Tabe solum egesta, maculosaque terga redundant:
Tutus at invalidas derisor despicit iras.
Persicus interea geminatis cantibus ales
Nunciat Auroram, curas dum lenit amaras,
Insinuans ægris quoque somnos, roscidus humor.
Tum deus adrepens male sano deligat artus;
Atque soporifero flammata papavere tangens
Lumina, non ultra rabidos sinit ire furores.
Stertit eo gravius, quo plus exarserat ira.
Non tamen irrigui capit ille levamina somni;