[59] Pag. 47. 48. 49. 50. 51.

[60] Ego hanc vim intelligo esse in præceptis omnibus, non ut ea secuti oratores, eloquentiæ laudem sint adepti: sed quæ sua sponte homines eloquentes facerent, ea quosdam observasse, atque id egisse. Sic esse non eloquentiam ex artificio, sed artificium ex eloquentia natum. Cicer. l. I. de Orat. num.32.

[61] Scripsit artem Rhetoricam Cleantes, sed sic, ut siquis obmuttescere concupierit, nihil aliud legere debeat. Cicer. lib. I. de Orat. num. 7.

[62] Judicium igitur adhibebit: nec inveniet solum quid dicat, sed etiam expendet. Nihil enim est feracius ingeniis iis præsertim, quæ disciplinis exculta sunt. Sed ut segetes fœcundæ & uberes, non solum fruges, verum herbas etiam effundunt inimicissimas frugibus: sic interdum ex his locis aut levia quædam, aut caussis aliena, aut non utilia gignuntur: quorum ab oratoris judicio delectus magnus adhibebitur alioqui. Cicer. Orator. num. 15.

[63] Volo enim prius habeat orator rem, de qua dicat, dignam auribus eruditis; quam cogitet, quibus verbis quidque dicat, aut quomodo. Idem. ibid. num. 34.

[64] Esse igitur perfecte eloquentis puto, non eam solum facultatem habere, quæ sit ejus propria, fuse lateque dicendi; sed etiam vicinam ejus atque finitimam, dialecticorum scientiam assumere. Cicer. Orat. n. 32.

Et infra = Nec vero dialecticis modo sit instructus, sed habeat omnis philosophiæ notos & tractatos locos .... nihil, inquam, sine ea scientia, quam dixi, graviter, ample, copiose dici & explicari potest.

[65] Fra Gianangelo Serra, Capucinho de Faenza, na sua Retorica &c.

[66] Conficitur autem genus hoc dictionis narrandis exponendisque factis, sine ullis argumentationibus; ad animi motus leniter tractandos magis, quam ad fidem faciendam, aut confirmandam accommodate. Non enim dubia firmantur: sed quæ certa, aut pro certis posita sunt, augentur. Cicero de Partit.Orat.n.21

[67] Deinde est ad facta, veniendum: quorum collocatio est triplex: aut enim temporum servandus est ordo: aut inprimis recentissimum quodque dicendum: aut multa & varia facta in propria virtutum genera sunt dirigenda. Cicero ibidem n.23.