Strata silent) interclusam removere Celocem
Margine connixæ tentant, conamine casso.
Ludentes Nymphæ super insiluere marinæ,
Atque suam vocitant: at quis vel Doridos audax
Sedibus obtineat patriis depellere natas;
Vel, quæ operi admoveat, Briareia brachia tendat?
Hoc tamen haud vestrum munus, Nereia proles,
Quæque venusta licet, licet omnes munere dignæ.
Ignea flamma vorat, quod non Victoria tollit;
Jure quidem: damnis etenim majoribus obstant