Tum patriis pulchrum occidi succurrit in armis.
Quæ se, quæque deos, quæ natos, atque parentes,
Uxoresque tuebantur, pro parte virili
Angustas presso propugnavere Lacones
Si pede Thermopylas, sibi dulcia fortiter ipsos
Defendisse patet; quodque aspera fata levaret,
Cum cecidére, datum est, ut non morerentur inulti.
At meliora quidem circumstant omnia Factum
Egregium, immortale, mihi quod ferre per Orbem
Contigit invalido, valido grave pondus Atlanti.