variisque parolis antiquum Baldo retegit Leonardus amorem, 25 unde sodalicium nunquam smembrabile nascit, namque ragionantes simul agroppantur amici. Talia sed placidis dum verbis ambo susurrant, Cingar equos leviat sellis, ponitque cavezzas, quos voltare super strammum, stallareque fecit. 30 Dumque facit stallare, simul facit ore corezas, atque petezando lingua pronuntiat «o o». Est mare non procul hinc Adriae, golfusque Samarchi, ad quem Cingar abit propter sguazzare cavallos, et sic sic abiens titaloram cantat alegrus. 35 Ut fuit in portu Chiozae, cito brancat acortus de tascha in griffas borsam, ne fraude taietur. Illius est gentis sic dos, genuinaque virtus. Hic trovat ingenti sistentem mole caraccam, quae ventrosa tenet buttas sex mille dedentrum. 40 Haec in Turchiam, multis de rebus onusta, ire parat, dum prosper ei conceditur Auster. Immediate vocat Cingar cennatque parono, cui parlat, spondetque bonam pagare monetam, si compagneros vult tres, totidemque cavallos 45 ducere Turchiam versus, patriamque mororum. —Est cosa difficilis—respondet nauta,—nec ullam sat scio cagionem talis retrovare facendae, namque modo venient pegorari trenta tesini, ex illis, inquam, quibus est gran copia lanae, 50 paneque de meio saturi, grassaque polenta. Hanc debent navem pegoris onerare tesinis.— Cui Cingar:—Quid ad hoc? age, mi nocchiere, galantos accipe compagnos, duplici mercede pagabo. Tres sumus et pocum spatium gens poca domandat.— 55 Consensit patronus ei finaliter, atque supplicat ut veniant frettantes ante tesinos. —Sic faciam—dixit Cingar, voltatque cavallos. Mox redit ad socios, qui laeto corde levantes disposuere maris, terraeque videre paësos. 60 Sic versus pelagum franceso more trotantes, ad prodam veniunt ubi maxima barza moratur, quae non barza quidem sed rocca videtur in undis. Hic mercadantes pars turchi, parsque todeschi mercibus intendunt propriis caricare maranum. 65 Hic videas etiam certatim mille fachinos per sex marchettos asinorum ferre fagottos, tanta guadagnandi facit ingordigia pazzos. Sunt bergamaschi maiore ex parte fachini, non bergamaschos habitantes dico per urbem 70 Bergomeam, quorum prudentia magna relucet, sed quos passutos castagnis atque panizza mandat Clusonis totum montagna per orbem. Nil penitus secum portant veniendo deorsum, sed quando sursum redeunt pro quanta gaiardas 75 robba super spallas calcatim fertur ab illis! Sunt homines bassi, grassi, grossique quaderno, semper habent pectus, stomacumve pilamine foltum: struzzus nempe minus poterit smaltire piombum, quam possunt duri ferrum padire fachini. 80 Mangiant ottantas per pastum quemlibet onzas pinguis formazzi, sic stantes in pede saldi, formazzi quoniam solidant mangiamine schenam. «Caseus ingrossat—dicit Pizzanfara—sennum». Attamen in nostris haec norma est falsa fachinis, 85 sunt ne rudes illi proprias defendere causas? Plus bergamasco dat vermocanus ab ore quam centum chiachiarae quibus florentinus abundat. Patria non ulla est quae non sit plena fachinis, undique sunt moschae, zocolantes undique fratres, 90 undique non mancum videas habitare fachinos. Arte fachinandi non se gens altra fadigat, sunt bergamasca soli de stirpe fachini. Nobilium stanza habitant, retrovantque frequenter se modo messerum, modo se agradire madonnam. 95 Hic ergo studiant navim caricare fachini, atque ferunt pesos quas portet apena camellus. Baldus at imbarcat sese pariterque sodales, subductosque logant certo cantone cavallos. Ecce procul veniunt cifilantes saepe tesini, 100 pastoresque gregis tanti quod terra coverta est. Partesenazzas ruginentas tergore portant, mastinosque tenent semper gallone cagnazzos, quorum forza lupos, si sit misterus, amazzat. Sunt pegorae numero plus quam ter millia cunctae, 105 sunt omnes albae, sine cornibus, unde bisetti, atque alii veniunt grosso de vellere panni. Ergo per orecchias in navim prima tiratur, quam seguitant aliae, nulla retinente paura, nam pegoris natura dedit seguitare priorem. 110 Sed quando Baldum sociosque tesina canaia conspicit in navem ferrato corpore stantes, meioremque locum sic impedisse cavallis: —Heus—aiunt,—patrone ratis, quid foedera rumpis? Nonne spopondisti non altros tollere navi? 115 Sic servas promissa? fides ita vestra tenetur, o barcaroli? gens o, cui dire bosias est proprium, falsumque levi iurare bisogno? Mattus es, et nescis quid agas, chiozotte, nec istam sat mercantiam noscis, tristemque guadagnum. 120 Tu ne brisighellos soldatos, tu ne diablos suscipis armatos? quare non eiicis illos? Eiice franzosos, inimicos eiice nostros. Non contadinus cum milite convenit onzam. Nosque sofriremus carnes mangiare vicissim. 125 Tot bastonatas, quot ab illis saepe provamus, rendere voia venit, nunc ergo licentia detur, detur, eis, inquam, combiatus, eantque latrones per sua facta viam; sunt boschi, suntque cavernae: hic melius habitant ladri, quam scandere naves, 130 inter et ingenuos homines hic stare giotones. Ni vadant, illos per forza butabimus undis.— Sic maior villanus ait, bravatque superbus. Nil respondet ei patronus, stoppat orecchias stramine vergognae, quam mascara nulla covertat. 135 Baldus at intendens brutti maledicta caprari scorzat in instanti spadam, scutumque lacerto implicat, et contra bravos parat ire marassos. Cingar eum retinet subito, retinensque susurrat, aureque favellat tacitus, faciendo pregheras 140 ut sibi vindictae caricum causamque relinquat. —Non est—parlabat tacitus,—mi Balde, facenda ista tui genii, sed erit mage Cingaris arti congrua; siste, precor, nunc nunc miranda videbis. Non est villani toleranda superbia stronzi, 145 altri ridebunt, altri, mihi credite, flebunt.— Baldus ei paret, sfodroque recondidit ensem. Sopiat interea placido boffamine ventus, it mare crispatum levibus tremolantibus undis, discostatus abit curvo de littore grippus, 150 paulatimque tenet medium, lassatque terenum, qui fugit et secum fert urbes, fertque paësos. Apparent nullae iam sylvae, cuncta videntur plena mari et coelo, nautaeque canendo repossant. Fraudifer ergo videns Cingar iam stare propinquum 155 tempus oportunum, sua quo pensiria cordis mandet ad effectum, sese cativellus acostat villano dicens:—O quantae copia carnis! Vis, compagne, mihi castronem vendere grassum?— Respondet pegorarus:—Ego? tres, octo, quatordes, 160 si tibi non unus bastat; modo solvere voias, ac des almancum carlinos octo per unum.— Tunc Cingar, facto mercati federe, sborsat octo ramezantes, tolto castrone, barillos, quos sub terreno falsos stampaverat ipse. 165 Hic mercadantes adsunt, hic altra brigata, et ricchi et poveri, laici, fratresque, pretique expectant aliquem castronis habere boconem. Sed Baldus, meditans truffam iam caute parari, mussat in orecchia Leonardi:—Nascitur—inquit,— 170 fabula bella, tace, quaeso, risumque parecchia.— Cingar montonem comprum praesente brigata, post modicum spatium per binas zaffat orecchias, buttat et in pelagum sospingens navis ab orlo. Res mira et fors fors ad credere dura brigatis, 175 illico grex totus certatim saltat ab alto navigio in moiam, pecorella nec una remansit, quae non sbalzaret, quae non tommaret in undas. Totum lanigeris completur piscibus aequor, atque aliud pascunt agni quam gramen et herbas. 180 Se sforzant illas revocando tenere tesini, verum nil faciunt, indarnum quisque laborat, namque omnes pariter sgombrarunt denique navem. Tempore diluvi, super alta cacumina pisces lustrabant sylvas, perque ulmos, perque pioppas 185 errabant laeti, mirantes prata, fiores. Grex modo lanosus sub gurgite pascolat algas, contra suamque voiam mangiat, bibit, atque negatur. Neptunus magnum acquistavit alhora botinum, qui maraveiabat pegoras descendere tantas, 190 de quibus et nymphis, chortisque baronibus unam donavit coenam: mangiarunt omnia plenis ventribus affattum, gattisque dolentibus ossa, ossa polita nimis sub mensis esse gitata. Baldus de risu crepat, schioppatque Lonardus, 195 atque alii rumpunt strepitosis pectora grignis. Cingar nil ridet, sed fingit habere dolorem, esseque disgratiam simulat quod aposta cadutum est. Praecipiti tutavia gregi succurrere fingit, at magis in pelagum tam dextriter urtat, ut ipsas 200 esse suas giures pegoras, ita providus atque tam taccagnus usat bellos infingere garbos. Sed quia quaeque cadens nullo pecorella ritegno cantabat proprium miserando carmine—Be be,— hinc vicinam urbem nostri de nomine Bebbas 205 dixerunt patres: Bebbas antiqua brigata, bebbensesque oras, populos et castra vocavit. Hi quondam veteres bello domuere Popozzas, subque suo gentem Malgarae iure tenebant. Ergo trabucatis gregibus penitusque negatis, 210 ad partesanas dant chiappum trenta vilani, in frottamque ruunt magno rumore cridantes. Protinus hic Cingar zanettae corripit hastam, inde vocat Baldum feriens, vocat inde Lonardum, qui pariter sfodrant brandos brazzantque rodellas, 215 unde vilanzones pentiti retro tirantur, quando gaiardorum animos videre baronum. Cingar ait:—Vos ne audetis bravare, vilani, vos ne superbitis gens tangara, gensque marassa? Dicite, poltrones maladetti, dicite, ladri, 220 quo vestram causam deffendere iure potestis? Ista ne stat forsan vestris usanza paësis sic sic per dominum nostrum ammazzare brigatam? Nonne meam possum, sicut volo, spendere robbam? Castronus meus ille fuit, mea tasca pagavit, 225 vosque ravaiosi carlinos octo tirastis. Nonne meis de rebus ego disponere possum, ut mea libertas mandat, mea voia comandat? Hi gentilhomines dicant, dicantque piottae, imo sacerdotes isti, patresque capuzzi, 230 qui confessantes alios non dire bosiam possunt, per quantos sanctos paradisus aloggiat, dicant hi verum: nullus respectus habendus, tortus ubi guastat drittum; deponimus, horsu, ecce arma, hi dicant quam in bandam causa doveri 235 caschet, et ipsorum pendat lis nostra parero. Si mihi tortus erit, vestram sperate rasonem, sufficiens ego sum pegorarum solvere mundum. Si vobis, iubeo, ruginentas ponite dagas; nos altramentum, quid sit soldatus in armis, 240 vobis cum factis mostrabimus, absque parolis. Est sacrificium sanctum coeloque graditum, est charitatis opus vos scortegare vilanos. Stat male nobilium sub corde superbia semper, pessima sed culpa est villanos esse superbos, 245 nec toto in mundo reperitur abusio maior. Progenies malnata quidem villana vocatur. Picchetur quicumque favet tutatque vilanos. Non nisi vilanus, quisquis miseretur eorum. Tunc ego crediderim leporesque, canesque coire, 250 seque lupi miscere ovibus cernentur, et una stabunt pernices et quaiae cum sparavero, si contadinum quisquam trovat esse dabenum. Vis civem superare? bonas huic parla parolas. Vis contadinum? bastonibus utere tantum. 255 Magnates dictis placidis, mercede puellas, fanciullos stroppa vincis, bastone vilanos. Pasce asinos paia, porcellos glande, cavallos atque boves foeno, villanos pasce tracagno. Centum falsa piat giurans sagramenta vilanus, 260 ammazzatque homines uno pro pane gaioffus. Villanus gesiae servare statuta recusat, et dicit quod non uxori bestia differt. Non guardat matrem, non natam, nonque sorellam. Cuncta bono stomacho gens haec spelorza tracannat, 265 atque facit somam (ut dicunt) ex omnibus herbis. Semper habent ossum poltronis quando lavorant, sed, quando ballant sub glandibus atque sub ulmis, ad viridesque ruunt piva clamante pioppas, et calcagnadis terram sine fine travaiant, 270 tot parent dayni, tot caprae, totque camozzae, blasphemantque Deum, sanctos, sanctamque Mariam. Dixerat haec Cingar stans in guardare cagnesco, zanettamque tenet bassam tirare paratus, si sibi villani dare noiam forte comenzent. 275 At nolunt timidi gattam affrontare gaioffi. Non tunc tempus erat sat aconzum, satque speditum, non sat eis, inquam, tutum, nec alhora parebat congruus ille locus, sed ad altras texitur horas proditio, coleraeque focos in pectore servant. 280 Stant timidi, quacchiosque tenet praesentia Baldi. Aeolus interea, ventorum duca, tirannus, scoeptra pians, testam montagnae scandit aguzzam. Hinc voltans oculos spatiosa per aequora tundos, non vidit alcunam circum confinia navem, 285 nam quae terribilis carricatur pondere Baldi tam lontana fuit, quod ochyalibus Aeolus ipsis (multum vecchius erat) non comprendivit ab undis. Ipse procul dubio, si tantum nare baronem scisset, adiratos tenuisset carcere ventos. 290 Concava montagna est, quae culmine toccat Olympum, fundamenta tenens maris inficcata sub undis. Grossibus asprezat pendicibus, atque petrazzis, nullae ubi frondescunt sylvae, nullaeque virescunt herbae, non ulla greges prataria saginat. 295 Verticis ad cimam chiavatur porta cadenis, quae ferro tota est, Vulcani facta boteghis: haec serat obscurum vastis sub rupibus antrum, in quo chiavantur tanquam in carcere venti, hic ve cadenati vario boffamine cridant, 300 ut cridant pingues inter porcilia porci, quando brodae nimium tardae portantur ad albi. Sunt ibi, dico, Noti, sunt Austri, suntque Syrocchi, iugiter attendunt qua porta recluditur illis, mille annos una hora paret saltare deforam, 305 atque procelloso pelagum vexare travaio. Qualis cazzator braccos, agilesque levreros, in praesone tenet, nec dat mangiare coëllum, quo bene plus valeant morsu boccare famato, atque dretum capris levius spazzare caminum. 310 Nocte, die bau bau importunis versibus urlant nec lassant homines unquam dormire vesinos, nam poca, nam nulla est non tam discretio bracchis, quam quibus est curae ter centos pascere bracchos. Talis in obscuro ventos rex Aeolus antro 315 chiavat, ut optantes groppis exire solutis huc illuc rabidi crudelius aequora versent. O miseram navem, miserum magis imo paronem, quem sprovista rapit ventorum squadra ruentum, quem cum compagnis ferus ille Sirocchus acoiat! 320 O quantum praestat sit praticus arte vogandi, qui pugnat rabidam sopiantum contra brigatam! Aeolus ergo, volens solazzum tradere ventis, ecce cadenazzos tirat extra foramina grossos, ferratasque aperit portas, intratque dedentrum, 325 qua propter venti rident, festamque comenzant, vixque tenent illos boghae saltare volentes. Increpat illorum smaniam, cridansque menazzat Aeolus, et schenas crebro bastone richioccat, quippe furunt, ruptisque optant borrire cadenis, 330 atque mare, et terras, coelumque butare stravoltum. Est ibi Syrocchus vento crudelior omni, est ibi Garbinus, Gregus, Levantus et Oster, estque Tramontanae bastardus Borra, Libecchius, Libecchius bavam qui nigro fundit ab ore, 335 fodratosque oculos portat de carne salata. Non maium sofiat, ni centum mille diablos sorbeat in ventrem, mox astra fretumque roverset. Sed quum Garbinus pelagum fantasticus urtat, si sibi contrastum non postea sentit habere, 340 semper maturo spatiatur in aequore passu. Tramontana colit gelidos ventessa triones, quae Boream genuit, coeli impregnata biolco, qui supra carrum Cinosuram menat atornum. Tramontana gelans vult nos portare pelizzas, 345 unde bisognosa est castronis lana tosari. Borra todeschorum spirat furibundus ab Alpis. Heu miseram barcam quae tunc in gurgite nodat, quando repugnatur, quando hic stizzatur ab altris: omnia fracassat, rumpit, spezzatque, rapitque. 350 Oster habet secum mala quanta trovantur in orbe, atque cagatores, latrinas, atque cloacas pestifer intenerat, populosque nocivus amorbat. Cancrescunt homines, Francae baronia creatur, quo plures mea Roma parit quam Francia Gallos. 355 Siroccus pater est furiae, stizzaeque padregnus, qui sofians tremolare facit solaria mundi. Est usanza sibi boffare culamine tantum, terribilesque tirat per nubila coeca corezas, quae nos pensamus magna esse tonitrua coeli. 360 Credite daverum non esse tonitrua coeli ast appuntando pettos Siroccus amollat. Gregus amans guerram semper combattere cercat, et pacem alterius multo sturbare travaio. Concipit ignivoma quosdam sub nube granellos, 365 tempestae qui nomen habent, grandoque vocantur. Ista haec materies non freddi tempore cascat, sed quando terram nimis ardens brusat Apollo, humida cum calda speties unita ligatur, donec concipitur quaedam solidatio giazzae, 370 sulphure quae redolet nasis et pulvere schioppi. Gregus eam, veluti stranus spetiarus, in uno vase frequentatis vicibus sotosora revoltat, atque procellosae pluviae coriandola format. Inde per intornum talis confectio cascat, 375 poltronosque facit coelum maledire vilanos. Quidquid aquistatur per tempora longa biavae, pessima tempestas una desertat in hora; vignas disramat, lacerat, smiccatque racemos, sgranat aristarum tecas, segetumque guainas. 380 Audis villanos, tali pro strage, ribaldos blasphemare, manuque ficas ostendere coelo. Eurus ab aurora lento se flamine portat, placat et ardentes, dum transit, Apollo fasellas: hunc navaroles pretiant, chiamantque galantum, 385 atque bonum socium, qui non flat more Libecchi, moreque Garbini, quibus est usanza gabandi, ac traditoresco nautas oselare sereno. Non ita Greghettus, sed it aequa liberus aura, seu feriat poppas, seu proras guidet ad orzam; 390 at si forte aliis impellitur impete ventis, unde cagnezatus pelagum sotosora burattat, nempe suae colerae dat nautis semper avisum, qui stent prudentes (ut fertur) ac in cervello. Est etiam Zephirus, quo non castronior alter, 395 qui nescit pelago modicum torcere peluzzum. Hunc ve Maëstralem pratighissima Zennova chiamat, qui fractos reparat marinaros, cuncta serenat, scampatumque procul solem pro strage Sirocchi praticat ut redeat, trepidusque retornet acasam. 400 Ergo scadenatis rex omnibus Aeolus uno se cantone tirat, ne forte volaret et ipse, namque suum ferrent per nubila forte magistrum. Nox medio in giorno nigras diffuderat umbras, vela viluppatas faciunt incerta foiadas. 405 Viderat ascortus signalia multa paronus, pro quibus agnoscit prigolosum nascere tempus. —Me miserum—clamat,—nuper brovabat Apollo, nunc ve sub obscuro moriens nimbone vacillat. Cernite delphinos quam curvo in tergore saltant, 410 atque cimigattas faciunt, tomosque frequentant. Cernite stridentes gavinellos ire per undas, montavitque altum gyrans aieronus Olympum.— Sic ait, et tamen austros contrastare parecchiat. Quid facit? abbassat paulatim vela cirellis, 415 et nudans brazzos se plantat retro timoni. Plurima chiozottis famulis commandat, et uni cuique dat impresas varias, certasque facendas: qui sgroppant cordas, qui tirant, quique ralentant, et centum raucas sentis cantare cirellas, 420 et centum voces hominum faciuntque iubentque. Nobilis in quodam stabat cantone Lonardus, cum Baldo ludens ad scaccum, quando travaius maximus incoepit, non tantum murmure coeli, sed villanorum tradimenta scoperta fuere. 425 Cingar enim quadam solettus parte iacebat, qui, dormentatus dum ronfat more bovino, non attendit eas iam vento instante ruinas: cui non bombardae potuissent frangere somnum. Villani, quorum pegoras modo Cingar in undas 430 miserat, assaltant illum, dum somnia versat, ac per traversum zaffatum praestiter altum in mare praecipitant, et sic iniuria tandem vindicata fuit nec non satiata voluntas. Ille, quasi annegans, nodandi perdidit artem, 435 sed tamen huic praesens pepulit vexatio somnum, ne repletus aquis iam calzas tiret in undis, nam sibi sorte bona pur avantum traxerat arma, unde manus, brazzosque menans, gambasque speditas, tam bene nodat aquis ut rana et lontra videtur. 440 Senserat interea Baldus, quod Cingar in undis postulat altorium, buttat tavoleria longe, atque videre ruit casum, sociatque Lonardus. Pro dolor! ut retrovat, quod charus Cingar anegat, cuius ob officium scamparat vincula mortis, 445 et quod villani iaculantes ligna, travellos, nolunt quod manibus se se ille misellus atacchet, quali sit captus non est pensare diablo. Protinus e fodro spadam furiatus arancat, ad primamque provam tres mandat in aequora testas, 450 qua botta subito spallas gens porcida voltat, nec tentare volunt baldensis vulnera ferri. Baldus at insequitur miseros hinc inde fugatos, qui potius dant se pelago quam cernere Baldum, quos repetare videns rubefacta per aequora Cingar 455 non cessat nodando illos seguitare per undas, quos zaffans manibus totos per colla negabat. Miserat et multos Leonardus in aequora mortos, et porgens hastam de fluctu Cingara traxit. Nec bene sustulerat madidum pagnosque sugantem, 460 ecce repentinus ventorum stolus arivat. Borra prior, contraque furit rapidissimus Oster. En Libecchius adest, sternit casamenta, caminos, spolverizando volat stipulasque ad sydera balzat. Sed rebruscatur valido sofiamine Greghi, 465 tergore qui curvo montagnas sburlat aquarum. Sirroccus strepitat, stringasque culamine mollat, pro quibus astra tonant, tremit orbis, nutat Olympus. Pestifer Ostrus aquas implet, coelumque tenebris, turbatumque fretum montagnas suscitat illas, 470 quae bagnare solent supremi sidera coeli, castronesque maris vadunt pascendo per undas. Iam cridor aetherias hominum sbattebat abyssos, sentiturque ingens cordarum stridor et omnis pontus habet pavidos vultus mortisque colores. 475 Nubila tetra volant, nigris agitata diablis, fulgure flammigero tantum lampeggiat Olympus, post quem fulgorem pettos Siroccus alentat, inde procellosas agitat spruzzatque balottas. Tramontana suos crines freddosque capillos 480 explicat, et tanquam lunatica fertur in undas. Nocchieri frustra deponere vela fadigant, maxima ventorum violentia quippe repugnat, nunc ferus Oster habet palmam, nunc Borra superchiat, irrugit pelagus et fluctibus astra lavacchiat. 485 Horribilem mortem nautis fortuna menazzat, qui sine speranza voces ad nubila mandant, atque simul feriunt duris sibi pectora pugnis. At nullam tunc Baldus habet de morte pauram, currit ad hortandos nunc questum nunc ve quelaltrum, 490 dat comito altorium, dat nautis, datque parono, sollicitat cunctos, volgit, drizzatque timonem, nil sibi sparagnat valido, iubet hic, facit illic. Confortatrici solatur voce codardos. Ut vult nocchierus, mollatque tiratque ritortas; 495 si mollare nequit, spezzat, manibusque fracassat. Multa superchiando tempesta ruinat abassum, nil tamen in testa, seu brettam sive capellum, Baldus habet, dicitque illam montare nientum, dummodo scampentur cuncti, vult ipse negari. 500 Iam Boreas victor sotosora butaverat altros, mugit et imbrattat solus caligine mundum, impetus aequoreos strabalzat in aethera montes, infernique casas fundo scovertat ab imo, desperata gemit navis, iam stanca nemighae 505 se tempestati rendit veniamque domandat. —Ponite—clamabat navarolus,—ponite velam, est bagnata nimis, pesat nimis, arbor alorzam ibit et ad medium spezzabitur ille traversum.— Illico festinant omnes parere magistro, 510 ast intricatas nequeunt dissolvere cordas, imo cadens nimio pro vento quisque tramazzat. Praestus alebardam prudens ibi Baldus achiappat, cordazzasque novem fendento mozzat in uno velaque scarpatis cighignolis prona ruinant. 515 Solus ibi Cingar cantone tremabat in uno, atque morire timens cagarellam sentit abassum. Limarum non hic surdarum copia, non hic scarraboldelli prosunt, ladraeque tenaiae, non hic ars simiae, non hic astutia vulpis: 520 undique mors urget, mors undique cruda menazzat. Infinita facit cunctis vota ille beatis. Iurat, quod cancar veniat sibi, velle per omnem pergere descalzus mundum, saccove dobatus, vult in Agrignano sanctum retrovare Danesum, 525 qui nunc vivit adhuc vastae sub fornice rupis, fertque oculi cilios distesos usque genocchios. Ad zocolos ibit, quos olim Ascensa ferebat, quos in Taprobana gens Portugalla catavit. Hisque decem faciet per fratres dicere messas, 530 his quoque candelam tam grandem, tamque pesentam vult offerre simul, quam grandis, quamque pesentus est arbor navis, prigolo si scampet ab isto. Se stessum accusat multas robasse botegas, sgardinasse casas et sgallinasse polaros; 535 at si de tanto travaio vadat adessum liber speditus, vult esse Macharius alter, alter heremita Paulus, spondetque Sepulchri post visitamentum vitam menare tapinam. Talia dum Cingar trepido sub pectore pensat, 540 en ruptae sublimis aquae montagna ruinat, quae superans altam gabiam strepitosa trapassat, nec pocas secum portavit in aequora gentes. Baldus firma stetit veluti vecchissima querza, at se spazzatum Cingar tunc credidit esse, 545 seque ad venturam travo brancaverat uno. Saevit acerba magis rapidas fortuna per undas, iam iam nescitur quem tendat barca viaggium, ad quas ducatur spiaggias, ad quosve terenos: nunc sbalzata pedes lunae cum pectore toccat, 550 nunc diavolorum tangit fundamine cornas. Perdiderat scrimam tremebundus guida timoni, unde sbigotitus cridat:—Brigata, negamur, ibimus ad coenam cum mortis ante trehoras; vergotina tamen speranzae anchora videtur, 555 si tot somarum scarichetur barca fagottis. Eya age, quid statis? vitam proponite robbis! Quidquid valde pesat donetur piscibus, horsu Orlandi brancate animos, gittate valisas.— Tunc omnes parent monitis, dubiaeque saluti 560 prospiciunt savii, quae plus onerosa trabuccant: plena velutorum forciria, plena rasorum, scarlattos, granas, spalleria fina, tapetos, omnia praecipitant pelago: quae tempore mortis tanti stimantur, quanti nix tempore freddo. 565 Stant mercadantes taciti, statuaeque videntur. —Heu, cui divitias—aiunt,—cumulavimus istas! Heu quibus in fraschis nostrum frustavimus aevum!— Talia lugentes, misera formidine pregni, coguntur pelago pretiosas tradere ballas, 570 nam plus vita placet quam centum mille tesori. Nocchierus replicat voces:—Annuntio vobis; quae pesenta magis sunt vobis, quisque refudet, quisque det ingordo quae sunt onerosa profundo.— His verbis quidam vir praesens porxit orecchias, 575 qui nullam secum valisam pauper habebat, iuxta quem stabat coniux sua propria, qua non turpior altra fuit nec plus diavolata marito. Hanc rapit imbrazzum subitus, iactuque gaiardo slanzat eam longe, cridans:—I, merda diabli, 580 i, quia non habeo maiori pondere somam.— Illa per aequoreas hinc inde butata cavallas volvitur in testam, rapiturque negata sub undas. Sic vadant quantae sunt bruttae, suntque bizarrae. Heu quid nam dixi? sentit Mafelina, nec ultra 585 vult mecum ragionare, tamen placabimus illam.

LIBER TERTIUS DECIMUS

Stabat Neptunus scragna reposatus in alta, qui sua sub pelagi fundamine regna governat, inque maris centro locat urbes, castra, palazzos. Chors ibi continuo populis bandita tenetur, 5 pars it, pars tornat semper casamenta per illa, in quibus albergant nymphae, divique bagnati, fluminaque atque lacus veniunt ad iura tyranni. Stabat honorevolos, inquam, deus intra barones, dispensans varias conseio adstante facendas, 10 quando super piscem Triton infretta cavalcans, Triton Oceani bastardus et Anguillinae, improvisus adest, trottatque sperone battuto. Quisque facit largum, nescitur causa viaggi, unde quis affrettat verunam scire novellam. 15 Protinus a curvo delphini tergore saltat, inde, cavans brettam duro de cortice conchae, ante pedes regis Neptuni crura pigavit: —Quo nam—proclamans inquit,—rex magne profundi, quo novus hic fastus, quo tanta superbia nascit, 20 magna ne sub vili praesumpio pectore bravat? Ergo Iovis cum sis fratellus, et aequoris alti rector, et imperium super omnia flumina portes, quod tua guastentur patieris regna per unum furfantum, sguatarum, boiam, plenumque pedocchis, 25 indignumque tibi, dicam? leccare dedretum? Aeolus is ipse est proprius, de quo tibi parlo, qui quia Iunonis fantescam Deiopaeam (ex illis siquidem, quibus est data cura lavandi cantara, pignattas, porcisque recare brodaiam) 30 stentavit sposare diu, manigolditer altam fert cristam, et se se gravibus talvolta facendis ingerit hic ipsis, quas nec tu fare calares. Aeolus est, dico, qui nescio qualia saxa, saxa polita herbis strinataque solis ab igne, 35 possedisse godit, fumumque annasat arosti, castigatque suos ventos de more pedanti, moreque cozzoni magris dat fraina cavallis. Hic fuit arditus, asinus temerarius, absque, absque tuo imperio, rex o grandissime ponti, 40 grottas montagnae vastas aperire busatae, atque, scadenatis pedibus manibusque Libecchi, ventorumque simul cunctorum carcere fracto, tot slanzavit aquas, totque undas, totque procellas, quod superi metuere diu, metuuntque negari, 45 mancavitque pocum quin strabuccaret ab arce Iuppiter aetherea, credens anchora gigantes velle, superpositis montagnis montibus altis, tollere per forzam summi regnamina coeli. En quoque nunc nostras audent intrare masones, 50 atque ruinarunt, tutaviaque nostra ruinant attria, giardinos, stallas, casamenta, palazzos; et nisi provideas, o rex, te certus aviso: quod tu, nosque tuis nunc nunc afogabimur undis. Talia dum scoltat Neptunus, totus abrasat, 55 terque tridentino sbattivit littora rasco, trombettam subito, trombettam voce comandat chiamari ad se se, quem praestiter atque debottum drizzat ad aeolios scoios, rupesque pelatas. Hic trovet hunc regem talqualem, cui data cura est 60 a Iove striggiandi ventos, stallasque sgurandi: huic de parte sua convitia talia dicat, qualia conveniunt poltronibus atque dapochis, qualia fameio quadrant, scalzoque regazzo. Non trombetta sibi cosam bis dicere fecit: 65 it via, festinus veluti staffetta galoppat, fert humero trombam, buso de dente balenae, perque maris fundum campagna trottat in ampla, mox susum drizzans cursum, qua summa travaiant aequora, bagnanturque pedes aspergine lunae, 70 ipse quoque undarum danza danzare comenzat, ut facit ocha nodans, seu mergus, sive nedrottus. Undique fluctisonis hinc inde butatur in undis, atque sonans trombam chiamat procul Aeola regem. Aeolus ascoltat, subito descendit ab alpa, 75 cuius ab excelso mirabat vertice ludum, undarumque giocum, ventosque insemma tacatos: laudabat forzam nunc Borrae, nunc ve Sirocchi, nunc Tramontanae possam, rabiemque Libecchi. En tandem trombetta venit, coleraque brasatus 80 ambassariam facit, ira et fulmine plenam. Aeolus, ut minimus divûm stronzusque deorum, formidat regem, cui flumina et aequora parent. —Nil dubita—dixit:—facio quae Iuno comandat. Nunc nunc in montis chiavabo carcere ventos. 85 I celer, atque sona bis terque per aequora cornu. Altera fratantum per me provisio fiet.— Dixerat, et rupis testam repetivit aguzzam, ingrediensque busam, ventum disgardinat illum, quem Zephirum dicunt multi, multique Maëstrum, 90 qui rabidos valeat ponto distollere fratres, ad primamque maris fluctus tornare bonazzam. Ergo Maëstralis vultu se scoprit alegro, ghirlandamque ferens vario de flore cositam, tranquillat proprios blando sermone fradellos, 95 hinc magna illorum cito controversia cessat, atque tumor pelagi se se nihilare comenzat. Incipit et sonitum trombae trombetta sonorae, quo monitu scapolant venti nettantque paësum. Fugerat ergo ingens rabies maris, atque bagordus, 100 ecce procul scoium Baldus discoprit aguzzum, qui fert sicut Atlas in collo pondera coeli. Huc nochierus agit navem, si dicere navem iam liceat, quae rocca paret, vel bastio muri, cui dederit dudum in costis bataria canonum. 105 Hic non herba viret; non spuntat rupibus arbor, nemo pascit oves, nemo dat gramina bobus, tantum nuda patent grossissima saxa ruinis: sub quibus albergant falco, sparaverus, et uncis cum griffis aquilae, smerli, gavinellaque proles. 110 Huc tamen acclinat spennatam nauta galaeam, solis ut ad radios possint sugare camisas, et pegola et stuppa legni renovare galones. Cingar se prora saltu despiccat ab alta, tangere gaudet humum, gestisque solazzat alegris, 115 votaque post humeros peradessum facta butantur. Baldus eum sequitur, sequitur Leonardus et ille, ille galantus homo, qui nuper in aequora bruttam iecerat uxorem dicens: non esse fagottum fardellumque homini plus laidum, plusque pesentum, 120 quam sibi moieram lateri mirare tacatam, quae sit oca ingenio quae vultu spazzacaminus. Is erat e Berghem patria, descesus ab illa stirpe Maronorum, quam menzonare pudemus, vergognantque illam fomnae nomare fameiam. 125 Huic nomen Boccalus erat, quo doctior alter arte bufonandi numquam fuit intra Gonellas. Succedunt alii, saltantes extra caraccam: quisque locum cercat, quo soli corpora curent. Cingar ubique suam rugando servat usanzam, 130 donec ad obscuram pervenit denique grottam, quam intrare timet, sed apertam porgit orecchiam: si quemquam strepitum valeat sentire la dentrum. Quale per artificum botegas murmur habetur, quum pars martellat, pars limat, parsque nigrantes 135 mantice carbones reddit plus gambare tostos, seu voias Bressae, seu voias dire Milano, tale per inventam sentit resonare cavernam. Nil tamen aspectat, nullo huc intrante lusoro; acennat socios, currunt, placet ire dedrentum. 140 Itur, coeca domus fuligine tota nigrescit, cernere quam possunt, stizzum portante Bocalo. Quo magis introëunt magis illa sonatio tich toch fit martellorum, nec non sofiatio buf bof. Post centum passus quadram catavere piazzam, 145 cui quaevis trenta est quadratio longa cavezzos. Porticus intornum, octo sustentata colonnis, qualibet in banda, format mirabile claustrum, quod rotat incercum, velut omnis sphera polorum, seu sicut Modenae, seu sicut magna Bolognae 150 filatoia gravi circum gyramine vadunt, per circumque strepunt de seta mille canones. Quaeque colonna duplex de bronzi facta metallo est, archi de argento facti, voltaeque musaico, in quibus haeroum fortissima gesta leguntur. 155 Pinxerat hic pictor pictorum, magnus Apelles, quidquid fada sibi comisit pingere Manto, Manto, Tyresiae proles, uxorque Foletti. Cernitur hic illic semper memorabile bellum, quando Barigazzum Pompeius ab arce Cipadae 160 compulit, et, missis raptim squadronibus, ipsum stravit Alexandrum Magnum, Xersisque canaiam sub duce Grandonio mazzavit ad oppida Nini. Armiger Orlandus furit hic, dum fortis avanzat Hanibalem, nec non capelettum buttat Achillem 165 cum caput avantum magni de arzone Bufalchi. Parte alia Caesar, secum veniente Rinaldo, Alpibus in vastis Ferrarae, iuxta Folignum, diripit armatam de fustis, deque galaeis, quam Darius princeps mundi, mediique Milani, 170 miserat in punto propter ruinare Cipadam. Haec ea, cum multis aliis, depinxerat illic pictorum columen, lux, lunaque, solque penelli. In medio claustri, super octo alzata pilastros, arca sedet, quam tunda coprit testudo piombi. 175 Illa decem brazzos est longa, sed alta triginta, pyramidisque instar surgens sibi culmen aguzzat. Tota lavoratur nitido sculptoribus auro, per quam distinctae lissato in marmore zoiae stralucent, tanquam per coeli marmora stellae. 180 Quisque pilastronus crystallo conditur albo, cuius in interno sberlucet ventre rubinus, ceu quum fare solet lanterna moccus in una. Porphida non desunt, alabastraque lucida muris, nec calcidonium, nec vulsa coralia ponto. 185 Hic ascoltantur gyramina plura rotarum, quas velut orlogii vaga contrapesia guidant. Ista pro causa currit fabricatio circum ad formam naspi, cum foemina fila volutat, arca manet solum rutilis imposta pilastris, 190 atque inter septem ceu tellus pendula coelos eminet, et semper moles it spherica circum. Constiterant ergo stupefacta mente barones, cuncta palesa vident, claro splendente lusoro, quem pretiosarum fundit lumera petrarum. 195 Hi quoque ridentes a circum circa menantur, namque per intornum fabricatio tota galoppat, sed quando ad centrum veniunt bigolumque posadae, arca ubi firmatur, stabilique in sede repossat, stant firmi, cerchiosque vident rotolare theatri. 200 Tum sibi praeterea maior maravilia nascit, quod cernuntur ibi circum pirlare solari, ireque datornum velut omnis machina mundi, quam dentata menat moles diversa rotarum. Non huc comparet neque vir, neque parvula musca; 205 tantum sentitur, generat quem fabrica, rumor. Ad martellorum sonitum vult pergere Baldus, unde videns scalam, quae scandit more limachae, hanc montat gradibus, tamen it velut ante datornum, ac sua fit duplex rotolatio, namque movetur 210 omne opus incircum, scalam quoque tirat apressum, ipsaque per se se circumfert scala scalinos. Post multos gradulos tandem reperere masonem, quae crebris stantem gyris intorniat arcam. Septem sunt sperae varia de sorte metalli, 215 quarum derdana est cunctis angustior altris, quarum suprema est cunctis spatiosior altris. Extrema argentum est; fissatum sulphur et album mercurio mixtum, facit hoc buliente bodega. Hoc valet in finum argentum convertere stagnum; 220 hic plenas athalac et aceto mille burinas effumare vident, quo fumo argentea blancam materies perdit spetiem, coelique colorem vestit, ut ad vistas hominum sit gratior illa. Circuit haec igitur de argento machina puro, 225 in qua sculpita est facies cornuta Dianae. Post haec ascendunt alios cinquanta scalinos, atque ibi mercurii fabricam invenere gelatam: alphatar instabilis flueret, faceretque nientum, ni simul admixtum dragantum salque liei 230 esset et ad furnum cuncta haec stillaret aludel. Voltatur finum servus fugitivus in aurum, si bene iuncta suos cohibet medicina vapores. Non sine Mercurio valeas mutare metalla, unde canunt vates, quod nuncius ille deorum est, 235 quo sine nulla quidem vel pax vel guerra movetur. Ascendunt iterum Veneris solaria rubrae: rammus ibi fulvum tandem voltatur in aurum, ast opus est centos carbonum spendere saccos, argenti et auri naturam rammus acquistat, 240 at numquam horumdem, Gebber testante, colorem, unde minor spesa est, at rerum maior aquistus, ut rammus maneat rammus, formetque pignattas, sive bagatinos praestet quantumque legeros, quam cercare aurum tot afannis, totque malhoris, 245 nec reperire unquam nisi post ter mille pacias. De Venere ascendunt ad cerchium Solis et auri. Aureus est cerchius, Phoeboque simillimus ipso. Author earundem rerum, post mille fadigas incassum spesas, post persum tempus et annos, 250 hanc fecit veram finaliter improbus artem. Verbitrium lapidem retrovavit philosophorum. Multicolor lapis est, elementis quatribus extat: igneus, aëreus, terrenus, aquaticus, unde siccus in occulto, caldusque; sed in manifesto 255 humidus et gelidus, natura ve querna fit una. Spiritus hic lapis est, qui transmutatur in unum nobile, adustivum, pariterque volatile corpus. Non fugit a flammis, liquidi fluit instar olivi, multiplicat, solidat, praeservat tempore longo, 260 atque potest mortos primaiae rendere vitae. Hoc tribus in verbis consistit munus, ab alto quod Iove donatur sapientibus atque beatis. Ingravidat semet, de semet concipit, inde parturit et sibimet vivit, sibimetque necatur. 265 Suscitat hinc semet, nam sic Deus ordinat illum. Est tinctura rubens lapis iste, biancaque, vivax, concipiens aurum si fumo iungitur albo. Numquid elithropia est? adamas? calamita? lypercol? Absit, nam fluitat, seu sit cum corpore, seu non. 270 Est vi (num dicam tandem manifestius?) est A, qua vita fruimur, qua verum acquiritur aurum. Ad Martis veniunt, post solis clymata, ballam: ferrea quae tota est, nitidoque azzale finatur. Hac sine materia nostras nihil esse fadigas 275 iudico, qua propter ferrum est magis utile, quod sit ferrum, quam quod sit seu stagnum sive latonum. Sunt ferrum vanghae, sunt ferrum rastra, badili, sunt ferrum falces, zappae, centumque ricettae, cum quibus et vini bonitas et panis habetur. 280 Commodius nihil est ferro, nihil aptius, inquam. Non opus artificum quorumlibet esse catatur, quod fieri duro sine ferro denique possit. Ecce marangones operant lignamina ferro, ferro taiantur calzae, variaeque gonellae, 285 pistat mortaro speciarius omnia ferro, cum gucchis ferri brettas brettarus agucchiat, ferro zavattas gens scarpazina repezzat, calcinat et ferro muros murator et albat, non radit barbam barberius absque rasoro, 290 non herbolattus dentes cavat absque tenaia, nec porcos castrat sine ferro conzalavezus. His bene discussis, Iovis ascendere biancam materiam stagni, quod corpora nigra dealbat, sed peccat buliens, nam corpus deterit omne, 295 praeter Saturni et Solis: tum firmius haeret et soli et lunae, nec ab illis nempe recedit. Cuius peccatum (ne corpora scilicet ipsa frangat) quisquis enim cognoscet tollere: felix, o felix nimium, qui travos, saxa, quadrellos, 300 ac sua quaeque cito fulvum cangiabit in aurum. Sed quia nescitur mortalibus ista recetta, felix o felix qui scit stagnare padellas, atque repezzandi cum stagno praestat in arte. Post spheram stagni, Saturni ad fluxile plumbum 305 itur, et artifices illic reperere dosentos. Illico pulchra, gravis, leggiadraque donna resurgit, contraque barones vultu veniebat alegro. Baldus eam, curvando genu, cortesus honorat, mox veniam chiedit, nimium si forte protervi 310 tecta subintrassent, et sacra et sancta dearum. Subrisit matrona illi, dehinc talia dixit: —Sum ne ego tam grandem dignata videre guererum, quem coeli, terrae, ponti venerantur et orci? Urbs mea te genuit talem cortesa baronem, 315 qualem non generat totum natura per orbem. Illa ego sum Manto, de cuius nomine nomen Mantua suscepit, quam condidit Ocnus in undis, tempore quo Troiam ruinavit panza cavalli. Nec penitus vestros animos stupor occupet ullus, 320 si nunc usque meam potui traducere vitam, nam datur aeterno me tempore vivere fadam, donec ab aethereo guastetur iudice mundus. Hactenus ingemuit sub acerbo nostra tyranno Mantua, quo mores cortesos perdidit omnes. 325 At praeclara modo, regalis, et alma fameia Gonziadum venit, atque aquilas spigat undique nigras. Haec, quam vidistis, miro fabricata lavoro stancia, Francisco Gonzaga tota dicatur. Post centum guerrae palmas, post mille trophaeos, 330 post vitae laudes, post vecchi Nestoris annos, illius huic magno donabimus ossa sepulchro. His ego divitiis praesum, facioque magistros aurifices, doceoque aurum formare, catatum ex virtute trium verborum: nomina quorum 335 auribus admotis audite, quod illa docebo.— His dictis thebana parens, nutrixque Cipadae, multa susurrando per eorum fixit orecchias, quae toccare manu faciunt genitalia rerum: herbarum forzas, stellarum facta, petrarum 340 effectus varios, et habendi denique plenam semper ducatis borsam donavit avisum: quod magis importat, magis altum recat honorem, quam studiando libros et stellis perdere sennum. Nauta sed interea non poca foramina barchae 345 conzarat, rursumque parat tentare diablos. Baldus ab aurificum, sociis comitantibus, antro se portat, caricatque suo cum corpore lignum. Tunc dare vela iubet, zephyri velamina boffant, mantoaeque magae spallis casamenta relinquunt. 350 Forte alios inter peregrinos atque romeros, quos omnes pariter barca illa in ventre ferebat, vir vivax oculis aderat vultuque galantus, tam respettosus, tam sequestratus ab altris, ut totum per iter non dixerit octo parolas, 355 quippe habitu proprio, genioque suopte, tacendo vergognosus erat, stabatque in parte solettus. Huic nomen Giubertus erat, qui voce, lyraque Orpheus in sylvis, inter delphinas Arion, saxorum ad sese, nemorumque tirabat orecchias. 360 Baldus eum pridem tacitis guardabat ochiadis. Ille, viri tanti cernens sibi lumina flecti, fronte rubescebat, bassosque tenebat ocellos. Captus ob id, Baldus penitus moruisset alhoram, ni prius agnosset qui sit, quo vadat, et unde 365 adveniat, mentemque suam, studiumque suorum. Ergo, ubi cognovit cythara cantare peritum, hunc rogat, ut tantam voiat recreare brigatam, voceque dulciloqua longum nihilare caminum. Ille statim censet tanto magis esse barono 370 parendum, quanto se noscit in arte magistrum. Expedit e panno sedae mirabile plectrum, sive lyram dicas potius, quae concinit arcu, concentuque suo facit omnes stare balordos. Iam rectas, longasque arcu menat ille tiratas, 375 taliaque altandem modulando carmina coepit: —Infidum arridet saepe imprudentibus aequor, mentiturque leves zephiros aquilone parato. Hinc veniunt homines cupidi, quos plura videndi cura subit, seu forte deas in gurgite nantes, 380 sive tridentiferi verrentes caerula currus. Verum ubi subducto ventum est qua littora circum misceri aspiciunt coelum aequore, et aequora coelo, en miseri avulso singultant viscere proni hinc atque hinc nautae, nigraque urgente vomuntur 385 bile dapes, foedatque acidus Nereidas humor, unde indignantes venti tam audacter amicas commaculare suas genus hoc mortale, caducum atque procax, ne sic evadat crimen inultum concurrunt, sonituque ingenti obnixa profundo 390 tergora subiiciunt pelago, totumque revellunt. Heu stulti, quos nulla monet iactura priorum! Tunc ea tempestas, ea tunc asperrima rerum debuerat facies animo spectarier ante, quam nauta insultans fortunae solveret audax; 395 mox frustra insani vellent contingere portus. Talia cantando Giubertus, talia plectrum pulsando, sic sic hominum stupefecerat aures, ut nisi Boccalus cito providisset ad illos non homines certe navis carigata menasset, 400 sed tot pignattas, tot zoccos, totque colonnas. Bergamascus erat, ut diximus ante, Bocalus. Protinus accurrens, trat de cantone sacozzas quasdam pezzatas, recusitas, plusque bisuntas quam gremiale coghi nunquam savone lavantis. 405 Hinc sibi de medio strazzarum tasca cavatur, quam cito precinxit, dextro gallone cadentem. Mox positis trespis, mensam sibi praeparat ante, ac si bancherus vellet numerare monetam. Praestiter hic brazzos tunica, manicisque camisae 410 liberat ad cubitos, ut fitur quando parecchiat fluminis ad ripam fantesca lavare bugadam, atque bretarolis grossas ostendere gambas. Giubertus cytharam rursus velamine coprit, inde, sedens iuxta Baldum, ghignare comenzat, 415 namque Bocalus habet iam tractos extra besazzam quosdam de latta, vel tres, vel quinque becheros, insemmamque leves balotellas nescio quantas, maiores pilulis illis, quas Mesue dixit: «Recipe pro capite, anna, tria scropola, fiat». 420 His bagatellandi tantum gallantiter artem incipit, ut nunquam melius Zaramella giocavit ante ducam Borsum, solitus manegiare balottas. Mirum quam subitis manibus de suque de giuque stravoltat zaynos, ut tres cinquanta parerent. 425 Nunc unum ponit super altrum, nunc ve roversos dividit antrattum, stantes culamine coelo, atque super fundos modo tres, modo quinque balottae apparent, ac una modo soletta videtur. His bene completis, positisque da banda moiolis, 430 maius assaltat opus: facit huc portare caraffam, non malvasiae garbae, sed dulcis afattum, dicens non aliter fieri quod fare parecchiat. Hanc bibit, ad fundum veniens, trat in aequora zuccam. Mox aperit boccam, monstrat nihil esse dedentrum, 435 inde serans dentes grignantes atque scopertos, soffiat et risum, dum soffiat, excitat illis, cernere qui monam bertuzzam nempe parebant, quae tenet in testa scufiam dentesque righignat. Sopiat et vulgum sberlato lumine sgognat. 440 Verum quis credat? dum soffiat, ecce farina, ecce farina venit largo de gutture, quae iam imbrattando omnes cogit scampare brigatam. O puta, si strepitat plebs hic grossera cachinnis! Nil tamen a Baldo valuit plus ducere risum, 445 quam quod in hoc ipso medemo tempore zucca, zucca gitata viam Boccalo nuper in undas, Cingaris ad collum subito sprovista pependit. Dumque illi stesso Boccalus buttat in ora bocconem panis, dumque ocyus inde comandat 450 hunc spudare foras, o res mirabilis, ecce non ultra est panis, sed merda rodunda cavalli. Omnia corteso tolerat costumine Cingar, dum sic schrizzetur, ne schrizzum doia sequatur. Quid plura? ex oculis coram tot gente Lonardi 455 absque nocimento gucchias striccavit acutas, inque sinu Baldi mandat cercare Gibertum, hinc trahit o quantas qualesque con ordine robbas: scilicet ampollam, specchium, calamare, sonaium, chiappam piatelli, strigiam, pezzumque bragheri, 460 et quos ad missam mocolos zaghettus avanzat. Obstupet his Baldus, nec scit pensare qualhora iverit ad feram Lanzani, seu Racanatae, has comprare cosas, non soldos quinque valentes. Denique Giuberto nasum sopiare comandat. 465 Non negat hoc cantor; bis, ter, quater ille stranudat, evolat ecce foras magno rumore tavanus, quem seguitat grillus, post grillum trenta pedocchi, quos mage compitos non dat sguarnazza pitocchi. Et iam finis erat, cum Phoebus giunsit acasam, 470 chiamavitque suos alta cum voce fameios, patronemque volant de carro tollere giusum, disfangat pars una rotas, nettatque lavacchio, altera pars disfrenat equos, stallaque reponit, ac ibi cum paia sudantia tergora fregat, 475 mox beverat, solitasque orzi butat ante prevendas.

LIBER QUARTUS DECIMUS