Fulgurat horrendum Navis? Credisne futurum,
Ut reperire fidem semel his tibi detur in oris?
Numquam post homines natos Astræa scelestas
Visa fuit coluisse plagas, ubi Pacta Fidesque
Cardine versantur duplici: Pretiove, Metuve.
Eia age, rumpe moras: generi ne parce nefando.
Muneribus certent alii; tu cuspide, flamma.
Omnia quæ subigit, ratio civilis agendi,
Non hic componat secum pugnantia verba:
Detestanda nihil, præter vim, turba veretur.