Memnon, ab Aurora iam missus matre, fugabat cum scutica Chiozzam, Capram, Braccumque baiantem, innumerasque alias stellas de tramite coeli, per quam nunc debet transire caretta parentis: 5 noxque viam scapolat, visis splendoribus albae. Baldus, apollineos cernens uscire cavallos extra orizontem, carrumque tirare brasatum, talia contemplat, mox sic cum Cingare parlat: —O Cingar, grandis me nunc maravilia brancat, 10 nec scio qua guisa possunt, quae cernimus, esse. Nonne vides solem plus largum, plusque rotundum quando foras exit nascens, quandove tramontat, quam cum sustollit per coeli culmina carrum? Praeterea nunc fert tam rossum ille visazzum, 15 quod mihi barillam corsi trincasse videtur.— Cingar ait:—Magnas cosas mihi, Balde, rechiedis, quas nimis astrologi dudum schiarire fadigant, nam super humanos sensus ea facta provantur. Sed tamen insigni quidam de semine gregus, 20 cuius (si memini) Piationi nomen habetur, astronomusque alius Tolomellus, Iona propheta, Solon, Aristotel, Melchisedech, Oga Magoga, talia tractarunt per magnos sparsa librazzos.— Quando Leonardus sic audit nomine grosso 25 Cingara philosophos, Ogamque referre Magogam, corripitur tanto grigno, strepituque risaiae, ut prostratus humi iam crepare videtur. Baldus at, usanzam qui norat Cingaris ante millibus in cosis, tantum soghignat et inquit: 30 —Cingar, es astrologus? numeras num sydera, Cingar? O si te nossem has ipsas studiasse facendas, me fortasse ista fecisses arte magistrum.— Nil ridet Cingar, sed stat gravitudine tanta, quanta Pytagoras non staret supra cadregam. 35 Mox ait:—O quoties olim te, Balde, gabavi, o, inquam, quoties oselatus, Balde, fuisti. Me de nocte quidem pensabas ire robatum, seu sbusare ussos seu rampegare fenestras, sed (cancar veniat mihi nunc, si dico bosiam) 40 nocte ibam stellas ad contemplare fogatas. Montabam intenta super altas mente pioppas, ut possem melius coelum guardare propinquum. Cernebam lunam, macchiata fronte, biancam, distenebrare maris scoios, terraeque paësos. 45 Cornibus aguzzis, nunc paret scorza melonis; cornibus impletis, nunc est pars meza taieri; cornibus aggiuntis, nunc fundamenta tinazzi. Haec in cervello non lassat stare legeros, namque illam sentit cerebros picigare Valenza, 50 quae urbs in Spagna stultorum millia pascit. Villani, quamvis sint de lignamine grosso, hanc tamen observant quando est taiabilis arbor, namque solent gigni sub cortice saepe caroles. Hanc servant medici, quando medicina malato 55 danda sit; haec faceret quandoque cagare budellas. Hac lucente, stryae godunt, saltantque stryones, qui tunc se spoliant nudos ad cornua lunae, moxque diabolicis ungunt sibi membra cirottis, inde super gramolas, trespos, et guindala, zoccos, 60 supraque cadregas tota illa nocte cavalcant. Desperare facit nocturnos luna ladrones, nam contrabandos retegit, mostratque palesos. Nunciat haec pluvias, vultum nigrefacta rotundum, nunciat et nautis rubea cum fronte procellam. 65 Continet hoc bassum freddi regnamen olympi, atque lusentatur phoebeis nocte cavallis; hanc tamen interdum Pluto strassinat ad Orcum, quae pomgranati fuit aggabbata granellis. Te quoque, Mercuri, pochinas cerno fiatas, 70 qui fur es et latro et primus in arte robandi. Namque times, ne quum per coeli rura caminas, teque fretolosis adiungat Apollo carettis, teque giusum burlans faciat spezzare colengum. Tu tua supra casas lunae casamenta locasti: 75 sunt ubi sex centum pegorae, cridantque bebeum mille caprae, totidemque boves, asinique, somari, mille casalenghi porci, gobbique camelli. Tu scorris mundum, facis hinc, facis inde botinos, quos trahis ad coeli furacia tecta secundi. 80 Alatum portam semper tua testa capellum, alatos portat semper tua gamba stivallos, fatidicam portat semper tua dextra bachettam, quando ambassatas huc portas patris et illuc. Tu mercantiam traficans, vadisque redisque, 85 tu ventura canis, tibi multum musica gradat, tu guerram si vis compagna in gente maneggias, tu pacem si vis sdegnata in gente ritornas. Heu patrone meus, tibi me recomando ladrettum, ne triplicem supra forcam me lazzus acoiet. 90 Sed iam de Veneris coelo nunc sermo fiatur. Ipsam mirabar Phoebi seguitare pedatas, quando idem Phoebus neptunia regna sotintrat. O quantas voltas plantavit cornua zoppo ghiottoncella viro, fusosque in vertice tortos! 95 Vulcanum siquidem Veneris patet esse maritum, sed populi siquidem Venerem patet esse maritam. Dum martellabat ferrum Vulcanus in antro, Mars occulte suo vangabat semper in horto. O quot Vulcani, quot Martes, quotve bramosae 100 prevendae alterius mulae, vaccaeque trovantur! Ista Venus terzo casamentum fixit in orbe, per quem, nympharum multis comitata brigatis, it nitidas relegendo rosas, violasque recentes, mentam, garofilos, mazuranam, basalicoium. 105 Ghirlandas texunt, frescadas, serta, corollas, diversosque canunt strambottos atque sonettos, diversasque sonant arpas, manacorda, leuttos. Hic semper saltant, ballant, danzantque puellae, seque lavant nudas in fontibus atque laghettis. 110 Venticuli molles myrthorum frondibus atque floribus insultant, frescas ornantibus herbas, et straccatarum nympharum pectora mulcent. Hic fagi, pini, cedri, pomrancia, nespoi, spernazant umbras, ubi nymphae corpora possant. 115 Ad cazzam vadunt, arcos et stralia portant, discazzantque leves dainos, agilesque caprettos. Non mancant boschi de cedris, deque narancis, de myrthis, lauris, lentiscis, atque ginepris. Non ibi villani terram vangare fadigant, 120 non ibi villanae stoppam filare videntur, non ibi plantantur ravanelli, porra, cipollae; non aium, capiti nocuum, tyriaqua vilani; non ibi sub spinis, urticis, atque ruidis stant serpae, rospi, bissae, turpesque ranocchi. 125 Hic est grata quies, hic pax, hic plena voluptas, hic sunt gentiles animi, gentilia corda. Dumque Venus tanto gaudet bellina diporto, expectat donec vult sol equitare per orbem, quem leggiadra suis cupiens anteire carettis, 130 plus bellas mandat sibi retro venire puellas, quae impositis capiti ghirlandis, quaeve tenentes in manibus virides frascas, madidasque rosada, compagnant dominam, saltantes atque canentes. Illa praeit, recreatque polos, et plena rosarum 135 vadit ad oceani regnum, quo spumea nata est; cuius tirratur niveis carretta columbis, quumque propinquantem sentit succedere Phoebum, en scoprit rutilam tremulo de gurgite frontem, atque sui formam visi mortalibus offert. 140 Iamque omnes alias discazzat ab aethere stellas, et modicis parvam generat splendoribus umbram. Sat Veneri dictum: Solis veniamus ad orbem, qui medios inter cerchios sua regna governat, atque suum quarta fabricavit sede palazzum. 145 Chortem banditam portis ibi semper apertis Sol tenet, et cunctis intrandi nulla temenza est. Hic habitat vecchius barbatus, nomine Tempus. Tempus, quo nihil hac rerum sub mole terendum parcius, usque adeo rapidis se surripit horis. 150 Qui semper varios horatim parturit actus, qui nec pensero manet unquam saldus in uno. Nunc vult, nunc non vult bagatella, magisque legerus quam busca aut folium, quod ventus in aëra menat. Ille sibi quandam tenet in cantone botegam. 155 Pulveris orloios fabricat, plenosque rodellis. Matronam coepit propria pro coniuge bellam nomine Naturam, quae centum mille fiolos impregnata parit, nec maium tendit ad altrum, quam stimulare virum lecto, quam ventre pieno 160 disvulvare homines, castrones atque cavallos. Praecipue tamen ipsa duos de Sole fiolos, atque duas habuit, Tempus cornando, fiolas. Hos nondimenum pensaverat ipse bonhommus esse suam prolem, quorum sic nomina fecit: 165 Primavera, Aestas, Autumnus, denique Vernus. Primavera fuit Veneris maridata putello, qui gerit in spallis alas de more civettae. Nudus it, et nullis tegitur vergogna mudandis. Fert arcum semper caricum, plenamque guainam 170 stralibus innumeris, adeoque sotilibus, ut vix fila sotila magis possint filare begatti. Sunt tamen effectu variae, quas iste sagittas slanzat osellazzus, varios quia spargit afannos, cum quibus ad coccam plus centum millia cordas 175 dissipat ognannum, sed nil frustatur azalum. Una sagittarum sors est, cui puncta piombi, unde remucatur nescitque forare coëllum, nec penetrare potest, nolente Cupidine, panzam. Unde travaiato gentes sub sydere natae 180 vel sibi colla tirant, vel ferro viscera passant. Nam quis homo non se vel desperatus apicchet, vel de praecipiti sibi rumpat turre colengum, si miser, infelix, tragicus, sprezzetur ab illa, quam solam pensat, cupit, ardet, laudat, honorat? 185 Haec venit a dardis plumbi desgratia: quod, quam meschinellus amas, ab eadem spretus odiris, unde necessaris fato te tradere forchae. Altra sagittarum species aurata refulget, quae scoccando oculos intrat, filzatque magonem 190 trincerasque animi spezzat, murosque rasonis. Hac feriente, cadunt ab honesto corda volero. Hac feriente, cito mentis spezzantur habenae. Hac feriente, iacent conseia salubria spallis. Hac feriente, bonos compagnos quisque refudat. 195 Hac feriente, Paris patriae fuit, oyme, ruina. Hac feriente, patri taiavit Scylla capillum. Hac feriente, colo filavit claviger Hercul. Hac feriente, Iovem cornutum Europa cavalcat, Ioque de vacca ficta fit vacca daverum. 200 Hinc veniunt irae, sdegni, mala quaeque diabli. Primavera tamen, cum sit muliebre polenta, non cernit plus oltra sui quam culmina nasi, unde cupidineo godit maridasse marito, cui placitura suas rastellat pectine chiomas, 205 atque cerudellos crespat, ponitque belettum. Ghirlandetta, rosis violisque cusita galantis, bellificat trezzas usque ad calcagna volantes. Canzanti vestit soccam, setaeque sotanam, per quas innumeri flores recamantur et herbae. 210 Semper odorantes perfumos portat adossum: muschium, zibettum, nanpham, centumque cigalas, in quibus allicitur Veneris bastardus, et ancum talibus in fraschis minus ille cinaedus amorbat. Sed quoniam bella est, et cunctis bellior altris, 215 non curat stoppam tereti deducere fuso; nec post deductam, naspo convolvere filum, at sese virdis sub frondibus illa stravaccat, vel magis ad spassum per florida rura vagatur, quam seguitant dulces oselini semper, et omni 220 sorte melodiae faciunt cantando regattam. Non luscina deest, frifolo que gutture laudat laeta lovertisii mores, formamque morosi, et centum foggias gorghezzat voce metrorum. Cardellinus adest, qui annidat in arbore buxi, 225 dulcis ab auditu, sed visu dulcior, et qui sublatos natos retrovans, gabiaque seratos, non umquam lassat, sed miro pascit amore. Non ibi franguelli mancant, facilesque fanelli, atque caputnigri, lodolaeque per aëra vaghae. 230 Hic, papagalle, etiam cifolos ad sydera mandas, humanasque etiam praesumis dire parolas. Iugiter hic gazae «Puta, porca, vaccato» cantant. Primavera godit tam dulci accepta ricetto, poltronemque, fame morientem, atque dapocum, 235 nomine Solazzum, nutrit, pascitque panada, quam condire facit latesinis atque caponum pellibus, et magrum sibi praeparat illa bufonem. Altera Naturae proles, bona foemina certe, Aestas dicta, godit multis sudare fadighis. 240 Nullam fert soccam, sed solam nuda camisam, namque brusaretur nimio scaldore Leonis. Ipsa lavorando granaria frugibus implet, qua sine mortales omnino pane carerent. Zaltrones facit ista nimis sudare vilanos. 245 Haec tamen est illis sat grata fadiga marassis, nam quamvis asinina dolet schenazza cuchinis, atque caro veniat tibiando crevata ladronis, omnia supportant memores: quod tempore freddo non nix dat panem, non dat sibi giazza fugazzam. 250 Semper apollineo nigrefacta lusore fadigat; attenditque sitim crebro lenire botazzo. Dum coquitur Phoebo, segetes dum falce trucidat, dum quoque cum virgis gravidas dispaiat aristas, nunquam sbaiaffae cessant cridare cicalae, 255 quae cridando super vignas culamina menant. Debilis est ventus, nullumque movetur ab aura foiamen tenui, sbadacchiat terra, nec herbae se drizzare queunt, quoniam fugit humor ab illis. Diximus assaium de magni tempore caldi, 260 Naturae terzi promatur usanza fioli. Autumnum veteres Silenum dire solebant, cui testam nudam dicunt picigasse tavanos. Ipse praeest Bacchi domibus, totaeque fameiae, quem nos gastaldum, multi dixere fatorem. 265 Et quoniam gustat sol vinum dulce libenter, quem caricum musto semper damatina videmus, gastaldum Bacchi et Bacchum diligit ipsum. Hic Silenus habet quandam pro coniuge nympham, cui caput est grandis baghae, cui panza tinazzi. 270 Semper olet vinum, tandem vindemmia dicta est. Ambo sunt adeo pingues, adeoque pafuti, ut minus in grassa positi tumuere boazzi, ac velut inflati vento schioppare minazzant. Semper habent lateri, de retro, et ante, sonantes 275 mille fiaschettos, barilottos, atque botazzos, cum quibus andando, stando, saltando, canendo, se recreant, crebrisque caput sorbotibus implent. Usant saepe etiam plures cantare sonettos, gorgadamque tirant vini, cessante sonetto. 280 Post potum saltant, post saltum pocula siccant. Sic alternantes, laxis ebriantur habenis: hisque volant circum montes, casamenta, paësi, non quod eant circum, sed quod gyrare videntur. Imo sibi parent tam presto currere cursu, 285 ut barbarescos lassent post terga cavallos. Non cessant trincare tamen; tota agmina donec, agmina zuccarum, buttentur voda tereno. Somnus adest tandem, quorum nisi membra ligaret, illi plus cocti quam crudi, dummodo gambis 290 currere pensarent, de coeli sede tomarent. His nudis nudi fant guardam mille putini, dum sornacchiantes porcorum more quiescunt: cantant ehu ohe, saltant, faciuntque morescas, pinguiduli, forsanque habiles, aptique guacetto. 295 Quisque caput rizzum vignali fronde coronat. Quisque tenet manibus botros, uvaeque razinos, quisque fiaschettum, parvo pendente loretto. Morbezant, rident, celebrant baganalia patri, inde sub uviferis vignis ebriantur et ipsi. 300 Ebria stat mater, pater ebrius, ebria proles, sic ve ebri omnes patefacto gutture boffant. Bacchus habet magnum quodam cantone palazzum, quo centum canevae, cantinae, quove rivolti, sub terra occulti, servant, ut stalla cavallos, 305 vasellos varios, tum grandes, tumque minutos. Hic semper grossas lato ventramine buttas incerchiare vides, amplasque restringere tinas. Hic ve travasantur de vezis, deque barillis vina, propinari superum dignissima mensis, 310 namque hinc fornitur vinis asinaia deorum. Non ita formichae vadunt, redeuntque frequenter, quando aliquem mucchium gratae catavere ceserchiae, grandia tergoribus granorum pondera sburlant; fervet opus, populique nigri magna horrea complent, 315 ut per mustigeri facitur casamenta tyranni, quando frequenter eunt carichi, vodique retornant mille putinelli gestantes tergore corbas, cistas, cistellos, sportas, grandesque cavagnos, dulcibus impletos tribianibus atque gropellis, 320 seu moschatellis, seu greghis, sive zubebis. Pars ibi discaricat sommas, caricatque tinazzos, sed pars calcagnis follat calcantibus uvas, pars quoque mox factum vinum cavat extra tinazzos, immittitque cadis, longe sbilzante borono. 325 Postea torchiantur graspae sub pondere travi, unde fluit madidis sat goffa vinessa tinazzis, quam sibi povertas coeli comprare bisognat. Hic sunt carrari, sunt hic ter mille botazzi, atque mezarolae, atque ingens squadra vasorum. 330 Non Autumnus abest, camisazzam vestit olentem, semper vinosis de macchis undique carcam. Ipse praeest operi, facit hic, iubet illic, et omnes contentare deos studiat, mandante patrono. Gens todesca suos dicunt hos esse patronos, 335 imo deos alios non lanzchineccus adorat. Prova tibi effectum monstrat, si dicta refudas. Aspice, quum studiant desco, tavolaeque paratae, quomodo boccalum vodant per quemque boconem. Mangiaguerra ruit per zaynas, perque becheros, 340 fracassusque ingens per greghi pocula fitur. Non aqua praesumit tales accedere mensas, quae, bandita, pedes salicum tantummodo bagnat. Estque vetus mottum: «Scelus est iugulare phalernum». Mox ubi se retrovant tandem vacuasse barillam, 345 dant pugnos, calzosque ipsi furibunde barillo, spezzatumque vasum, nunquam reparabile, mandant. Chioccant inde sibi frontes culamine zayni, deque gravi mittunt redolentes gutture rottos. Per letram melius parlant, quam ante bevandas, 350 nec nisi de vino tunc fit parlamen in illis. Semper enim vinum pensat, loquiturque todescus, somniat, et piccam, dagam, bragasque frapatas pro vino impegnat, vendit, semetque pisonat. Si quid ei restat, quod vult lassare, celata est, 355 quae sibi tazza capax scusat, dum sorbet in illa. Dum trincher faciunt multus tartofen habetur; inde resurgentes ut eant, andare negantur, namque bogas pedibus vernazza iniecerat illis, quos nunquam muro se discostare videbis. 360 Sunt vultu similes Phoebo damatina levanti, fumantesque oculos torquent, centumque miaros efficiunt cerebro, quamvis stent in pede saldi. Inde movendo pedes, nulla ratione guidantur, tantonesque abeunt, veluti de nocte solemus, 365 ac ubi nullus adest intoppus, saepe trabuccant. Tandem se taccant manibus, se prorsus acostant aut muro, aut banco, seu trunco, sive pilastro, donec se buttent zosum, vel supra paiarum, vel medium in fangum porcino more volutent. 370 Nunc Invernus adest, Naturae filius ultim, de quo dum dicam, mihi da, Boccale, pelizzam, namque procul dubio me magrum giazza gelabit. Vir macer Invernus, quo non plus magra quaresma est, non habet humorem venis, bigolumque tacatum 375 fert schenae, guanzas cavas, subtileque collum, deque pede ad testam numerari ossamina possunt, ut Gonnella suo poterat numerare cavallo. Semper habet fluvidos oculos in fronte latentes, pallidus et smortus, stropiatus, rancidus, untus, 380 tamque malenconicus, quod semper flere videtur: cui ghiazzata colat de mento barba gelato, ghiazzatique sonant per circum tempora crines. Horrescunt magrae nimio pro frigore carnes, pocchettumque iuvat duplices gestare pelizzas; 385 cui nisi donaret soror Aestas, atque Autumnus, altera mangiandas spesas, alterque bibendas, gaioffazzus enim marza de famme periret. Semper apud brasas sibi stesso crura boientat, nec miser ingegnat retro portare cadregam, 390 substizzatque focum, cogens bollire polentam. It piger et strictus, quum vadit ad aëra, tantum, integer ut posset per gucchiae intrare busolum. Sunt albis semper sua tecta coperta pruinis, et candelotti giazzae de culmine pendent. 395 Non habet un minimum spassum, nisi quando dapochus unghibus ante focum rognam sibi grattat aguzzis, omnis osellorum cantantum dulciter hymnus hinc procul, et quidquid Primavera tilata ministrat: tantum cornacchiae qua qua, corvi quoque cro cro 400 continuo resonant, tacolantque insemma mulacchiae. Provida non exit dulcem formica masonem; clauditur in gusso limaca, busumque muraiat. In stabulis conduntur apes ad grepia mellis. Non errare vides bissas, freddosque lusertos. 405 Pastores mandris servant armenta stopatis. Tantum furfanti stentant hoc tempore freddi, qui faciunt nulla tremolantos veste coperti. Sunt tamen inverni gratae studiantibus horae, longa quibus multa de nocte dat ocia semper. 410 Praticat has igitur solis fameia masones, magnaque pro tantis bocchis fit spesa quotannis. Sed tibi somniferam cerno, Leonarde, vedutam. Tu male dormisti tribus istis noctibus, et tu, Balde, caput plumbi spallis portare videris. 415 Ergo repossemus, video ronfare Bocalum.

LIBER QUINTUS DECIMUS

Corpora somnifero recrearat quisque riposso, quae magis officio somni quam pane carebant. Dum tamen attendit, Baldo mandante, coquinam condere Boccalus, magnumque ad prandia piscem 5 expedit, inque brodo piscis caulata paratur, ecce lyram spoliat rursum Giubertus eburnam, dulceque chordiculis carmen dyapenter acordat. Vult etenim generosus homo gradire sodales, ut sibi mox etiam donetur banca scolaro, 10 in qua consideat cathedram sentire magistri Cingaris, et secum percurrens almanach omne deveniat praticus passatas dicere cosas. Praeterea non est placidi natura Giberti qualis quorundam cantorum temporis huius, 15 qui, bene muschiati, petenati, benque politi, non cantare volunt, nisi sint a rege pregati. Non sic Giubertus, non sic novus alter Apollo, cui si dixisset mulier pinzocchera:—Canta,— cantasset subito, minima ne in parte negasset. 20 Dispositis ergo terzis, quintisque, simulque vocibus octavis, tandem sic voce comenzat: —Heu quibus hoc mundi, quantisque in gurgite monstris iactamur miseri, linguarum flatibus aequor nostrum hoc et tumidis cynicorum exaestuat undis! 25 Quid freta nugarum referam? quid fulmina pravi nominis et famae? quid saxa latentia tristis invidiae? Scillae ve canes, guttur ve Carybdis? Felices nautae, quibus apta peritia magnum hoc mare sulcandi, Syrtesque Arasque cavendi. 30 Vos labor assiduus tantum, indefessaque virtus, monstrorum domitrix tolerantia reddidit aptos, turgentis pelagi cumulos superare minaces, ponere seu sit opus, seu malo attollere vela. Vix ea finierat Giubertus, mensa Bocalo 35 sternitur, et lotis manibus disinare comenzant, quattuor accumbunt tavolae, cui forma quadrata est; Baldus, Lonardus, Cingar, scalcusque Bocalus. Non curat pro tunc stomachus mangiare Giuberti. Baldus amorevolo, velut est gentilis usanzae, 40 invitat sembiante omnes ad fercula mensae: quisque refudavit, seu pro viltate vilana, sive quod in multis stomacarat nausea gustum. Ponitur in centro scanni, trans littora mensae, grandis in amplifico basiotto forma varoli; 45 quamprimum medio stetit haec impresa senatu. Cingar, habens gladium propter taiare paratum, dividit in solas tres partes ghelfice piscem: tres, inquam, partes uno de corpore fiunt. Prima caput, bustumque secunda est, tertia cauda. 50 Quattuor accumbunt, ubi tres accumbere debent. Cingar, ochiolinum faciens, acennat amicis: ut sibi, dum trapolam nunc praeparat, ambo secundent. Protinus ascorti cognoscunt id quod avisat, namque fit aguaitus poverum trapolare Bocalum, 55 ut nihil intuttum comedat de pisce tapinus, cum cocus extiterit, cum fecerit ipse broëttum, cum centum zacaras, melaranzas, atque sapores sparserit huic supra, circum, ventremque per ipsum. Cingar primus agit causam, primusque retirat 60 testam varoli de piatto supra taierum, fratantumque inquit sociis:—Scriptura favellat: in capite libri de me scripsere prophetae, sic caput istud erit sanctae completio legis.— Baldus, id advertens, ad libros mente recurrit, 65 nec fecit grattare diu sententia testam, grafiat ut gattus partem quae meza vocatur, scilicet ad sese traxit ventralia piscis, Lucanumque legit: «Medium tenuere beati». Cauda manet iam iam toto soletta cadino, 70 non perdit tempus iuvenis Leonardus, at ipsam caudam, cui dederat pridem Boccalus ochiadam, extrahit e brodo, dicens:—Nasone probante, exitus acta probat; poterit nodare Bocalus, cui iacet ante oculos pelagus brotaminis istud.— 75 Boccalus guardat nunc hunc, nunc turbidus illunc. Quid facit? advertens pro se non esse coëllum, ni velit ut porcus sese voltare brodaiis, protinus azzaffat vasum, pauloque moratus, suspexit coelum, dixitque novissima verba: 80 —Asperges me me, Domine, mundabor isoppo.— Sic dicens, illum gyrat, spruzzatque panadam, vicinosque omnes, Baldum, Baldique sodales, schittat aquis grassis, ungitque brotamine barbas. O quis non risit? quis non ridendo crepavit? 85 Barba pluit Baldo, Cingar sugat ora maniplo, pars sua toccavit Giuberto, parsque Lonardo, quisque fregat vultum, pectusque, sinumque colantem. Surgitur a tavola, prohibet mangiamina risus, non cessat Baldus ridendo probare tal attum; 90 dicit enim:—Merito piscem sua broda secuta est. Non sine aqua piscis, nec aqua sine pisce manebit. —Ergo—Cingar ait,—piscem mangiabimus, ut qua flumen abundavit sic illic piscis abundet. Non Boccalus habet rombum, culamina grattet.— 95 Sic dicens, tornat tavolae, masinatque molino. Sic faciunt alii, sua quemque prevenda moratur. Baldus at interea comedens tuttavia ragionat: —Miror enim, Boccale meus, cur quando, relicto pisce, crepabamus risu, non protinus illum 100 prenderis, ut nobis resa sit pro pane fugazza. —Non—Boccalus ait,—sine garbo et gratia et arte, inter compagnos facienda est soia galantos. Optime gabbastis, spartito pisce, Bocalum. Transeat, et nullo guastetur beffa tumultu. 105 Sic et ego in vobis asperges optime feci. Transeat hoc etiam, cronicisque notetur ad unguem. Optima pro tuttis passarunt omnia rebus, praeter quod surdas faciet pansuttus orecchias.— Cingar ait:—Poteris prigolo te opponere tanto, 110 cortellum cum pane licet mangiare famatis. —Sic faciam—respondet ei mox, dummodo panem sic blotum sgagnat, ut cardos mula Stopini. Quidam pauper homo, nimia pietate movestus, nescio quot menolas freddas, piscesque minutos, 115 attulit involtos charta, donatque Bocalo. Non ea Boccalus povereti dona refudat, imo ait:—Exiguum quum dat tibi pauper amicus, incipe Dameta, lento tibi mittit Ulisses.— Sic dicens, distrigat eos, guardatque traversus, 120 ut guardare solet scottantem gatta menestram. Denique pisciculum per caudam suscipit unum, quem non in boccam sed orecchiam ficcat, et inde, ad socios illum tornans, ita brancat et altrum, medesimumque facit, post illum tertius, et post 125 hunc etiam quartus, post quartum quintus, et omnes denique per caudas presi porguntur ad aures. Baldus, id advertens, parlat cum Cingare:—Magnus piscis cum bocca mangiatur, parvus orecchia; si bene Boccali meditor documenta periti. 130 Ecquid hoc importat? quid habent cum piscibus aures?— Respondet Cingar:—Pansuttus stoppat orecchias, fecit orecchinos de piscibus ille sotilis, unde repurgat eas; aliam non penso casonem. Pur, si aliam mentis tenet in forciria scosam, 135 dicat et ambiguos ab amicis toiat afannos. —Toio—Bocalus ait,—dubium: iam hebdomada quarta est hodie, quando mea coniux ivit a nodum, aequoreque in medio calzas stringasque tiravit. Nunc in mente mea stat prorsus grande talentum, 140 velle de illius statu sentire novellam. Ergo meis alzo pescettos auribus istos, ut certum faciant ubi stet, si mortua prorsus aut si solazzet illa cum gente da bassum. At mihi respondent: se natos esse pradessum, 145 unde negatur eis posse hoc agnoscere factum. Sed maior natu, seniorque varolus et ingens, cum quo tres tacite compagni dente ragionant, dire mihi poterit melius de uxore negata, qua propter liceat secum chiachiarare pochettum.— 150 Quo dicto fremuere omnes, habet ille rasonem, non inhonesta quidem talis domanda videtur, detur ei merito parlandi copia: piscis, piscis testa sua est, quae fert soletta loquelam, panza loqui nescit, muta est quoque cauda, sed ipsa 155 testa ragionabit, cui format lingua parolas. Sic vulgus strepitat, sic stat sententia Baldi, sic licet; et dictum factum testazza varoli sistitur avantum Boccalo, a Cingare tolta. Cingar adirato similis, qui ridet ab intro, 160 smergolat haec:—Esto, sublata est bocca varoli, cuius lingua potest bramam complere Bocali; esto, dat officium parlandi bocca, sed ipsi cur oculi dantur? cur frons? cur coppa varoli? grande mihi tortum faciunt, appello Gibertum. 165 —Sum contentus—ait Boccalus,—chare Giberte, te rogo per caput hoc, voias decidere litem.— Suscipit impresam leta cum fronte Gibertus: tum sedet in banca, cunctisque oldentibus inquit: —Dum rana et toppus faciunt insemma tumultum, 170 milvus ego hanc rixam dirimo.—Sic fatus agraffat protinus in tavola testam, laudante brigata esse satisfactum civilibus optime libris. Et iam finierant, tavolis, trespisque levatis: Cingar ad astrologas, Baldo mandante, facendas 175 tornat, et ingenio stabat Leonardus ateso. —Mars—ait,—armipotens quinto versatur in orbe, qui scorozzata semper cum fronte menazzat, brasatos oculos guardando torcet adossum, sanguineasque bavas sua labra colerica spudant. 180 Cristatam gestat galeam, chiusamque viseram, totus azalinis semper cazzatus in armis. Targonus dextro galloni, spada sinistro pendet, et arzono taccatur mazza ferata, quae centum libras pesat, non una demancum. 185 Talem portabat iuvenum fortissimus ille, ille gaiardorum columen Gonzaga Lovisus, quem male consulto quidam Rodomonta vocarunt, quem bene consulto poterant chiamare Rugerum, aut magis Orlandum, si cum virtute gaiardi 190 corporis est animi virtus pensanda coëllum. Mars ruit in pressam, grosso galopante cavallo, et bastiones sua circum castra gaiardos vadit adestrando, turres, casamatta, reparos. Non ibi telorum generatio quaeque bramatur: 195 ronchae, alebardae, partesanae, scuta, celatae, spontones, lanzae, picchae, spadaeque, daghaeque, corsaletta, elmi, maiae, cossalia, guanti. Stendardique volant, banderae; timpana pon pon continuo chioccant; sonitantque tarantara trombae. 200 Non mancant alii stromenti, cornua, cifoy, gnacara, bussones, pifari, pivaeque bitortae, et quidquid tandem doperatur tempore guerrae. Talibus in cosis sua Mars pensiria ficcat, solum squarzones delectans cernere carnis. 205 Huic caedes soror est, lis coniux, iraque mater, huic livor pater est, rabies et stizza fiolae. Hic hominum clamor strepitat, nitritus equorum. Non ibi cagnones, bombardae, passavolantes, non sagrae mancant, basilischi, non colubrinae, 210 suntque pavaiones, sunt tendae, suntque trabacchae. Polvificant nebulas pedibus repetando cavalli. Celsa fracassatae conturbant sydera lanzae, non quod conturbent, sed conturbare videntur, gestarum quoniam sunt hic simulacra cosarum. 215 Armatas densasque vides concurrere squadras, ordine quae nullo bottis se grandibus urtant, squarzantes maiam, schiodantes arma pesocchis cum mazzis, stocchis, picchis, partesaque nonis. Marsque roversatos ibi gaudet cernere mortos, 220 subque cavallorum pedibus stentare misellos. At rex cunctarum stellarum Iuppiter, alto in solio residens, sextum delegit olympum. Urbs ibi campagnae in medio spatiosa repossat, martello Steropis, Brontisque incudine, nec non 225 arte pyragmonica miris fabricata murais. Non est calzinis, non est fundata quadrellis, ceu Zenoa et Napoli, Florentia, Roma, Milanus, sed tantum variis finisque gitata metallis stampatur, veluti campanas Brixia stampat. 230 Merlos de duro gestat muraia diaspro, possidet ignitum merlorum quisque rubinum. Centum porfideae toccant ibi sydera turres, fundamenta iacent duro de marmore bronzi, cristallumque nitent frisorum cingula schiettum. 235 Culmina sunt aurum purum, quibus alta volazzant continuo vexilla, aquilis recamata grifagnis. Rupibus argenti videas hic stare colonnas, sustentare arcus ad sydera summa levatos. Hic thermae ingentes, hic magna palatia surgunt, 240 hic ve colossaei gyramina larga tinazzi, hic circi et campi, fora multa, theatraque multa, naumachiae, colles, aquaeducti, rostra, colossi, archi, pyramides, templorum millia crustis marmoreis fabricata, domusque, casaeque deorum, 245 quas super aspicias ter centum mille caminos, semper fumantes nunc myrrha et thure brusato, nunc rosto et lesso atque alio nidore culinae. Hic sua fundarunt omnes palatia divi, in medio quorum sua Iuppiter atria struxit. 250 Dedalus, artificum columen, primusque murator, atque marangonus primus, primusque magister architectus, ibi perfectas condidit artes. Centum balcones alti, centumque fenestrae, pars hac, pars illac, pars hoc, pars illoc apertae, 255 omnia lontano venientia semper adocchiant. Porticus in gyrum, sex centum fulta pilastris bronzineis, late circumserat omne palazzum. Mille dei, totidemque deae, nymphaeque galantae, semper ibi praticant, spatiantes ordine tondo. 260 Porta superba patet, quae numquam chiusa videtur, vestibulumque suas largum tenet ante vedutas; ponitur in quadro super octo pilastra levatum. Porphideus blanchis in postibus eminet arcus, circulo et in medio tria formidanda locantur 265 fulmina, quae magno sunt propria tela Tonanti. Continuo andatu divorum tota cavantur limina, sint quamvis alabastro condita duro. Suntque cadenazzi portarum, suntque seraiae, et chiodi, et cancri, de argento supra dorato. 270 Atria praeteriens, intras perystilia, centum qualibet in banda claustrorum longa cavezzos, ac diamantineis circum munita pilastris. Quaeque columna suam mira tenet arte misuram, quas proprio duras Vulcanus sanguine fecit. 275 Becchus erat, becchi sic sanguine reddidit ille mollia, quae nimium diamantis saxa rigescunt. Basilicae locus est amplissimus, undique cinctus sedibus ex auro, quo tractant numina causas, fata hominum, sortes, breve tempus, mille travaios. 280 Ad caput alta Iovis stat scragna levatior altris, quam deus argenti, deus auri, omnisque ricchezzae fossor et inventor, fabricavit, et omnia riccha, et pretiosa magis sic sic buttavit abunde, ut spazzaduras buttat Vegnesa quotannis. 285 Pensa igitur, quam bella illic cadrega sedetur. Diique deaeque omnes hic prendere iura frequentant, Iuppiter his fatum trutinat, sortemque misurat, Fortunamque super mattum facit ire cavallum. Nulla datur deitas aliis, ac nulla potestas, 290 ni Iovis annutu signentur brevia, bollae, certa quibus pendet ratio de rebus agendis. Iuppiter est etenim cunctorum papa deorum, cui basare pedes inchinant imperatores, dum centum rubeae circumstant agmine testae. 295 Quottidie divûm grege cortezatur, at ille suscipit exultans omnes; bona chiera brigatis omnibus, aut poveris aut ricchis, semper ab illo est. Laeditur interdum, cur non? deus alter ab altro: Vulcanus de Marte dolet, Veneremque ribaldam 300 esse cridat; vultu Ganimedem Iuno traverso guardat; et ipsa Ceres raptam Plutone fiolam lamentatur; agitque reum dea quaeque Priapum, qui scherzat propriis cum nymphis absque mudanda. Iuppiter ergo omnes utraque ascoltat orecchia, 305 campanasque audit iudex utrasque sonantes, inter quas tandem discrimine iudicat aequo. Si tamen ipse deis fuerit quandoque noiatus, fulmina ferre iubet, reboare tonitrua mandat, terrificatque homines, coelum cascare putantes. 310 Sed quando apparet Ganimedes, oraque basat, blandidulisque illum codegonem scannat ocellis, cui quoque dulciguli recat aurea pocula musti, protinus ira cadit, fugiunt e pectore sdegni, nubibus exonerat coelum, novus emicat et sol, 315 soleque sub claro surgit flos imbre cadutus. Sic quandoque homines magni, grandesque maëstri, et qui dicuntur signores esse bachettae, plus aliquando potest apud illos forma regazzi, quam sapientiloqui sententia docta Catonis. 320 Insurgunt scalae regales culmen ad altum, pars de corralo, pars marmore, parsque dyaspro. Quaelibet ipsarum scandit nonanta scalinos, per quas semper eunt, redeuntque, deique, deaeque. Passant per cameras doras, dorosque salottos, 325 quorum solari, nullo lignamine facti, tantum ex argento tavolas, auroque travellos ostentant, multaque nitent ibi luce saphyri. Hic illic famuli divûm, famulaeque dearum diversis lectos bene cultos floribus ornant, 330 lenzolesque albos tendunt, riccasque copertas, quas mira nymphae recamarunt arte galantas. Namque Minerva, Iovis cerebro nassuta, scolaras hic habet ad studium spolae curamque conocchiae. Ultima Saturni fieri parlatio restat, 335 ultima namque illi regio lontana tocavit. Hic habet uxorem, quae tres insemma fiolos parturiit tales, quales peperisse dolebat, namque patri proprio membrum genitale secarunt, bacchettamque sui regni per forza tulerunt. 340 Hic magrus est nimium vecchius, bolsusque crevatus, sbavavazzatque sibi naso scolante bocazzam. O quis amorbator maior, maiorque carogna? Non unum retinet dentem massilla galosi, atque omnes flatu putrido, quum parlat, amorbat. 345 Malpettenata grisis sordescit barba pedocchis, lendinibusque riget semper caviata molestis. It gobbus terrae, numerat bastone pedanas, de passu in passu bolsat, spudatque macagnos. Fert sgarbellatos oculos, nec sbercia mancat. 350 Pellizzonus eum usque ad calcanea coprit, sed tamen ille facit tremolantos tempore quoquo. Eius bassa domus plorat pro humore nocivo, plorant muraiae, plorant solaria, plorant omnia Saturni quo non Saturnior alter. 355 Occupat et guastat rumatica muffa vivandas, namque ibi splendiferas non mandat Apollo fasellas. Praticat hic semper nigris nox bruna tenebris, qua barbagiani, qua guffi, pippaquestrelli strident noctivagi, qua locchi, quaque civettae 360 semper gnao cantant, semper gnao nocte frequentant. Tristitia hic habitat, macies, genus omne malorum: angonaia, malum costae, quartanaque febris, mazzuccus, lancum, carbones, morbida pestis, flegma, tumor ventris, vermes, colicique dolores, 365 petra vesigarum, cancar, giandussa, bognones, franzosus, fersae, cagasanguis, rogna, varolae, defectus cerebri, rabiesque frentica, chiodus, stizza canina, dolor dentorum, scroffa, puvidae, phistula, galtones, tumefactaque lergna cadentis 370 testiculi, brofolae, tegnosaque codega, lepra, schelentia, gulae sicitas, et pectoris asma, nec non tenconus, nec non morena, podagra, muganzae, febres tysichae, tardaeque pedanae: infirmitates non totas dicere possum. 375 Ista fameia senem Saturnum semper honorat, sed male fida quidem, nam bursa vodatur ab ipsa. Hanc medici preciant, sed in altro corpore ficcam. Ergo Saturnus supremo praesidet orbi, de qua cascatus possit sibi rompere collum. 380 En vobis coeli septem descripsimus orbes, quos male scripserunt veteres, peiusque moderni, seu sit Aristotel, seu Ginus, sive Macorbi. Restat ut octavam veniamus dicere zonam. Sed quid ego (lassus) video? num cernitis? ecce…— 385 Talia dum parlat Cingar, cito Gabia clamat: —Fustae, sunt fustae;—quo dicto curritur armis. Astrologus Cingar subito se attrigat, oportet astrologare aliter, quam nocte spiare Bootem. Tuque tuas, Mafelina, satis, mea Lodola, stellas 390 cantasti, astronomis ignotas tempore longo. Nunc melius poterunt grossam ingannare brigatam.

LIBER SEXTUS DECIMUS

Togna caput mundi, Cipadae lampada, quam nunc quanta sit, atque fuit quondam, vel eritque futura, ipsa ruina docet, quam fecit circa lasagnas, dum cantare parat, stupidasque sonare bataias, 5 ecce venit, venit ecce furens: guardate, botazzi, hinc sgombrate viam, zainae, plenique barilli. Vestra ruina venit, bibet omnia more todeschi, deinde fracassabit totos sdegnosa fiascos. Nescio quid referet, vos ergo audite, brigata. 10 Plura secuturus de primis, deque secundis causis, ecce procul tres fustas currere Cingar viderat, et sociis digito monstraverat ante. Non ita praecipitat coelo falconus ab alto, cum venit apiombum, cui bracca levaverit ocam, 15 qualiter ecce ruit galeottis fusta gaiardis, qui stant ad remos, nulla religante cathena. Intus piratae, corsari, gensque ladrona, qui seu non credunt in Christo, sive negarunt: —Vela—cridant,—heus, vela cito bassate, presones 20 vos estis nostri, navem smontate, sonata est.— Vix ea finierant, altra huc bastarda galaea, altraque post illam veniunt infretta bravantes. Hic vir magnus adest, gentis capitanus, et urget remigeros fantes tanquam praesentia Turni. 25 Non fuit in mundo quidquam crudelius unquam, quem ladrum ladrae gentes dixere Lyronum. Ferreus aspectu, cui barba cruore recenti semper olet carnesque hominum ceu bestia mangiat. Tres igitur fustae veniunt demergere navem, 30 et freta vorticibus retro spumantibus implent. Baldus ad arma volat, sfodratum corripit ensem, imbrazzatque rotam scuti, bassatque viseram. Ipse Leonardus se Baldo firmat apressum, stansque parecchiatus stoccum tenet atque rodellam. 35 Viderat interea dispostos nauta barones, nil timet, imo rotat timonem contra galeas, seque parat guerrae, qua non prigolosior altra. Chiozzotti et Schiavi, gens telis apta marinis, arma piant, animantque alios animositer omnes, 40 implent sulphureo strepitosos pulvere schioppos, martinulosque rotant, curvas flectendo balestras. Pars ratis ascendit gabiam, pars restat abassum, quadruplicant forzam, Baldo praesente gaiardo. Totaque mercantum spes Baldum cascat in unum. 45 Iam venit una prior remis impulsa galaea; circum circa fremens gyrat, tunc nauta timonem praticus advolgit, veluti si advolgat habenam. Vidi Franciscum de Feltro saepe Mariam, cuius in exiguo regnat dos maxima busto, 50 villanum Spagnae leviter manigiare poledrum. Docta manus seu frena tiret, seu lenta remittat: ille statim redenae paret, dominique volero. Pirlat, et a testa descernit nemo culattas, tam subito voltatur equus, tam praestus arancat. 55 Non minus ingentem barcam cito nauta maneggiat, semper habens zuffum prorae qua fusta menazzat. En cito scioppetti scaricantur ab igne tresenti, milleque laxantur vertones extra nosellas, nemo sagittarum posset numerare bachettas. 60 Iamque comenzarant ad nubes surgere voces, innumeri quoniam primo piagantur asaltu. Saxa volant, grossique trabes, pegolaeque brusatae: artificiosus focus arma virumque squadernat. Tunc animosus aper, Baldus despiccat ab alta 65 prora terribilem saltum, supraque galeam hostibus in mediis balzat, ferrumque cruentat. Cingar eum sequitur, magno targone copertus, atque samitarram toto conamine vibrat. Inde Leonardus de schena tollitur alte, 70 ac super unius corsari tergora balzat, quem, feriendo alium stocco, trabuccat in undas. Baldus in introitu primo, velut impiger haeros, nocchiero fustae sese provistus acostat, pungentemque rotans stoccatam more trivellae, 75 ex una banda trippas sbudellat in altram. Corsari, magnis tunc urlis astra tocantes, intornum Baldo largam fecere coronam, at solitas barro furias in pectora chiamat, se totum lassat quo maior calca videtur, 80 ac ibi principiat disquistellare piastras. Hi subito largam pavidi fecere piazzam. Cui terit ille elmum, cui scudum, cuique celadam, cui spezzat cufiam, spallazzum rompit, et urtat, atque tridat carnes; nilque elmi, nilque corazzae 85 stant saldae ad Baldi colpos orlanditer actos. Testas et bustos pariter dat piscibus escam; et quod flamma facit, Borea sofiante, canellis, id facit et Baldus stricto praedonibus ense. Non scampare potest qui pugnat in aequore: sive 90 inveniet mortem per spadas, sive per undas. Tantus afogatum Baldum furor incitat, ut non sancto Francisco potuisset habere riguardum. Non illum Cingar pigritat seguitare, nec illum forza Leonardi: dant sorbas ambo cotoras. 95 Hi tres compagni, quid sit colpire, maëstrant, qui sint mandritti, quae puntae, qui ve roversi. Totum sanguificant pontum, terrentque diablos. At Lyronus adest bastardam supra galaeam, fertque alebardam, testasque superminet omnes. 100 Non vir, sed paret grossi statura pilastri. Hic iubet ad spallas navis gyrare galeam, dum se contra duas alias deffensitat illa. Praestus obeditur, navem postremus asaltat; hic ve menans vastis alebardam forzibus, uno 105 truncavit fendente gravem de retro timonem. Tunc se spazzatum iam cogitat esse paronus, namque suo mancat frenum, redinaeque cavallo. Ille manus taccat, navem crudelis et ipsam iam montare parat, nec opinio fallit homazzum, 110 nam, licet obiiciant chiozotti saxa, travellos, sulphureas faculas, pegolas, rasamque fogatam, ille valorosus, sociis seguitantibus altam se rapit in poppam, mediosque ruinat in hostes, quos cimigare facit sine brazzis ac sine gambis. 115 Non curat schioppos, non arcus, atque balestras, patronoque ratis colpo caput abscidit uno. Fac, lector, contum, si quis intrando botegam, plenam pignattis, boccalibus, atque scudellis, incipit a circum grossam manegiare bachettam. 120 O quantas facit ille scaias, facit ille menuzzos! Sic Lyronus agit, scapolantibus undique Schiavis. Quos taiat, strazzat, squarzat, sbudellat, amazzat. Boccalus, qui forte uno cantone latebat, valdeque formidans strictum de retro tenebat, 125 nec scit nec maium curavit scire bataiam, stabat ibi quacchius, spectans quid sortis acadat: vel vincat navis, vel vincat fusta, quid inde? Arte bufonandi victorem vincere sperat. At quando vidit grandem montare gigantem, 130 longeque testarum coelo mandare borellas, extemplo moruit; quid agat, fantasticat amens. Forte videt solitum schifettum stare paratum, ire, redire cito, nautis portare vivandas. Providus hunc pelago buttat, iuttante Giberto, 135 amboque discostant sese, portante batello. Non erat hoc tanto de casu Baldus acortus, scilicet ut navis Lyrono praesa fuisset, sed magis arditus provas facit ense cruentas, atque scadenatus tanquam leo rugit et omnes 140 vel penitus mortos lassat vel valde feritos. Eius ab aspectu furibundo quisque paventat, ac in abandonum potius buttantur in undas, ut faciunt pisces, qui saltant extra padellam. Hic illic taiat, hac illac pungit et urtat, 145 totus mortorum sbroiatus sanguine boffat. Possanzam sed non basto contare Lyroni: in qua parte suas dat brognas, stygmata parent. Sanguinolenta cadens carnes alabarda staiezat, unde omnes fugiunt, ac post atque ante relinquunt 150 pulmones, milzas, ventres, redicella, figatos. Nil nisi sentitur clamor, fremitusque morentum, horrendique cridi stridoribus aethera fendunt. Altri clamabant Christum, sanctumque Nicolam, altri cornutum Macomettum, altrique diablum. 155 Non fuit auditus, postquam nascuntur orecchiae, tam grandis rumor, strepitus, guerraeque fracassus. Parte alia Baldus, rabiosi fluminis instar, quod, praeceps veniens alta de rupe, marinas findit aquas, aperitque maris vortigine schenam, 160 sic per Evangelii Baldus se ventilat hostes, donec amazavit cum Cingare, cumque Lonardo, cotantos penitus coquantos fusta tenebat. Plus quam barberii bacillus netta remansit. Et iam Lyronus barzam acquistaverat omnem; 165 o quantum gaudet talem fecisse guadagnum! Dumque repentinus consurgit flatus ab austro, totos in navim piratas scandere mandat. Et grossum ponens alium de retro timonem, sgombrat iter liquidum, vento spirante secundo, 170 succeduntque duae cantanti voce galeae, quas tres esse putant Lyronus et altra brigata, nam per alegrezzam mens nostra fit orba soventer. Ergo volant, hiniantque preso unusquisque botino. Nulla sed in Baldo gaudendi causa relicta est. 175 —Heu quid—ait Cingar,—sic sic incaute gabamur? Saepe guadagnandi nos ingordigia fallit. Balde, vides? en navis abit, quo presa menatur?— Baldus, id aspiciens, se signat fronte rapata, statque tacens, nescitque loqui, parlatque nientum. 180 Semet at incepit Leonardus battere pugnis: —Ah mala sors—inquit,—nimis es contraria nobis! Surripiuntur equi, tamque acres, tamque galanti, quam nunquam maium terrae pars ulla creavit. Quos nisi vel per aquas retrovabo, vel per abissum, 185 iuro deos omnes, mihi met volo tradere mortem, hanc ve coracinam nunquam spoiabo da dossum, donec ego inveniam ladrosque, ducamque ladrorum, quem vel amazzabo, vel ego amazzabor ab illo.— Incagnatus erat Baldus, coleraque brasabat, 190 nam seguitare ladros sese non posse videbat, non est qui menet remos, vacuamque galeam. Cingar ait:—Gaude, spero scattare cavallos.— Dixit at haec Cingar pro confortare Lonardum, attamen interius dubiat, mentemque burattat: 195 quove modo aut guisa valeant uscire galaeam. Damangiare nihil retrovant, mancumque dabever, littora nulla vident, non circum circa terenum, omnia sunt oculis pelagus, sunt omnia coelum, estque marisellus faciens smaltire budellas, 200 unde fament, vellentque famem scazzare, nec ordo est. Cingaris at cura, Baldus premit atque Lonardus cordoium ingentem, ponuntque dabanda temenzam, sperantes: et quod destreros ille raquistet, et quod in hac fusta quidquam mangiabile trovet. 205 Non ea barrones decepit opinio, namque, dum Cingar totam buttat sotosora galaeam, multa retrovavit de sub fundamine puppis, quae consolarunt animos prius, inde budellas. Dumque recordari sociis vult Baldus amicos 210 Giubertum iuvenem, charumque insemma bufonum; Giubertus iuvenis, charusque insemma bufonus ecce procul veniunt, remis fugiente batello, et cridant tuttavia:—O o aspettate fradelli.— Aspettant laeti, nam quo partire volebant 215 si nullus remex et remi in frotta superchiant? Hos igitur, picola cum barca insemma levatos, Baldi forza tirat sursum, dentrumque reponit. Giubertus narrat, qua fugerit arte Bocali; dumque alternatim passata pericla recordant, 220 Cingar formigat per fustae mille latebras, et tandem reperit damisellum fronte galantum, qui iacet, a testa calcagnos usque ligatus, et lachrymans orat longo de carcere trari. Confestim accurrit Cingar miseratus: in illum 225 aspicit, atque hominem quondam vidisse recordat. Ast in quo bosco, seu Fundi sive Bacani, nescit, et in dubia sibi grattat mente tosottos. —Dic—ait,—ecquis tu? quae patria, quaeve cathenae?— Respondet:—Fuimus tres nunc insemma sodales: 230 Falchettus, Moschinus ego, magnusque Fracassus, qui cum sex, carichis moresca gente, caracchis Italiam versus zephyris vela alta dabamus. Tanta sed alzavit montes tempesta marinos, quod pars armatae rupta est, pars gita traversum, 235 ac ita tres charos mala sors divisit amicos. Verum ubi regressa est, Phoebo ridente, bonazza, ista ladronorum classis fuit obvia, meque, non sine strage sua, capitanum gentis in ista nave cadenarunt, sperantes praemia taiae. 240 Caetera gens una cum nave perita negatur. Quo tendant alii caporales, nescio, verum quam doleo, si nulla datur vindicta baronis, illius egregi barronis, nomine Baldi.— Cingar id ascoltans, veluti cagiada tenellus, 245 deleguat dentrum, simulat tamen, extraque tascam fidam compagnam limas trahit atque tenaias, unde, scatenatis, sic sic tuttavia loquendo, compedibus ferri, quamprimum liberat illum. Mox vocat huc Baldum, Baldus venit atque Lonardus. 250 Quid velit, ignorant, Moschinum Cingar ad ipsos praesentat, relavansque oculos, sic versus olympum alloquitur, clamans:—O laus, o gloria mundi, o paladinus homo, qui nostra aetate coruscas, en tua nobilitas quales tibi, Balde, sodales 255 conciliat, qualesque viros, quantosque barones! Per mare, per terras, perque hinc, perque inde, requirunt te, cortesiae speculum, te, robur honorum; nilque maris pelagum, nil Scillam, nilve Carybdim, nilque ladronorum fustas timuere timendas: 260 quo te magnanimum, quo te sine fraude realem aut presone cavent, aut pro te morte necentur. Dico tibi, et replico bis, ter, quater, octoque voltas: tres te compagni cercant, cagione trovandi haud in ricchezzis Croesi, haud in Sardanapali 265 delitiis porci, non summa in sede levatum; sed magis hoc faciunt compagni denique veri: ut vel in obscuro cum tecum carcere stentent, vel dent diabolo pro te dissolvere vitas. Per montes, valles, perque aequora, perque travaios, 270 huc, illuc sese ficcant, animasque refudant. Nunquid acquistandi robbam cagione vagantur? nunquid ut obtineant papae regumque favores? Non, non, ast ut te longo de carcere ducant, aut tecum ceppos, turremque per aëra portent. 275 Ecce cadenantur miseri, tristemque famati sustentant vitam, quis tales trovet amigos? Quot reperis, tot tu naso numerare valebis, tempore disgratiae veri noscuntur amici. Quid plus amicitia valet esse beatior ipsa? 280 Quid melius mundo, quid plus aggradat olympo? Omnibus his cosis incago praeter amicis. Quae gemmae possent, quae magni vena tesori charum, secretum, fidum comprare sodalem? Est poltronus homo, nec homo, sed bestia basti, 285 qui magis apretiat trippas implere busecchis, quam reperire virum, sua cui pensiria dicat. Ecce tuus Moschinus adest, o Balde; quid illum cernis adhuc dubitans? heu tempore tempus obumbrat vultum hominis, memoremque minus distantia reddit. 290 Sic referens Cingar, lachrymis sibi pectora bagnat, atque facit nimia tenerezza flere sodales. Baldus in amplexum Moschini currit et inquit: —Tu ne, meus Moschinus, ades? tu ne ille mearum quondam curarum requies, ac dulce levamen?— 295 Nec parlare valens plus avantum, strectus abrazat, atque basat iuvenem, cui tunc vix barbula spuntat. Posthabitis demum lachrymis Moschinus ad illos omnia de sociis perdutis ordine contat. Baldus ait:—Retrovare meos dispono fradellos. 300 At quis nos istam deduxerit extra galaeam? Non sunt, qui menent remos, qui carbasa tendant.— Doctus ad hanc artem Moschinus, qui maris olim viderat ad Pietoli zuffum plus mille fiatis, passaratque fretum San Zorzi ad Vasa Ceresi, 305 respondet:—Pocam facio de hoc aequore stimam, qui magnum oceanum Bugni, golfumque Cipadae sulcavi toties per drittum perque traversum. Ne dubita, dum prosper adest Levantus ab Euro, ad totam per trenta horas nos ibimus orzam. 310 Ergo spiegamus velam; tu, Cingare, cordam hanc tira; Leonarde, iuva; tuque, hola, quis est hic? Bon compagne, mihi fer opem distendere velam.— Cui Boccalus:—Ego? sum praestus, en, sia factus.— Moschinus rursum:—Sta tu istic, Balde, timoni. 315 Cingare, tira, tira, day day, tira, Cingare, tira. Issa, Lonarde, issa, i, o, succurre, Giberte. Iam satis est, orzam scurta, preme, Balde, timonem. Bon compagne, sede, satis es male praticus, horsu ad nomen Christi, cordam paulisper amolla.— 320 Cingar:—Hem, sociis, qualis fortuna secundat. Tu quoque, Balde, sede, lassa me stare timoni. Labra mihi sunt aspra siti, quam bramo bocalum! —En—Boccalus ait,—me vis?—Risere sodales, et sic Boccalum tunc nomen habere Bocalum 325 novit Moschinus; post coelum guardat et inquit: —Quam bene velamen gaiardus gonfiat Eurus! Sancte, precor, nobis esto Nicolaë benignus, qui nos semper habes curam defendere nautas; assassina licet sit barcarola canaia, 330 non tamen attendas haec mancamenta, sed omnem tolle annegandi prigolum, drizzaque caminum.— Cingar ait:—Quid tam sanctum chiamare Nicolam, ut tibi det ventum? potius prega, det tibi panem, namque affamato crepitant mihi ventre budellae, 335 magraque Boccali facies lanterna videtur.— Cui cito Boccalus:—Tua nec grassedine colat.— At Cingar de more suo rugat huc, rugat illuc, biscottosque trovat quodam cantone latentes semimufolentos, et avorum tempore natos, 340 barba quibus canuta riget, corrosaque tarmis. Post haec dulcis aquae mezarolam ducit, et ollam persutti ranzi, secreta in parte catatam. Haec sunt visa tamen sibi lac, sibi zuccarus et mel, et giurant nunquam similes gustasse bocones. 345 Omnia consumant, nec zanza fit ulla tralorum. Qui famet et comedit, si parlat tempora perdit. Providus interea Cingar, post apta Molorco fercula, se fustae gabiam rampavit ad altam, rampatusque supra rodit tuttavia fenocchios. 350 Hinc oculos per aquas largat, lateque vedutam spantegat, et stricto cilio freta larga traversat, si piet ex aliqua banda, scoprat ve terenum. Sed campos tantum immensos discernit aquarum. Prosper erat ventus rapidae tunc forte galaeae. 355 Moschinus tendit nisi non guidare timonem, saepe iubens nunc trare sogas, nunc solvere funes; quam Baldus curam dexter facit atque Lonardus. Cingar cantabat, lingua frifolante, vilottas. Ecce propinquantem fustae procul aspicit unum, 360 nescio quem, medias nodantem forte per undas: Esse prius lignum pensat, mox esse cavallum. Alter ait:—Butta est;—Non sic—ait alter,—hic est bos.— Inde vident chiarum, non esse nec ista nec illa, ast homo certus erat, vivus, nodansque per undas. 365 Sed nodando tamen, solitam non servat usanzam: scilicet ut pariter gambas et brachia menet; brachia non menat, non spingit ab ore liquorem, imo super fluctus apparet tota giuponi forma, nec a bigolo sursum lana ulla bagnatur. 370 Tantum crura menat, pedibusque per aequora solis enatat, et dardum dextra scudumque sinistra fert animosus homo; reliqua sed parte sotacquam findit inaequalem, velut ales aquatilis, undam, sive sit ocha Padi varcans nodando canalem, 375 sive folenga, giocans fangosa in valle Comacchi. Ille venit contra fustam, veniensque menazzat, namque ladronorum pensaverat esse galaeam, quae sibi non pocum tulerat per alhora botinum. Obstupuit Baldus quod vir sub pondere ferri 380 tam facilis nodet, nec brachia prorsus adopret. Ast ubi Moschinus placidos gyravit ocellos, clamat alegrus:—Hic est noster Falchettus, et heus o, o Falchette, veni, Baldus te, Baldus, et ipse, ipse tuus Cingar manet hic, affretta, camina.— 385 Proh puta, quando suos compagnos sentit adesse, quos partim mortos, partim praesone seratos crediderat, scudum subito, dardumque relinquit, quattuor et gambis, pariter brazzisque duobus, enatat, imo volat, medius canis et medius vir. 390 Quando etiam Cingar Falchettum vidit in undis, quem Baldo excepto super omnes semper amavit, exuit extemplo faldam spoliatque camisam, et stoppans nasum digitis, ex arbore navis cum capite innantum se ficcat in aequora tuttum. 395 Sex brazzos descendit aquae, mox ecce videtur desuper orecchias scorlare liquore pienas, oreque boffanti salsos respingere potus; dumque ferit palmis et crebris calcibus aequor, scindit aquas, rumpitque levi sub pectore pontum. 400 Denique iunguntur; Falchettum Cingar in undis, ut valet, abrazzat, veniuntque insemma natantes, atque ragionantes, donec, manudante Lonardo, unus post alium trantur de fluctibus ambo. Absque ullo numero faciunt sibi mille carezzas, 405 passatos casus, passata pericula narrant, perque susum guaios toleratos, perque dabassum. Talia dum parlant, chiachiarant, unaque moteggiant, insperata procul discoprunt culmina terrae, horrentes nemorum sylvas, montesque levatos. 410 Haec erat, aut, dicam correctius, esse parebat, insula, quae pinis, fagis verdeggiat et ornis. Hac visa, incipiunt laeti saltare barones. —Terram—Cingar ait,—terram quin cernitis? ecce.— Huc celer, huc Baldus timonem torcere mandat, 415 ad portumque facit versam inculare galaeam. Anchoreus buttatur aquis rampinus, et omnes saltant armati de fusta supra terenum. Tangere quisque solum gaudet, damnatque marinam. Ingrediunt boschos, si qua mangianda catantur, 420 nam biscotellos satis est mangiasse trigiornos, aut unxisse gulam ranzi pinguedine lardi. Ecce duas capras, binis seguitantibus albis capreolis, cernunt prolixis currere gambis, saltibus et magnis culum monstrare biancum. 425 Se citat ad cursum Falchettus, moreque veltri pulverulentus abit, pedibusque viluppat arenam, unde brevi cursu caprettos strangulat ambos, quos butat in terram mortos; caprasque secutus, unam acquistavit tantum, scampante sorella. 430 Cingar ibi laetus matrem, natosque gemellos, accipit, et, factis solito de more cavecchis, scorticat et capram, et caprettos scorticat ambos. Non ibi Boccalus fuit ultimus: omnia versat, omnia sollicitat, facit hoc, iubet illoc, et omni 435 cazzat in impresa nasum, faciendo bufonem. Baldus fraxinea detruncat ab arbore ramum, optime quem sbroccat foliis et rendit aguzzum. Hunc piat altandem Boccalus, et ipsa caprarum frusta, per hunc spetum sic factum, ponit arostum. 440 Ipse Leonardus iam traxerat extra galaeam ignivomam petram, lescam, durumque focile; multiplicat colpos, dum saxum chioccat azalo, scintillasque cavans, tandem flammarier escam inspicit, unde ignem pochetino sulphure brancat. 445 Iamque altus focus est, Moschinus ligna trabuccat, plurima tum Cingar fert instrumenta coquinae, smenuzzat trippas, bis, terque, quaterque lavatas, inque pignatonem, quem tunc aqua calda netarat, cum sale, cumque oleo ponit, faciendo menestram. 450 Boccalus rotolat spetum, iam fumat arostus, supra quem Baldus lardi scolamina buttat. Quasdam frondosas Giubertus praeparat umbras, sub quibus est agium coctos mangiare caprettos, namque cicala canit, giugno brusante terenum. 455 Denique iam omnes cocto refrescantur arosto. Cingaris incoepit primus masinare molinus, Boccalus mezam iam capram dente vorarat; Baldus nil parlat, qui parlat tempora perdit. Dat nunc Giuberto meliores, nunc ve Lonardo 460 boccones, quos saepe sibi Boccalus agraffat. Moschinus frangit, nettum lassando taierum, quem sibi de fundo scatolazzae fecerat ante. Quisque suas implet caprina carne budellas, consyderant nec adhuc Falchettum prorsus abesse, 465 tanta fames quandoque citat possanza talentum, quod, quantumque supercharos, smemoramus amicos. Non tamen hanc unquam Baldus servavit usanzam, sed, qui dilectis procurat semper amicis, sic ait:—Heus socii, non hic Falchettus habetur, 470 quo nam discessit? nostra est vergogna daverum. Ille capram rapuit manibus, rapuitque caprettos, cui pars debetur maior, meliorque boconus, et nos mangiamus, non illo adstante, codardi. Surge cito, Cingar, Moschini suscipe piccam, 475 vade per has macchias, compagnum cerca, camina.— Surgit amorevolus Cingar, gittatque taërum, corripit et piccam, sylvamque subintrat opacam. —Heus o—cridabat,—heus o Falchette;—sed—Heus o Falchette—respondet ei de rupibus Echo. 480 Interea iuvenis Leonardus prestiter escas deserit, et cingens spadam ferrique brocherum, terribilem boscum post gressum Cingaris intrat. Texuerat sibimet tortam de fronde coronam. Nuper enim dixi, raucas cantare cigalas. 485 Cingar abit, magno spacio lontanus ab illo, nescit heu, nescit miserum seguitare Leonardum: nam bene dicendus miser est, cui cruda paratur mors, iuveni schietto, puro, similique rubinis. Et quae causa necis fuit huius? foemina. Mirum, 490 si quid monstrum aliud quam foemina rumpere possit mentem tam sanctam, castamque, Deoque placentem. Oyme Deus, quantis grassa est nunc terra bagassis, tantarum quae pressa gemit sub fasce luparum. Dic horsu, dic, Togna, mei possanza botazzi, 495 dic rofianarum trapolas, soiasque rognosi mille putanismi, et Veneris cagatoria nostrae. Non desdegneris, quamvis sis foemina, namque teque tuasque pares fas est dabanda relinqui. Parcite, signores, si forza colerica me me 500 straparlare facit, bruttasve sfogare parolas. Ah nimis importat tam bellum perdere florem. Credite non mancum Tognae, quod dire parecchiat, quam si respondens ad messam proferat amen. Non plus merda nocet naso, non morta carogna, 505 quam mulier quae, se falsa beltate galantans, cortigiana iubet, pariterque signora vocari. O sporcum bruttumque nefas, o millibus unquam non unctis, totoque orbis sapone lavandum! Et quid agunt istae porchae, frustaeque lupazzae? 510 Heu iuvenes, audite, precor, sentite poëtam, atque poëtissam Tognam, quae tacta bocali fulmine dovinat verum, drittumque prophetat. Sunt Romae, Napoli, Florenzae, suntque Venecis, Millano, Genoae, sunt Bressae, suntque Bolognae 515 agmina vaccarum tantarum, quod mare totum, flumina, stagna, lacus, borsaeque sugantur ab illis, quas divas dominas, signoras, atque madonnas turba gazana vocat, scribit, chiamatque fenestris, atque madrigalibus, seu merdagallibus, illas 520 cantant humana cum voce, sonoque lautti. Has tamen aspernunt illae sbeffantque losingas, atque pochifaciunt versus mancante guadagno, quo veluti mulae ostinatae infine domantur. Simplicium sed amor iuvenum, visique galanti, 525 sinceri, purique agni, niveaeque columbae, has faciunt nimia smaniare libidine cagnas. Oybo, quis ascoltans non nasum stoppet et aures? Ergo manus adhibent operi, cercantve caminos, huc illuc varios nunc donis nunc ve sonettis; 530 denique fundatas nequeuntes flectere turres, ut sua cunctivorans satietur aperta vorago, quasdam consultant putrefactas tempore vecchias, quae tabachinandi, quae dant documenta striandi. Hae sunt carnivorae zubianae, suntque beghinae, 535 quae bigamas se se iactant, terzique sorellas ordinis, et sanctas Cittas, dignas ve beatis pizzocaras fusis ornari supra sepulchros. Has ego per gesias hinc inde recurrere cerno, candelasque brusant a tota plebe videndas, 540 atque paternostros talquales ore biassant, saepeque tellurem basant, leccantque matones, saepe manu chioccant stomachum, faciuntque sonare pectus tamburrum don don, per forzaque striccant ex oculis lachrymas, guanzis aposta tacatas. 545 Sparpagnant instar Crucifixi bracchia coelo, barbozzumque menant sdentatum more caprarum, cum grattaculos sgagnant, cardosque biassant. Nunc gesias intrant in aperto, seque videndas omnibus ostentant, nec per loca scura pregantes, 550 ut candelero sua det candela lusorem. Nunc per mille busos, tanas latebrasque remotas, perque tenebrosos cantones, postque pileros, subque sepolturis, hae tygres, haeque mulazzae stant quacchiae, tum cum celebrant altaria missas. 555 Et quid ibi tractant poltronae, quid ve cigalant? quid sgarbelatae, rancae, putridaeque crevellant? Seu chiachiaris cercant niveam ammacchiare putinam, seu garzoncellum dictis corrumpere purum. -Ah mal nate puer—dicunt,—mal nata puella! 560 Nam quid ego de te valeo pensare, quod ullam non tibi procuras, velut est bonusanza, morosam, non tibi de summo tenerum balcone morosum, castroncella, tiras in lectum tempore noctis? Scilicet est hominum de te grandissima cura, 565 si facias illud, quod non fecisse dolebis mille dehinc voltas, et bestia matta parebis. Haec tua quid giovat tibi fazza galanta? quid ista frons calcedonii? quid ocelli, corda tirantes, ut tirat in boccam donolinam rospus apertam? 570 quid ve rapraesentant dentes albedine perlas? quid ve coralicios frustra natura labrettos contribuit, niveasque genas insemmaque rossas? Nonne lac et vinum vermeium fazza palesat? Quid te, sic bellum, quid te sic esse galantum 575 cernimus indarnum, frustra, nulloque guadagno, quandoquidem nec vis, nec sofris amare puellas? Bellus es, ut placeas, ut ames, ut ameris, ut uras, urarisque simul, non in fornacibus Aetnae, sed magis in dulci, mellato, nectare pleno, 580 atque zucarato tenerinae pectore nymphae. Vis ne, giovenaster, sine fructu perdere florem? vis ne, malenconicum sine gioia incurrere fangum? Spernis amare, puer? vecchius, sis certus, amabis. Spernis amare, puella? fies mulazza diabli. 585 Nunquid vis fieri monachus, fraterque, vel alter gentibus ex illis bufalazzis atque dapochis, quos vel sempietas, vel desperatio duxit ad fieri fratres, monachi, goffique romiti? Nunquid lassabis te, menchionella, serare 590 grossibus in muris, et ad aethera summa levatis, ut velut in paia nespol marcescere possis? Nemo super terram sanctus, stant aethere sancti, nos carnem natura facit, quo carne fruamur, atque voluptates ingordo ventre piemus. 595 Nil Deus indarnum simul et natura crearunt. Instituuntur aves, pecudes, piscesque, feraeque, ut cazzatores, piscatoresque fiantur, utque gulam variis saturemus ognhora guacettis. Plantantur boschi, surgunt de marmore rupes, 600 quo naves, barcas, et tecta locemus et aedes. Lana datur pegoris, gallinis pluma vel ochis, quo molles adsint lecti, caldaeque pelizzae. Sic etiam teneras mundo fecere putinas, quas vos, o teneri, debetis amare, putini. 605 Talia sic istae sgualdracchae, propter aquistum, per cantonadas, loca per sibi commoda, chiarlant, utque damigellos inveschient, utque puellas, ut sua bocca rosam iuvenum disverginet albam, quorum si nequeunt solidatam flectere mentem, 610 idque trovant ferrum, quod pensavere piombum, ad magicas veniunt artes, chiamantque diablos, mille modos totidemque vias retrovare docentur a Satana et Belial: seu tandem vincere pugnam, sive suis miseros furtim guastare maliis. 615 Huc illuc scurrunt, secreta indagine cercant grappas piccati, nascentis sputa putini, cervellas gatti, cor talpae, stercora vulpis, terram quae sepelit mortos, duo membra ranocchiae, matricis lectum parientis, quo latet infans, 620 sed plures alias brevitatis causa fusaras praetermittit, habens altros ad texere filos. Hoc unum restat quod tanta est voia nocendi, ut lac gallinae inveniant, fungique semenzam, campanaeque sonum capiunt, ragiamen aselli, 625 calcagnum tenchae, zenzalae in pectore costas, urinas ochae, gruis aurem, melque tavani. Sed iam, Togna, casam redeas, tornesque camino te modo lassato, de vacchis satque, superque. Me dudum a studio chiamat fantesca:—Patrone, 630 iam depone cito pennam, calamaria, cartam, coena parecchiatur, frigescit calda polenta, compagni totam iam mangiavere salattam.— Iste liber vobis finit, mihi coena comenzat.

LIBER DECIMUS SEPTIMUS

Ibat honestatis radius per coeca ferarum lustra Leonardus, quo mors violenta vehebat: ipse, ubi boscaias sylvarum intraverat altas, perdidit infelix drittae signalia stradae, 5 saepe vocat socios, et clamans duplicat «o o», quas voces spargit fortuna ribalda per auras. Iam super innumeris depictum floribus agrum improvisus adest, ubi dulcis ventulus eflat. Hic medio in campo saxi fontanula vivi 10 perstrepit, undiculisque suis nova gramina bagnat. Circumstant fontem lauri, myrtique virentes, limones, garbique simul, dulcesque naranci. Cantant per frondes oselini mille vagantes, invitantque omnes peregrinos sistere passum, 15 seu currentis aquae vitreos haurire liquores, seu genium somni freschis gioire sub antris. Semper ibi arrident tremulae venientibus umbrae, quas nunquam splendore suo trapassat Apollo. Huc igitur, sembiante loci tiratus amoeni, 20 forte Leonardus declinat, apudque riveram se cristallinam vernantes buttat in herbas, seque dat in praedam, disteso corpore, somno. Ecce sed interea venit huc formosa puella, formosumque videt solum dormire puellum. 25 Se duplici sfogare siti cupit illa repente: venerat ut biberet, sed eam sitis altera coepit. Haec erat et meretrix, et centum plena magagnis, doctaque carminibus magicis iurare diablos, quam rofianorum Pandragam turba vocabat. 30 Non bene bellezzam comprenderat illa baronis, non bene leggiadram faciem, bustumque tilatum, non bene puniceos imitantia labra coralos; praesta dedit sporco squarzandum pectus amori. Sed quid agat, nescit: timor hinc, amor increpat illinc. 35 Ne rompat somnum timor admonet; unde gelatur. Ne perdat gioias, amor incitat; unde brasatur. Saepe sibi parlat:—Sum grandis pazza daverum. Tempus non tornat, sordis quod transvolat horis.— Mox animum capiens, se proximat ore, nec audet 40 hunc toccare tamen, sed tanquam pegola brusat. Deficit in solo visu, dare basia vellet; dumque propinqua movet, propter basare bochinum, se rursum retrahit metuens distollere somno. Attrectare manu frontem magis ausa comenzat, 45 ille nihil sentit, somnum strachedo profundat. Interdum violas decerpit vacca propinquas, inque sinum ficcat, nihil oppugnante camisa. His ausis tandem facta est animosa, nec ultra perdere vult horas, sic sic scampare fretosas. 50 Ad latus angelici pueri, finique gioielli, se butat, inde rosam vult infangare lavacchio, laedammoque suo purum corrumpere fontem. Protinus insuetos Leonardus senserat actus, discutit a somno sibi mens castissima sensus. 55 Non aliter sese de floribus ille rebalzat, quam quum tollit humo cifilantia pectora serpens, qui, dum flammato godit sub sole, iacetque herboso in strato, fit pressus calce romeri. Barro super sese mirans adstare puellam, 60 ut fugit ante lupum agnus, lepus ante livrerum, sic puer ante magam, sic angelus ante diablam. Infuriata, magis Pandraga stigatur ab aestro luxuriae, veluti stimulatur vacca tavano. —Ah, demens iuvenis—parlabat,—me ne refudas? 65 Me ne, puer tenerine, fugis? sta, siste caminum, respice quas habeo carnes, his utere liber, dum prohibet nemo, dum sors dat pulchra favorem. Non Leonardus eam scoltat, procul imo recedit, cui minus una placet mulier, quam trenta diavoi, 70 ac genus humanum miserum putat esse per istud, quod pro sorte mala muliebri ventre caghetur. Ergo viam scampat, veluti scamparet ab igne, per quem mille brusant troiae, semperque brusabunt. Dumque fugit, secum loquitur:—Brevis illa voluptas 75 subripit aeternum coeli decus; o pater, o rex, quem trepidant victi manes, cui coelica paret militia, unum oro: da invictum pectus et arma, daque triumphatis me me hostibus altius ire.— Candida virginitas quam pulchro in corpore praestat! 80 At Pandraga vocat retro:—Me aspetta puellam, o puer, o formose puer, me aspetta puellam; non ego sum tigris, non sum leonissa, nec ursa, non draco; mi pulcher Narcisse, quid ah fugis? ecce, te seguito, atque pedes rupi seguitando tenellos, 85 et patis indignans tenerinae damna puellae? Dispietate nimis, saltem me cernere voias, et me, quam fugis, aspicito, si sim fugienda, sive sit apta tibi mea frons inferre pauram. Deh moderare fugam, deh tantum respice quae frons, 90 quae mihi sit facies, aetas iuvenilis et ardor.— Cor Leonardus habet diamante probatius omni; quo magis illa vocat, surdis magis audit orecchis. Hinc tumuit sfondrata Venus, bardassa Cupido. Ambo simul removent Pandraghae a pectore flammam, 95 crudum ubi flant odium, serpas lacerante Megaera. Praesta diabolicum traxit Pandraga quadernum, quem relegens ursos constringit adire feroces, atque comandat eis iuvenem squarzare tapinum. Non fugit ille ultra, sed firmat littore plantas, 100 imbrazzat scudum, stricto se praeparat ense; atque facit testam, disposto pectore, bestis. Ursa prior, rabiosa magis, levat aethere saltum, rugit, et hirsuto pillamine dorsa rabuffat. Esse comenzatam cernens Pandraga bataiam, 105 sdegnabunda illos postergat, et inde recedit. Cingar at interea Falchettum cercat, et illum saepe vocat: cifolat, blastemat, giurat, avampat. Baldus item, reputans quod eorum nemo retornat, ingreditur nemus, ingenti targone copertus, 110 Moschinumque iubet ladris guardare galaeam: cum quo Giubertus remanet, buffonque Bocalus, qui tres, a somno victi, ronfare comenzant. Septem igitur socii, quo tempore stare dunatos mysterum fuerat, nec ab uno abscedere groppo, 115 ecce squadernantur, sic sorte menante tapinos. Phoebus contradas sensim callabat in altras, antipodisque suo giornum lusore ferebat. Luna palesabat nobis ex aequore cornos, atque impraestatos a fratre gerebat ochialos. 120 Falchettus sentit vacuos in ventre budellos, quippe ingoiaret totum cum pelle vedellum. Se modo compagni caprina carne replerant; non habet ipse voiam, stomacho rodente, canendi: poenituit cantare lupus cum ventre famato. 125 Ergo trahens gambas, mastini more cagnazzi, quando caristiae castigat sferza vilanos, aspicit a longe modicam de nocte lucernam, huc mandat pedibus ventrem portare famatum, qui iacom iacom faciunt, mancante fiato. 130 Illius en tandem retrovatur causa lusoris, namque casuzza fuit crudis fabricata quadrellis; hanc sine chioccatu portae, sine dire coëllum, intrat, et intrando spadam tenet atque rodellam. Invenit hic hominem scherzantem circa bagassam, 135 quae brutti vecchi temnit sdegnosa carezzas. Bruttus erat vecchius, quo non manigoldior alter, tergore delphini, facieque colore safrani. Densque suis nullus massellibus extat apiccus, nasazzusque colat tanquam lambiccus aquarum. 140 Interdum tamen illa senem cativella zelosum sustinet, et basos tolerat poltrona bavosos, mellitisque piat cornutum vacca parolis, illeque per nasum, bufalazzi more, tiratur. Haec est illa quidem Pandraga malissima, qua non 145 altera vaccarum melius tibi cornua plantat. Quando igitur contra Falchettum movit ochiadam, protinus amplexu patefacto suscipit illum, ut solet optatum uxor carezzare maritum. Pro gentilezza tanta stetit ille balordus, 150 nescit menchionus quas uset porca taiolas. —Da—inquit,—damisella, precor, mangiare famato. Sunt modo tres giorni, quod trippam gesto vodatam. Te rogo, per si qua est bellis compassio damis, da mihi tochellum panis, tibi schiavus habebor.— 155 Cui vecchius respondet:—Habes duo mille rasones; arreca, Pandraga, cibos, succurre tapino.— Illa, sochinello vestita galantiter albo, se movet, et gestu, risu, garboque putanae, expediens epulas, huc se travaiat et illuc. 160 Nec bene finierat mensas onerare vivandis, in pede stans drittus, panem Falchettus agraffat, quem veluti pilulam, nil dente tocante, trabuccat. Post illum binos alios, tres inde, nec unquam tregua fuit, donec septem periere bufetti. 165 Non tamen hunc anchum stimulabat voia bibendi; sed facit assaltum, celeri cum dente, cadino, quo, velut argentum spezzatum, millia vallis Iosaphat ossa trovat, non aspernanda famato: colla gallinarum, gambas, gelidosque magones. 170 Omnia Falchettus, servando silentia, mangiat. Denique, non pochis saturato ventre boconis, accipit ambabus manibus, sine forbere musum, bottazzum ingentem, quamvis sibi zaina paretur. Ac miser, absorbens opiati pocula vini, 175 protinus ad terram somno devolvitur alto, distesusque iacet, tanquam si mortuus esset. Perque caput diversa volant pensiria noctis. Tangarus ille senex, Beltrazzus nomine, ridet, ridendoque aperit sdentatas ore ganassas, 180 namque facit festam, vecchius malus iste Susannae, sic trapolare suae peregrinos arte putanae. Ipse quidem plus mattus erat quam trenta cavalli, filius invidiae, galloque gelosior omni, tam incarognatus, tam presus amore bagassae, 185 quod solo parebat eam trangluttere sguardo. Si quandoque super guanzas frontemque puellae musca reposabat, nec scazzabatur ab illa, ibat adulterium metuens cito pellere muscam; dumque fugabat eam, dicebat:—Guarda diavol, 190 mascula num musca est? an foemina? porca ribalda, tu mihi cornarum, dubito, cimeria ponis.— Talia parlando, currebat protinus, atque moschettam brancare manu pulicemque studebat, cercabatque inter gambas signalia maschi. 195 Ipsemet ergo ligat Falchetti membra cadenis, nec vult officium per damam tale fiatur, ne dormentato stupretur adultera moecho. Illa, diu sciocchi mattezzis usa mariti, ridet, et hoc risu dat pazzo intendere vecchio 200 in puteo lunam, stellamque negare Dianam. Beltrazzus ghignat pariter ghignante puella. Quisquis troppus amat, cum ridet amasia, ridet, nec non, cum plorat, plorat menchioniter idem. Tollitur ergo lapis, sub quo latet atra caverna, 205 in quam Falchettum longo cum fune calarunt: inde, superposito saxo, bocca illa seratur carceris; et nunquam quisquis chiavatur in illo hinc se posse putat dissolvi, et cernere giornum. Haec ea dum tali rerum vertigine passant, 210 scilicet ut vivus soteretur Falco, Lonardus mortuus a nullis sit humatus, fraude puellae, hunc repetamus, ovemque ursis buttemus edendam. Ursa, diabolicae rabiis uscita Megaerae, valde travaiabat, maschio adiutante, Lonardum. 215 Ille, pudicitiae fidus defensor et acer, mille daret vitas, si mille teneret, ob illam. Cum leva obiectat scutum, dextraque frequentes stoccatas vibrat, nunc bassus, nuncve levatus, nunc retro, nunc ante pedes agitando legeros. 220 Ursa ferox, et dira magis, se cazzat inantum: quae male formatos ursattos liquerat antro. Cui punctam in ventrem torquet Leonardus, at illa destra sinistrorsum balzat scansando repente, inde super gambas derdanas ritta levatur, 225 ongiatasque manus aperit, panditque bocazzam. Barro sed in medium mostazzi, dando roversum, colsit eam tandem, fecitque tomare stravoltam, dentatamque simul spiccavit ab ore ganassam. Ursus adiratur, sociam videt esse feritam, 230 sanguine quae largo flores malnettat et herbas; unde Leonardo stizza maiore sotintrat, cumque manu dextra zampatam vibrat apertam, quae, quantam gremiit faldam, de corpore squarzat, nudatumque forat duris ongionibus inguen. 235 Vulnere non tamen hoc persona gaiarda paventat. Ursam, quae suberat rursus, fendente salutat, sed levior gatto saltum facit illa dabandam, ipseque, dum colpus vadit fallitus, arenam percutit, ad manicum ficcans sabionibus ensem. 240 Hinc piat ursus atrox tempus, rapit unguibus ansas elmetti, tum valde tirat, iuvenemque fogabit, ni celer huic casu provisio debita fiat. Ergo valorosus, dum forte tiratur ab illo, pungit abassato ferro, panzamque trapassat, 245 et tamen absque elmo, nuda cervice, remansit. Proh dii! quando suum videt ursa morire maritum, vivere dispresiat; nunc dextra, nuncve sinistra, nunc vicina fremens, nunc se lontana retirans, tam celeri balzat studio quod apena videtur. 250 Est verum, quod nulla suis in dentibus est spes, stringere qui nequeunt, una mancante ganassa; sola stat in duris sibi confidentia branchis; cum branchis agit illa operam, furit illa per ongias. At tribus e bandis iam versat barro cruorem, 255 nec mundi contornus habet cor firmius illo. Se videt extinctum, nihil est tamen ille minutus excellenti animo, nec mens sibi conscia recti formidare potest niveam deponere vitam. Semper adocchiabat nudam fera bestia testam, 260 huc acuit griffas, huc zampas drizzat aguzzas, hanc tamen et scuto defendit et ense guererus. Denique non patitur tam longius ire bataiam. Proiicit a brazzo targam, manibusque duabus incipit, et colpos illi sine fine ramazzat. 265 Se movet ursa levis, nunc huc nunc emicat illuc, mandrittosque omnes paladini reddit inanes, quem dum destituit sanguis, sed maxima crescit et magis atque magis virtus animosa guerero, spada, gaiardiam non sueta capescere tantam, 270 heu peccat, medioque operae fit iniqua patrono. Frangitur ad manicum, lamma cascante tereno, infelixque puer dextram sibi sentit inermem. Ambo statim currunt contra, se amplexibus ambo fortibus abbrazzant: premit hic, premit illa fiancos, 275 ut non dura magis stringantur ferra tenais. Tandem affogantur pariter, pariterque cadentes, sic sic complexi, fato periere medemo. Non tamen ad vitam seguitata medesima sors est, ille volat coelo, iacet ista cadaver inane. 280 Aspicis, alme Deus, pro te quamque impia, quamque fert indigna puer tuus iste, simillimus agno, iste tuus puer innocuus, puer iste fidelis, aspicis ut pro te tam dira morte necetur? Nonne hic expulsor Veneris, columenque pudoris, 285 quo datur ad vitae, via, lux, aditusque, coronam? Siccine mortales tanto nos munere fraudas? Felices o vitae hominum, felicia secla, lapsa quibus coelo est animi praestantia tanti. Cingar at interea sylvas peragraverat omnes, 290 Falchettumque suum iam rauca voce cridabat. Denique speluncam sancti trovat ille romiti, portellamque casae bussans petit:—Heus, quis aloggiat?— Ad quem vox intus sic rettulit:—Ave Maria.— Cui Cingar:—Nobis semper laudata sit illa.— 295 Quo dicto, angustae crepuit portella celettae, canutusque senex, cui pectus barba covertat, costumatus adest, et quid vult ore comandat. Cingar ait:—Venerande pater, deh dicite, quaeso (si mea verba tamen non dant fastidia vobis): 300 vidisti ne hominem medium, mediumve catellum? Quaero per hunc boscum, vidisti forsitan illum?— Subridens senior dixit:—Mi splendide Cingar, quamvis non video te nunc (quia lumine privor), te tamen interius cerno, teneoque palesum. 305 Quaerere Falchettum frustra, tibi dico, laboras. —Me miserum !—clamat Cingar;—quid, mi pater, inquis? Mortuus an fors est? morerer, si morte perisset. —Non—respondet ei vecchius;—non ille morivit, nam Beltrazzus eum tenet atro in carcere vinctum, 310 non certe mortum, sed valde morire bramosum. Cui meretrix Pandraga dedit mala pocula somni. Ille catenatus centri manet intra budellas; non hunc inde trabis, nisi porcam fune ligabis, nec meretriceae gabberis fraude losinghae. 315 Illa spudat blando tantam sermone carognam, ut nimis incautos ad guisam pestis amorbat.— Cingar ait:—Deh quaeso, pater, monstrate caminum, qui me scanfardam subito deducat ad istam. Se teneat, si me scapolat, scapolasse diablum. 320 Verum, sancte pater, per barbam perque capuzzum, per si qua est charitas hoc in gestamine sportae, oro, mihi vestrum voiatis dicere nomen. Namque pur est grandis facenda, stuporque mirabel, vos me, vosque meum socium, vosque omnia nosse. 325 Numquid vos Balaam? aut Balaae bona mula prophetae vivit adhuc? vestraeque godit praesepia stallae?— Respondet senior:—Nostrum si nomen habere vis ad noticiam, quod saxis dormit in istis, huc prius ad me me velis deducere Baldum. 330 Inde tibi, Baldoque meum volo pandere nomen.— Obstupuit Cingar vecchium cognoscere fratres, appelletque suo Baldum de nomine, seque, Falchettumque suum; magnum putat esse prophetam, ad quem vult penitus compagnos ducere secum. 335 Ergo cuncta illi promittit, et inde caminum brancat eum proprium, sibi quem sant'alma palesat, atque ad speluncam meretricis denique venit. Candentes lunae paulatim aurora colores scurabat, clarumque diem portabat Eous. 340 Cingaris adventum quando Pandraga spiavit, protinus incontra saltaverat extra cavernam, fronteque rididula et brazzis currebat apertis. Cingar, amorosos quando guardavit ocellos, fat ter signa crucis, velut illa diabolus esset, 345 mancavitque pocum, tam pocum, tamque pochinum quin trapolaretur, ceu vulpes vecchia taiolis. Sed cum Falchetti grandem rammentat amorem, praestiter indretum scura se fronte retirat, et mostazzonem talem cito porrigit illi, 350 atque manu replicans roversa vibrat un altrum, quod duo denticuli cascarunt extra ganassas. In terram cadit illa ruens, squarzatque capillos, arrabiata cridat, stridosque ad sydera mandat, lamentisque petras montagnae spezzat aguzzis. 355 Ecce, senex crevatus, adest Beltrazzus: ad illum currebat strepitum, si currere dicitur ulla testudo, aut portans limaca in tergore stanzam. De passu in passu tussit, mollatque corezzam, sbolsegat atque sonat magno cum murmure cornum. 360 Pro Satan, ut vidit sub Cingare stare morosam, quam male nunc pugnis nunc calcibus ille burattat, atque ad misuram carbonum donat acerbas Pandraghae sorbas, asinamque melonibus ornat, irruit atque hosti currit, ceu porcus, adossum, 365 dentibus et strictis, quorum pars maxima desunt, vult ingiottitum tribus in bocconibus illum. Cingar at in medium stomachi dat protinus urtam; illeque, cascando, maroëllas rupit abassum, saltaruntque foras lergnae, schioppante braghero, 370 et pover antiquus levasusum denique fecit. Interea similis rabiosae foemina cagnae se levat, et raspis, ut gatta, lavorat aguzzis Cingaris in fazzam, et morsu talvolta canesco multaque barbozzo streppat pilamina barbae. 375 Ille tamen miseram per trezzas corripit, atque perque vias fango, perque invia plena rovidis trat retro, veluti trat ladrum coda cavalli. Prosequitur Beltrazzus eum:—Manigolde—cridabat,— ah ladrazze, meam sic fers lacerare putinam? 380 Mille tuo nascant cagasangui ventre, gaioffe. O mea, mi, Pandraga, decus: tibi dura cruentant saxa caput tenerum, spinaeque insemma ribaldae? Nec te tutari, nec te defendere possim? He heu quanta meum desleguat doia magonem! 385 Candidulas rumpit cardorum copia guanzas, blandidulos guastat campus lapidosus ocellos, sta, beccone, latro, sta, furcifer: oyme tapinus! Oyade sum mortus, spazzatus, et absque socorso. Sum straccus, ruit ille ladro, volat ille diavol. 390 Crudeles spinae, crudelia saxa, rubetis siccine de tepido tam bellae sanguine damae?— Talia dum creppat, plus avantum ire vetatur, nam parit aegrotas aetas vecchiarda pedanas, strassinatque pedes retro vecchiezza cavalli. 395 Se trigat ergo, sedensque gravi spiramine boffat; et velut antiquus seu bos, seu buffalus, ansat. Ecce sed interea strani persona gigantis huc improvistus sylvarum sbuccat ab umbris, qui nunc oyimisonos Pandraghae senserat alte 400 rimbombare guaios, nec rem tamen ille sciebat. Non erat in toto plus mordax bestia mundo, plusque asino similis, scopertis namque pudendis ibat, iensque nigro siccabat semine flores. Hanc monstri spetiem veteres dixere Moloccum, 405 quod rofianorum nec non puzzore luparum miscetur, fitque atra simul corruptio grossi aëris, unde animal tale hoc deforme cavatur. Est homini similis, quantum quod drittus et alto incedit vultu, sed totus bestia restum. 410 Dentiger ut porcus, cagnazzi more pilosus, moreque serpentum vomitat simul ore venenum, flammatasque simul schizzat de retro corezas. Illico Beltrazzus, visto de longe Molocco, plus bove leggerus se drizzat apena, cridatque: 415 —Day day, para, pia, fer aiutum, chare Molocche. Chare Molocche, tuam tibi raccomando signoram; ecce, cavester eam poverinam quomodo trattat, quomodo malmenat, strassinat, quomodo pistat!— Talibus admonitus, properat slanza ille foiada, 420 pestiferumque spudat patefacto gutture flatum, post quem abbrasatam spruzzat culamine loffam. Cingar, amorbatus nimio puzzore, bagassam deserit, et tracto brando petit alta gigantis moenia, nec poterit cum scalis iungere testam. 425 Sed tenet ad bassum, basso truncone taiato arbor it ad terram; bassis dat vulnera gambis. At male provistus dum punctam concite laxat, tanta venenati sbroffantur flumina sputi, quod cadit attonita Cingar cum mente balordus, 430 atque velut mortus se se distendit in herbam. Prestiter accurrit brazzis mastinus apertis, impositoque levi conatu Cingare spallis, ambulat, ut sic sic tepidettum, sic ve recentem deglutiat digitosque untos pinguedine lecchet. 435 Ipse sed interea Beltrazzus abrazzat amicam, hanc ve quasi mortam plorat, ploransque carezzat, basat ei boccam, frontem, basatque biancum pectus, et annorum centum puer omnia tentat, quae tentare senex annorum trenta puderet. 440 Cingar fratantum de peso fertur in alto tergore Molocchi, ceu fertur vulpe galina. Nil sentit, quoniam tenet illum forza veneni: desdottum certe buttavit alhora tapinus, namque desesettum buttaverat ante Moloccus, 445 dispositus mangiare tribus bocconibus illum, ut quoque mangiarat, nec non mangiare solebat, tot quot vacca suis captat Pandraga taiolis. Illa gigantescas humana carne budellas replebat, faciens ventronem saepe satollum, 450 atque adeo plenum, quod avanzum carnis et ossa mille lupos ac mille canes, corvosque cibabat. Sed Molocchus eam nunquam satiare valebat carne sua propria, quae nocte dieque dabatur ante lupam rabidam, et nullo cozzone domandam, 455 quae stracca interdum, nunquam satiata manebat. Ergo desdottum Cingar buttavit alhora, sive gigantazzo pransus, seu coena fuisset, ni tunc, in puncto stesso spacioque medemo, porrexisset ei subitum Centaurus aiuttum. 460 Est Centaurus homo medius, mediusque cavallus, qualis ab Ancroia paladina ignarus et acer Tarrassus fuit amazzatus, teste Beroso. Ipse gerit binos dardos, targamque copertam desuper azzalo, et fodratam pelle draconis. 465 Ferrea dependet gallono mazza sinistro, unde vocabatur Virmazzus nomine ficto. Quando is Molocchum vidit, quem tempore multo noverat, et voltas cum secum mille provarat: —Pone, lupazze, agnum—cridat;—volpazza, polastrum. 470 Non, renegate, tui cibus est ventraminis, ola cui dico, poltrone? nimis coena illa stimanda est.— Sic dicens, torquet dardum vibrante lacerto, cuius in hirsutum ficcatur puncta galonem. Molocchus grandem smagonat vulnere cridum, 475 Cingareque abiecto terrae, stizzosus avampat, Centaurumque suis bellandi scontrat usanzis: ignitam faculam culamine vibrat aperto, nec puzzolentos curat spudare macagnos, namque sciebat eos Centaurum laedere pocum; 480 qui sibi tum nasum, tum polsos, tempora, corque unguento ungebat multa virtute probato, quod sibi donarat medicae doctissimus artis Serraffus, qui gesta vigil paladinica curat. Ecce autem dardum vasto rumore secundum 485 fulminat, idque volans sonat ipsa tonitrua coeli, per mediumque bigol post tergum prompsit acumen. Ille ruit moriens veluti si quando vilanus, praticus officio agricolae, contemplat in agro stare piopazzam vecchiam, segetique nocivam, 490 hanc ad radices assaltat vulnere ferri, taiandoque facit volitare per aëra scheggias. Illa cadit tandem stirpata disutilis arbor, nec dapoca novas iam strangulat amplius herbas. Bestia sic nostra haec, turpi concepta ledamo, 495 cascat morta solo, moriensque culamine bilzat, ut bilzare solent brodam chrysteria ballae, Centauroque pilos barbae scintilla strinavit. Nondum Cingar erat de somno redditus ad se; hunc bonus imponit spallis Centaurus equinis, 500 et iactos relegens dardos hinc cedit onustus, fontanamque aliquam nunc huc nunc quaeritat illuc, ut bagnatus aqua tornet smemoratus acasam. Pervenit ad rivum tandem campumque virentem, infelix ubi stat mortus Leonardus et ursi. 505 Huc volgens oculos guardat, relevatque, stupentum more, supercilios, rugaeque in fronte rapantur. Formosum iuvenem squarzato gutture mirat, qui quoque tunc ursam mortam brazzatus habebat. Cingara deponit spallis prope littora fontis, 510 formam garzonis pulchri contemplat et annos; cumque diu stupuit, lagrymasque gittavit ab occhis, hunc levat amplexu, bramans donare sepulchro, namque recordatur tumulum vidisse vetustum, quem cercans peragrat sylvas, portatque Lonardum. 515 Interea Cingar paulatim corde resentit, ut solet a somno cum quis non illico surgit. In pede saltatus, coram putat esse Molocchum, dumque samitarram pugno se pensat habere, hunc vibrat, ventumque ferit, pazzusque videtur. 520 Mox sibi medesmo rediens, circunspicit, et nil Molocchi prope stare videt, nilque ultra puellae, nil quoque Beltrazzi, neque scit conoscere quare. Dumque petit fontem, Leonardi retrovat ensem, atque duos mortos apud ensem conspicit ursos. 525 Protinus expavit, putat illum, non putat illum esse Leonardi stoccum, dumque omnia cercat, ecce videt carmen sic summo in fonte tacatum: «Quanta pudicitiae sit laus, hic morte probatur. Maluit occidi quam se violare Lonardus». 530 Carminis authorem nymphae dixere Seraphum, qui modo se Phoebi, modo se Zoroastis alumnum ostentat, famaeque ornat splendore barones; et memoravi illum, et mox memorabo frequenter, tanquam praesagum rerum, geniique ministrum. 535 Iam iam non dubitat, iam iam conoscit apertam Lonardi mortem Cingar, culpatque bagassam, namque bagassarum scit mores Cingar et artes. —Proh Deus!—exclamat,—periit Leonardus, iniqua sic fortuna tulit? morietur Baldus ob iram, 540 ob coleramque sui, puero quem portat, amoris. Heu quid agam tapinellus ego? quo me ultra reducam? O sfortunati socii, tot casibus acti! Exanimus ne iacet Leonardus? forte ferarum ventribus esca fuit? non saltem cernere mortum 545 possumus? obscuro Falchettus carcere stentat? Baldum non video? Moschinus longe moratur? Siccine dant forzas scanfardae sidera tantas? siccine propitiant cagnazzae fata putanae? Non tibi parco unquam: non, non, disponor ad omnes 550 iandudum prigolos, mortem non estimo ravam. Sic fatus Cingar, quamprimum corripit ensem, sylvas inde subit foltas, leporumque coattos, de passu in passu meditat chieditque Lonardum, donec terribilem nemora inter frondea sensit 555 rumorem, quo terra tremit, sonitantque riverae. Intrepidus, cupiensque mori, quo murmur habetur portat iter, speratque illic acatare ribaldam. Sed videt ecce duos tandem pugnare barones: alter erat Baldus, summa canegiatus in ira, 560 qui modo Centaurum incontrans, Leonarda ferentem, crediderat tanti mazzatorem esse baronis, unde smisurato vibrabat robore spadam, menteque ficcarat Centaurum opponere morti, mox super occisum semet scannare Leonardum, 565 nam centum mortes nihil amplius aestimat heros, postquam compagni privatur imagine tanti. Centaurus multo Baldum sustentat afanno, quem sibi mazzatas cechi dare sentit et orbi. Torserat indarnum dardos, frustraque menabat 570 bastonem ferri, tamen alto corde repugnat. Non procul in terra Leonardi busta iacebant, quem quoties guardat lacrymoso lumine Baldus, maiore in furia Centauro currit adossum, crudelesque illi rotolat sine fine stocadas. 575 Cingar adest plorans; quo viso, Baldus, ab imo pectore singultans, cordis superante dolore, non manet, at sensus velut urget passio nostros tramortitus abit terrae, sentitque nientum. Quo casu horrenti, Centaurus constitit in se, 580 atque suprasedit, reputans non esse belopram (ut generosus erat) si lapsum vulnerat hostem. Cingar ibi ad superos lacrymantia lumina drizzat, atque gridat:—Vos, o superi, pietate carentes, sufficiat vobis nostrum rapuisse zoiellum, 585 nostram virtutis perlam morumque tesoros; vultis quin etiam validum prosternere Baldum? Si sic saevitis, si sic crudescere vultis, eya age, quid statis? quid adhuc indusia tardat? Me quoque, Falchettumque meum, sustollite mundo. 590 Quae mora? num rabies satietur denique vestra.— Sic ait, et voltus Centauro turbidus inquit: —Quae, Centaure, tibi fama est, que gloria tanta occidisse agnum, quo non mansuetior alter?— Centaurus respondet:—Ego? te fallis, amice. 595 Non mea, sed sola est Pandraghae culpa ribaldae. Sicut apud fontem poteris cognoscere verum, ad quem bagnandum cum te, barone, tulissem, ut sbroffatus aqua posses cazzare venenum, hunc reperi iuvenem, crudeli caede necatum, 600 quem quoque dum tumulo saxi tumulare parecchio, affuit hic novus Orlandus, novus affuit Hector, imo nec humanas tales volo dicere possas.— Cingar suspesus paulum stetit, inde favellat: —Quae, Centaure, tuas me sors buttavit in ongias?— 605 Tunc Virmazzus ei narravit cuncta per orden; Cingar in amplexum fraterno currit afettu, tercentumque illi basos in pectore stampat. —Per te—inquit,—mihi vita datur? licet illa noiosa posthac semper erit, semperque bramosa resolvi 610 ossibus his, postquam tanto viduamur amico. Iste valorosus, quem iecit doia tereno, est Baldus: Baldi scio te sensisse prodezzam, quam sensere poli, terraeque, maresque profundi. Huic similem cunctos non est reperire per orbes, 615 dico gaiardiae similem, saviique governi, quem tibi germanum reddam, fidumque sodalem. At precor interea, per amoris vincla novelli, fac mihi servitium, neque me domanda vilanum.— Cui Centaurus:—Ego faciam quaecunque iubebor. 620 Manda, comanda mihi; dictum, factumque putato.— Cingar ait:—Subito Pandraghae quaere capannam, ne nostras scelerata manus evadere possit. Hanc teneas donec veniam; veniamque debottum. —Sic faciam—respondet ei, tunc illico sylvas 625 per densas strepitat cursu, ramosque fracassat. Cingar it ad Baldum, bassa qui voce gemebat. Cingare mox viso, sic fletum sustulit altum: —O Leonarde puer, sine te quid vivere prodest? o Leonarde puer, sine me quid morte teneris? 630 o Leonarde, tuae sum solus causa ruinae! o Leonarde, meae tua mors est causa gravezzae! o Leonarde, tibi nimis improba fata procellant! o Leonarde, mihi vita est odiosa tapino! sed quae dextra dedit tibi nunc saevissima mortem, 635 mortem non mancum mihi det saevissima dextra.— In pede saltatus, sic Baldus dixit, et ensem perstringens manibus, Centaurum credit adesse, mandrittumque tirat (velut ingens forza doloris insanire facit) quo antiquam tempore querzam, 640 atque repugnantem valido per saecula borrae, ad sabiam voltat, mozzo troncone, stravoltam. Cingar eum, tanquam delapsum cardine mentis, confortat parlans:—Erat, o mi Balde, Lonardus vassallus mortis, sic nos, sic ipse vel ille, 645 tertius et quartus, Martinus, barba Philippus. Si lacrymae possunt huic toltam rendere vitam, spargamus lacrymas, horsu, nosmetque pichemus. Non tamen ignoras, quod quidquid nascitur orbi tam remanet vivum, quam gonfius ille sonaius, 650 ille sonaius aquae, qui fitur tempore pioggiae, hic cito comparet, citius disparet in unum buf baf, et quod erat quidquam nil illico restat. Non tibi bombardae pulver mage praestus avampat, quam volat ad mortem quidquid tuttavia creatur. 655 Mors nulli parcit, nullum fert illa ritegnum. Respectum nec habet temeraria personarum. Omnes affattum proscribit, prendit, amazzat. Papas, caesareos, reges, aliosque tyrannos, furfantes, sguataros, sbirros, aliasque canaias 660 mors ad sbarraiam menat, deque omnibus herbis fat fascem, nec stanca piat quandoque ripossum. Ne, mi Balde, fleas mortos, nam, teste Cocono, fletur id indarnum, quod scantonare nequimus. Debemur morti, nos nostraque, pulsat et aequo 665 mors pede nobilium turres inopumque botegas. Non hac perpetuis in terra ducimur annis. Patria, quae nostra est, in coelo constitit alto. Non haec, quas mittunt lachrymas tua lumina, possunt esse Leonardo gratae; non ista, gementi 670 pectore ducta, placent animo suspiria laeto. Foemineum est plorare, virum decet esse virilem. Mors haec vita fuit, nunquam moritura, Lonardo, qui, ne virginei tenebraret lumina solis, coelestem accepit vitam, mortemque peremit. 675 Sufficit has paucas tibi promulgasse rasones. Non Centaurus eum, non, o mi Balde, puellum, ut pensas, mazzavit: habes hoc crimine tortum.— His dictis, Cingar seriem narravit ad unguem passatae impresae, tam quod Pandraga ribalda est, 680 quam quod Centaurus vir optimus ac bonamicus. Baldus humi ficcos oculos tenet instar aheni, marmoreique viri, qui stat stabitque milannos, vel super altarum gesiae vel supra pilastrum. Cingaris eloquium distesis brancat orecchis, 685 una parolarum non perditur onza suarum. Mitior imprimis apparet, at inde solutis ex improviso lachrymis, non fronte dolorem dissimulare potest, nam quae frons schietta, lealis non portat sculpita sibi pensiria cordis? 690 Vox, quae tenta prius fuerat cagione pudoris, sic tandem erumpit, sic tandem erupta comenzat: —Cor, qui curarum factum es mihi vena ferarum, sis lachrymarum etiam, donec miserabile corpus in lachrymas abeat totum; cor perdite, plange, 695 plange, nec a planctu per te cessetur amaro. Quid maris interea confinia, quidve colonnas quaerimus extremas terrarum? vivimus ergo? vivimus an frustra suscepto vulnere mortis? Spes mea dempta mihi, mea lux, mea gloria. Plange, 700 plange, nec a lachrymis tua, cor, precordia cessent. O male felices socii, num vivere prodest, si mors solamen vitae tulit improba nostrae? O decus, o requies mea, mi Leonarde, vocanti non mihi respondes? sum Baldus, sum tuus ille, 705 sum tuus ille, miser, miserabilis, arca dolorum, poenarum Phlegethon, lachrymarum flumen et aequor. Proh superi! qualem voluistis perdere, qualem fata trucidastis! dolor, heu dolor, heu dolor, heu dol…— «Or» tacuit Baldus; sed iam nudaverat ensem 710 in se conversum, ferro iam pectus adhaeret. Corripit hunc humeris Cingar, spadamque repente divellit manibus, pavido cadit ille tremore, fronsque repentinam contraxit pallida formam mortis, at in somno mens consolata quievit.

LIBER DECIMUS OCTAVUS

Alta soporifero mens Baldi aspersa liquore iverat in partes, ubi se sua candida stella auricomo coniuncta Iovi, Venerique benignae, traxit et in fati secreto sistitit horto. 5 Hic sua docta fuit sors inter caetera, quantum futile sit studium titubanti haerere columnae, scilicet in rebus quidquam sperare caducis. Cingaris in gremio testam tenet ille chinatam; amboque sub quercu, vigil unus, somnius alter. 10 Interea Centaurus habens pro Cingare voiam ad centum prigolos mortis deponere vitam, it quacchius quacchius Pandraghae ad tecta ribaldae. Quove potest picolo strepitu premit ille pedattas, ne sentire queat, fugiatque cativa ruinam, 15 quam sibi cognoscit, Leonardi morte, parari. Vidimus interdum toto cum corpore gattam ire chinam, seu post macchiam, seu iuxta muraiam, quae, dudum aguaitans oculis cativella tiratis, servat osellinum per opacos ludere ramos. 20 Sic Centaurus abit pian pianum per nemus illud, dormentemque trovans (o gran ventura) ribaldam, dormentem, dico, Beltrazzum iuxta zelosum, hanc citus aggriffat, portans levitate medema, qua portare lupum infreddatam cernimus ocham. 25 Sed quia sacratum fert iugiter illa quadernum attritas inter mammas, frustasque Moloccho, id quoque Centaurus liquido cognorat avantum, cercat eum, sotosora manu versando pelizzam. Repperit altandem secreta in parte latentem, 30 quo tolto magis illa cridat, magis illa cagnezat. Cui Virmazzus iter vocis per guttura stoppat viluppo herbarum, ne chiamet forte diablos, qui veniant in fretta suae sucurrere vacchae. Se iam spazzatam, se iam tenet esse brusatam. 35 Beltrazzus sequitat, desperat, trat via bragas, sgrafegnatque visum, barbaeque pilamina streppat. Senserat hunc pridem rumorem Cingar, et ipsam testam paulatim Baldi declinat in herbas. Se levat in pedibus, trat spadam, mirat atornum, 40 expectat quae nam sit tanti causa fracassi. En Centaurus adest, Pandragam portat adossum, ut portat quaiam griffis sparaverus aguzzis, gallinamque velut fert vulpes extra polarum. Cingar eum scontrat, cui cennat adire pianum, 45 ne tantus rumor de Baldo somnia cazzet. At Pandraga cridat, mandatque ad sydera stridos, unde, illi faciens boccam vi Cingar apertam, sbadacchium ficcat, quo posse cridare vetatur. Hanc ergo (ut nata est) dispoiant corpore nudo, 50 quam frustare volunt, totamque scopare palesam, ut merito a cunctis puttana scovata cridetur. Istud ad officium peragendum boia niunus tunc aderat, nisi sors guidasset alhora Bocalum. Ecce Bocalus adest, faciet galantiter artem. 55 Cingar ait:—Centaure, precor, nisi forte molestus sim nimis, ad corpus redeas exangue Lonardi, quod potes in notam Pandraghae ferre masonem, hic vestiga locos omnes sub, subter et infra, presonemque trova sub saxi mole seratam. 60 Hanc aperi officio clavis, si clavis habetur; ast ubi clavis abest, spezzari porta tenetur. Rumpe fores, ac tira foras de compede magnum, magnanimumque virum, Falchettum nomine dictum, cuius forma tuam similat; pars ultima tantum 65 pars magni canis est, non, ut tua, groppa cavalli. Inde Leonardum medesmo in carcere serva, ne retrovent guastentque lupi tam nobile bustum.— Excipit hoc iussum Virmazzus; et inde recessus, quo Leonardus erat sistit, brazzisque levatum 70 portat, amorevolis bagnans humoribus occhios. At Boccalus, ubi Centaurus abiverat illinc, colligit ex aspris bronchis spinisque flagellum, inde, sibi faciens digitis sine veste lacertos, incipit in colera gabiazzam battere frustam, 75 ut nova peccatum purget penitentia vechium. Qualis villanus, cui forza liquore botazzi creverat, humectat palmas utrasque spudazzo, bacchettasque menat crebro, paiamque flagellat, sic Boccalus equam Satanassi, fasce virentum 80 spinarum chioccat, totoque labore sigillat. Illa dolorisonas calcat sub pectore stridas, sbadacchiata quidem prohibetur fortius oymos vociferare suos, qua propter maxima doia est. En rivat ad tempus multo Beltrazzus afanno, 85 quem procul ut vidit, Cingar de sede levavit et male cappatum post vecchium currere coepit. —O—ait,—ad tempus venistis, domine pater. Quo sic in frettam pueritia vestra caminat? Expectate, habeo plures ad dicere causas, 90 inque vicem nostros poterimus rendere contos.— Cingar hoc improperans sequitur, miser ille scapinat. Cernebas daynum tardam seguitare galanam; quem tribus in saltis per collum prestus achiappat. Ille pregat veniam, surdas dat Cingar orecchias, 95 sed secum tuttavia menat retinendo cavezzum. —Hunc—inquit,—Boccale, tibi comendo zoiellum. Nil fit in officio boiae magis utile, quam si puttanis humeros, vecchis culamina frustes. Vecchius, amoroso qui damas corde vaghezat, 100 non aliam meritat castigam, quam scoriadae; namque inamoratus vecchius pariterque zelosus est puer annorum centum, dignusque cavallo alzari et nudas chioccari supra culattas. Ecce tuam, Boccale, scolam novus iste scolaris 105 ingreditur: tener est, praestissimus omnia discet. Hunc per passivos doceas componere normas. Non est discordans tam discordantia, quam non hic puer ad sonitum scoriatae praestus acordet.— Suscipit hanc curam Boccalus, fitque pedantus, 110 fitque reformator, pedagogus, fitque magister. Sbarbatum vecchium, rimbambitumque gaioffum dottorare parat, si qua est dottrina staffili, si qua sculazzatis castigat mamma fiolum. Tolserat interea Centaurus ab ore cavernae 115 saxum ingens, Falchettumque foras cum fune tirarat. Hic, exangue videns Leonardi forte cadaver, flevit, et, intesa mortis cagione, momordit stizzosus digitum: caveat Pandraga ruinam, partitas siquidem multas scontare tenetur. 120 Ergo hic deposito Leonardi corpore, donec congrua tanthomini fiat iactura sepulchri, discedunt pariter, veniuntque trovare sodales. Paulatim Phoebus descendit ab aethere scalam, tresque appena horae giorni morientis avanzant. 125 Perveniunt tandem qua parte Bocalus afannat se circum vaccam, dum pistat, dumque repistat. At Cingar, mirans Falchettum accedere, currit obvius, abrazzant, stringunt, lachrimantque Lonardum. Post haec Falchettus, Boccalo dante flagellum, 130 incipit o quantis, o qualibus ille deratis singentos numerare pilos, relevareque crustas. Nata Satanasso, mortem Pandraga vocabat: verum sdegnatur portare diavolus illam. Baldus adhuc mentem per vera insogna volutat. 135 En subito comparet homo sylvaticus illuc, extraque boscaiam saltat: cui barba diabli sanguinolenta colat, musumque imbrattat edacem, perque pedes portat Giubertum more capretti, aut quum fert ocham mercato vecchia ligatam. 140 —En—Centaurus ait,—Furaboscus; hic iste Molocchi est frater, proh dii quae fex, quam sporcus amorbat!— Vix ea complerat Virmazzus et arma piarat, ecce incalzabat Moschinus iugiter illum, infestosque strales soriano scoccat ab arcu. 145 —Ah renegate—cridat,—deponas, ola, catellum. Non est ille tuo pastus pro dente, lupazze.— Sic clamans, tutavia facit strissare sagittas, quarum nona caput per utramque trapassat orecchiam. In pede Giubertus saltat, ruinante giganto; 150 ringratiatque Deum, magnam scampasse ruinam. Baldus eo instanti, discusso corpore sognis, se levat, accurrit Cingar, Falchettus, et omnes de se ghirlandam Baldo fecere loquenti: —O—dixit,—quantum Deus est laudandus, amici, 155 cui plusquam humanos innotuit esse dolores, quos modo pro dira Leonardi morte ferebam. Hunc mihi per somnum demisit ab axe superno: o quam forma alium, gestu, fatuque Lonardum! —Quid fles, Balde?—inquit;—quid fles, temetque dolentas? 160 Te fortasse piget, me ne bona summa tenere? Ah cohibe tepidos, quos fundis inaniter, imbres. Non id flere decet, per quod gaudere tenemur. Summa bataiandi palma est superare seipsum. Ista meum studuit meretrix violare pudorem; 165 fecissetque suum, me non obstante, volerum, ni subito praesens mihi gratia summa fuisset, qua magis in planum montagnas illa chinasset, quam neque tantillum coitu me inflectere lordo. Sordidius nihil est, quam se meschiare putanis.— 170 Sic fatus, brancare manum mihi visus, in altas coelorum gioias per totum vexit olimpum, meque videre cosas fecit, quas dicere possem, si centum linguas, vocemque azzalis haberem. Ultima quae dixit tandem mihi, verba fuerunt: 175 —Quaere tuum patrem, non longius ille moratur, quem nunc sarcophago mecum soterabis in uno.— Ergo simul, fratres, concordi pace manentes, simus torrazzi fortunae contra bataias, quas haec amicorum stentando lega patibit. 180 Per mare, per terras, per fundamenta profundi ibimus, et nigri lustrabimus antra diabli. Sed prius ad savios opus est andemus avisos illius, qui me saeclo generavit in isto. Quaerendus meus est genitor, quaeramus adunca, 185 quamvis nullus adhuc, ubi sit, comprenditur index.— Cingar ad haec tostum facie respondit alegra: —Penso tuum reperisse patrem, mi Balde; venite.— Sic ait, anteriorque aliis fretolose caminat, perque hac, perque illac boscos rammescolat omnes, 190 donec ad angustam venerunt denique grottam, in qua solus erat sanctissimus ille romitus, ad quem decrerat Cingar conducere Baldum, et coniecturam nunc fecerat: esse talhommum patrem, quem Baldo suasit cercare Lonardus. 195 Introëunt ergo; surgit cito barbifer ille, quem facies Pauli decorat veneranda romiti, nec non Antoni, nec non pia chiera Machari. Protinus in brazzos trepida dulcedine Baldum suscipit, et rivos tenerissime fundit ab occhis, 200 nilque per un pezzum valuit dissolvere linguam. Non potuit Cingar, non Falco, et caetera turba non lachrymare huius tanta spectacula facti. Hic pater est (iam non dubitatur), filius ille. Ambo abbrazzati pariter, strictimque tenentes, 205 intenerant lapides, non quod pia corda virorum. Ut tandem potuere loqui, pater ipse sedendo sic facit et natum, natique sedere sodales. Mox ita, suspiciens coelum, parlare comenzat: —O gobbae in terris animae, gentesque dapochae, 210 per nos ah quantum facies humana brutatur! Nonne canes sumus invidia, grassedine porci, vulpes inganno, stizzossi morsibus ursi? Nonne gula rabieque lupi, tumidoque leones orgoglio, et gatti, simiaeque libidine brutta? 215 Non est, qui cerchet drittae vestigia stradae. Quisque suam pleno seguitat ventramine voiam. O bene nassuti mundo, qui vana refudant, sbrigatasque trahunt de terrae glutine mentes! Nosco ego quid radiat coelum, quid terra virescat, 220 quid mare fluctivaget, quid denique tartarus umbret; nec capitis grisos, nec longa pilamina barbae cernitis haec frustra; freddum, caldumque provavi, reddidit et finum me martellatio sortis. Magna fui quondam francorum gloria Guido, 225 Guido rinaldesca natus de stirpe Sagunto. Franza mihi testis, Germania, Sguizzera, Spagna, Ongaria, quibus giostris, quibus atque batais vincitor et princeps toto cridabar in orbe. Noverunt itali, novit mala schiatta gregorum, 230 mori asini, turchique canes, et caetera norunt: quod ducis ingenium quondam, quod robur in armis, quae ve manegiavi multis stratagemata guerris! Ut quid plura sequor? summa haec: mihi gratia tandem tanta fuit rerum, quod franchi filia regis 235 me vidit, periitque simul, cepitque maritum. At praestat reliquis donare silentia rebus. Sufficit his paucis nostram concludere follam. Ille furor rabiae, quem chiamat vulgus amorem, qui tirare petras savios facit atque saputos, 240 atque altum, bassum, sicut sua voia talentat, disponit, trattat, mundum sotosora travaiat, nos de magnificis bassavit ad esse pitoccos, esse vilanorum numerum, escas esse pedocchis, ac ita furfantes non nostra superbia reddit, 245 ac ita quid sit homo scitur: fanfugola quippe, et giocola, a ventis motu iactata pusillo. Est homo stoppa foco, nix soli, brina calori; non, ut se iactat, Caesar, rex, papa, vel omnis qui ferat in Roma camisottum supra gonellam. 250 Hac in sorte tamen misera gaiarditer egi. Principio uxorem gravidam, stancamve camino non volui, hocve minus potuissem, ducere mecum. Hanc bona suscepit miris persona carezzis, Bertus, in hospitium fidum portumque segurum. 255 Ast ego dispostus vel amore, vel impete ferri, aut certam acquistare urbem, aut perdere vitam, protinus avisor praeclaro a vate Serapho: esse mihi fausto nassutum sydere maschium. Quantum alegrezzae tulerit mihi nuntius ille, 260 scire potest nemo, nisi patris amore calescat. Sed mondanorum constantia nulla bonorum est. Post malvasias, arsenica saepe bibuntur. En iterum gramo denuntiat ore Seraphus: esse mihi uxorem diro sub sydere mortam. 265 Heu quae non dixi toto convicia coelo? O mors, clamabam, mors o correra diabli, atque satanassi staffetta, citissima cunctis, at mihi tarda moves, ceu longa quaresma, pedanas. Tira, gaioffa, mihi renegato falce roversum, 270 aut mihi da cordam, qua desperatus apiccher. Hac igitur persa, rammingus et orphanus ibam mille per aguaitos, per mille pericula vitae. At bonitas divina, pii miserata doloris, quem pro te, Balde, orphanulo, pro uxore ferebam, 275 fecit ut in melius se se mea voia tiravit. Nil, nisi stultorum gabiam, mundum esse notavi, at bene scire mori, virtutum summa vocatur. En quibus in bandis me solum, nate, catasti. Usque modo fugiens hominum consortia, pascor 280 herbarum crudis radicibus, amneque puro. Ipsa aetas, lachrymae vigilantia sustulit occhios: occhios corporeos, inquam, sed lumina cordis, quo minus inspicitur terra haec, magis astra penetrant. Ipse prophetandi docuit me iura Seraphus, 285 quae sunt digiunis, longisque vegiare pregheris. Illius ante oculos Deus orbem donat apertum: rerum aditus, mentesque hominum, casusque futuri. Hoc ego dignatus dono, tua semper in occhis facta habui, sensique tuos, o nate, travaios. 290 Mantua non modicos tenuit te carcere giornos; passus es imbriferas, vento sforzante, ruinas, post quas corsari bellum crudele tulerunt, quo facto tandem venisti ad littora patris. Non vos disturbet magicas hic cernere burlas: 295 credite, sunt burlae, sunt baiae signa stryarum. Insula non ista est, quae vobis insula paret, non mons, non scoius, sed plurima schena balenae, quam strya firmavit magicis Pandraga susurris; supraque spallazzas eius, dorsumque peramplum, 300 arte diabolica fecit portare terenum, montes, campagnas, boscos, animalia, fontes. Sic ego, dum stabam solus solettus in antro rupibus Armeniae, sensi me ferre per auras cum grotta pariter, cum sylva et monte levatum, 305 hucve giusum poni pian pianum, more panarae, quae sit vel freschis ovis vel plena becheris. Tres modo sunt pestes, quibus aër, pontus, et omnis mundus amorbatur, tres saghae, tresque diablae. Haec Pandraga una est, Smiralda secunda, sed altra 310 Gelfora, cunctarum pessissima fezza stryarum. Hae sempiterno se iactant tempore fatas vivere, dante illis Demogorgone bevandam, per quam mortalis vita haec sine morte trapassat. Sic Fallerinam, sic dicunt esse Medaeam, 315 sic ve Dragontinam, sic Circem, sic ve sorocchiam Morganae Alcinam, vel eam quae dicta Foletti est uxor Sylvana: stryas sic mille brusandas, quas paladinorum forti virtute Seraphus continuo impugnat, simul impugnatur ab illis. 320 Theseus, Orlandus, Iason, Tristanus et ille Hector nigrae aquilae gestator, et ille bianchae Ruggerus, qui sunt tavolae fortezza rotondae, talibus in studiis contentavere Seraphum. Serraphus sacer est genius, magiaeque bosardae 325 asper amazzator, sed fortis bastio verae. Ille hic Serraphus, cui solo vivere dudum concessit mens alta Dei, cui fusa probatae sensa prophetiae, magnique scientia coeli, cui paladinaeos servandi cura barones, 330 ut quoque sint illi pro se giostrare parati, quod sic usus habet pro iusto rumpere lanzas. Mortuus est Orlandus, Aiax, Tristanus, et altri, quos supra dixi cavaleros esse doveri. Sic ego nunc ligni me me vestibo giuponem, 335 sub terramque ibo, mundi andamenta relinquens. Et quoniam guerrerus eram, barroque Seraphi, haec impresa manet Baldum: te, Balde, ribaldas desertare magas liceat, namque una soletta est Manto bianorei syncera Sibilla Seraphi, 340 qui tibi non poterit se se monstrare, priusquam Guido ego non abeam de mundo ad climata coeli. Hic illum cernes, hic, inter busta baronum et simulachra virûm, rationis campio fies, iustitiae, fidei, patriae, tavolaeque rotondae. 345 Qui melius brando guastabis regna stryarum quam inquisitorum sex millia, quamque magistri sacri palazzi cum centum mille casottis. Eya age, ne timeas caput obiectare periclis, perque ignem, perque arma rue, virtutis amore. 350 Dixi ego: destituor iam viribus istius aegri corporis, et moriens coelum peto; nate, valeto. Sic dicens iunctis manibus stetit altus, et haesit par statuae, sanctamque animam spudavit in auras. Nox erat et tanta est lux circum fusa cadaver, 355 quod quisquam dixit:—Non nox hac nocte videtur.— Confremuere omnes, Baldumque in lumine guardant; qui, postquam stupuit dudum, sic voce gementi pauca refert:—Saltem, pater o sanctissime, vivo has tibi supremas potuissem reddere voces.— 360 Sic ait, et curvans toto se corpore fixit oscula per sanctos artus, quos fletibus omnes lavit, et ah quali ter patrem strinxit amore! Tunc ibi Giubertus tetigit modulantia fila, taleque gorgisono modulavit gutture carmen: 365 —Nascimur et nati morimur, sua quemque moratur iam praescripta dies: miser est quicumque cadaver, et vitam pariter gelido sub marmore condit.— Haec appena, quater moesta cum voce sonarat (namque pari numero manes et funera gaudent): 370 contremit intornum mediam locus ille per horam, qua stetit intrepidus firmato lumine Baldus. Quid sit hoc, ignorant omnes, tacitique vicissim aspiciunt se se, velut est usanza stupentum. En quidam usciolus crocat in cantone celettae, 375 seque da sestesso leviter movestus aprivit. Nulla tamen persona foras exivit ab illa. Hanc in mente venit Baldo discernere cosam. Intrat porticulam solus, quo intrante quievit ille tremor terrae, Baldusque seratur in antro, 380 compagnique foras remanent ad busta Guidonis. Vix erat ingressus barro, post tergaque chiusae vix portae fuerant, se firmiter in pede trigat, praestantique animo, sint aut oracula, sint aut somnia, sint Phoebi responsa, remirat atornum. 385 Stanza erat in forma quadrati facta salotti, cuius in umblico pendebat desuper ardens lampada, quae claro sedias lusore palesat. Trenta quidem sediae quadro stant ordine circum, quarum quae maior super omnes alta levatur. 390 Hic Guido, vel potius simulachrum grande Guidonis, constitit armatus, seditque, sedereque fecit barones totidem, quotidem stant scamna senati. Guido stat in medio, stant circum circa guereri, quisque sua sedia, vestiti quisque corazzis, 395 atque inter se se vario sermone ragionant. In pede stat Baldus, nec ab inde movetur un'onzam. Si stupeat, pensare potes, qui vivere patrem armatumque videt stare hic, quem liquerat illic inter compagnos mortum sub veste romiti. 400 Mirat ibi atornum fortissima busta virorum, atque gaiardiae flores, fideique barones ornantes armas sola virtute biancas; qui sua, pro specchio, Baldo simulachra palesant. Horum quisquis adhuc vivit cum corpore vivo, 405 rex hic efficitur, non re sed imagine rei. Ut puta, quando Hector, seu Theseus, sive Ferandus Gonziacus vivebat adhuc in carne davera, ille guereggiabat re vera in corpore vivo, nec fabat alcunas impresas contra rasonem. 410 Sed sua fra tantum speties, vel imago, sedebat intra gaiardorum princeps simulachra virorum, qui certant solum pro dritto, contraque tortum. Ergo fin adessum regnarat imago Guidonis: nunc, ubi complevit giornos simul atque fadigas, 415 est opus a prima sedia descendat abassum, succedatque sibi novus alter campio dritti, quem paladinorum primum simulachra balottent. Fitque balottandi ratio de mente Seraphi, qui, quem proponit, talem a felicibus umbris 420 obtinet, et quidquid probat ipse, probatur ab illis. Huc ergo ignarus causae, similisque facendae nescius, intrarat Baldus, guidante Serapho, miraturque viros tam gaios, tamque legiadros, nunc hunc, nunc illum, nunc questum, nunc ve quelaltrum. 425 Hector ibi largus spallis, strictusque fianchis exuperat, cui folta rubent pilamina barbae. Nemo illo propius maiori stare cadreghae cernitur: Aeneasque ipsi vicinius haeret, qui stetit et stat nunc et stabit semper alegrus, 430 Virgilii meruisse tubam, quam nulla superchiat. Theseus et Iason, nec non fortissimus Aiax succedunt, unus post altrum, seque carezzant. Hic tenet in dextra cettam Torquatus aguzzam, pro qua iustitiae durat per saecla ribombus. 435 Non procul est Brutus, simili qui laude triumphat, nec tam degeneres fecit mazzare fiolos, quam dedit exemplum populis scazzare tyrannos, qui sic per dominum nostrum satiare golazzam, luxuriamque suam pensant, aliena robando. 440 Hic stat Fabricius, stat Cincinnatus, et ambo paupertate sua godunt, nausantque dinaros, contentantque magis frustum portare gabanum, malque petenati taconatis ire stivallis, supraque deschettum coctae discombere rapae, 445 quam vestire togas de raso, deque veluto, et bandisones centum pransare ciborum. Bon compagnus adest laeta cum fronte Camillus qui nigras aquilas S.P.Q.R. que reportat. Ipse comenzavit populis ostendere Francae, 450 quod sibi sortiret melius remanere delaium, quam tanto illorum damno passare dequaium. Huic duo succedunt austera fronte Catones, qui numquam parlant nisi sit parlare bisognum. Scipio stendardum Spagnae Cornellus inalzat, 455 cunque suo bassa fratello voce ragionat. Maximus hic Fabius crespo stimat omnia vultu, subque suo mundi dominam targone covertat; cui simul et brando nudo Marcellus acostat, et simul Aemilius vitae sprezzator apoggiat. 460 Hic est ille ducum primissimus, ille citellus Scipio, qui mento spuntans appena peluzzos totam Africam, sguerzumque Africae, facit ire legeros, dum se vantabant rerum spoiasse madonnam. Cui tenet ipse suam scragnam Pompeius arentum, 465 et facit et faciet diuturno tempore scusam, non cagione sui sed Caesaris ambitione, romanos in se ferrum voltasse medemos. Cassius et Brutus simili ratione ribaldam Caesaris inculpant voiam stravisse senatum, 470 cui pugnalatas tres et viginta dedere. Hic Lanzalottus rutilat, Tristanus avampat, qui propria de sorte dolent mancasse pedantis, ut, velut hi spada furibunda per arma menabant, sic isti pennam libros fabricando menarent, 475 multosque inchiostri possent vacuare bocalos. O si Plutarcos, Livios, Crisposque Rinaldus, Orlandusque ferox habuissent tempore Carli! Hic tamen apparent alto cum vertice bravi, struzzorumque albis umbrant sibi terga penazzis. 480 His prope Gonziacus Ferrandus, et ille Rugerus Estensis, ambo gentiles, ambo gaiardi, ambo quos Carli auspicio tremet Africa semper. Hic quoque Sordellus Godiorum maximus astat, de cuius stupidis scitur per ubique prodezzis. 485 Ergo ubi comparet magni praesentia Baldi, ecce senex intrat venerabilis ille Seraphus: suscipit et Baldum, primaque in sede repossat, ipseque Guido pater Sordello venit apressum. Baldus, honoratos se mirans intra signores, 490 non vivos quantunque viros discernit, at umbras, nondimenus eis parlans oravit un'horam: seque minus dignum tanti accusavit honoris. Quo facto, en iterum subito locus ille tremavit, in fumumque abeunt sedes, umbraeque sedentes, 495 quae tamen asportant secum pro rege creato atque balottato Baldum, sed imagine tantum: verus namque manet Baldus cum corpore Baldi, fictus namque volat Baldus sub imagine Baldi. Qui redit ad socios, atque illis omnia narrat, 500 seque valenthominum facies vidisse rubestas vantat, et illorum iussu brancasse bachettam.

LIBER DECIMUS NONUS