Iz 63, 12: Qui eduxit ad dexteram Moysen brachio majestatis suae, qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum.
Iz 63, 14: Sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriae483.
Iz 63, 16; Tu enim pater noster, et Abraham nescivit nos et Israel ignoravit nos484.
Iz 63, 17; Quare indurasti cor nostrum ne timeremus te485.
Iz 64, 17. Qui santificabantur et mundos se putabant... simul consumentur, dicit Dominus486.
Jr 2, 35. Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum eo quod dixeris; Non peccavi487.
Jr 4, 22. Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt488.
Jr 4, 23, 24. Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili, et coelos, et non erat lux in eis. Vidi montes et ecce movebantur, et omnes colles conturbati sunt. Intuitus sum et non erat homo, et omne volatile coeli recessit. Aspexi et ecce Carmelus desertus et omnes urbes ejus destructae sunt a facie Domini, et a facie irae furoris ejus. Haec enim dicit Dominus: Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam489.
Jr 5, 4. Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. Ibo ad optlmates et loquar eis, ipsi eim cognoverunt viam Domini, et ecce magis hi simul confregerunt jugum, ruperunt vincula. Idcirco percussit eos leo de sylva, pardus vigilans super civitates eorum490.
Jr 5, 29: Numquid super his non visitabo dicit Dominus? Aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea?491