Otia, tantorumque datum est consortibus esse!
JOANNES, Patriæ PATER, atque AMOR, Inclyta REGUM
Magnorum SOBOLES; et SPES, et GLORIA Gentis,
Prima Adamastoreos ausa est quæ invisere vultus;
Hesperiaque ima Nabathæas ducere ad oras
Tradita in Imperii Pignus Vexilla Salutis;
JOANNES, tetro cum flagrant omnia Bello,
Cum desolatas per terras regnat Erinnys,
Subjectos longe Populos, lateque vagantes
Pace fovens placida, Justus, Pius, Optimus, Ingens;