[49] Nam circuitus ille, quem sæpe jam diximus, incitatior numero ipso fertur & labitur, quoad perveniat ad finem, & insistat. Perspicuum est igitur, numeris astrictam orationem esse debere, carere versibus.... Inculcamus autem per imprudentiam sæpe etiam minus usitatos, sed tamen versus: vitiosum genus, & longa animi provisione fugiendum. = Ibid. n. 56.

[50] In historia & narratur ornate, & regio sæpe aut pugna describitur: interponuntur etiam conciones & hortationes. sed in his trata quædam & fluens expetitur, non hæc contorta & acris oratio. Cicer. Orator. num. 20.

[51] Mollis est enim oratio Philosophorum & umbratilis nec sententiis, nec verbis instructa popularibus, nec juncta numeris, sed soluta liberius. Nihil iratum habet, nihil invidum, nihil atrox, nihil miserabile, nihil astutum. Casta, verecunda, virgo incorrupta quodammodo. Cicer. Orator. n. 19.

[52] Pag. 27.

[53] Pag. 46.

[54] Pag. 55.

[55] Pag. 57.

[56] Pag. 66.

[57] Pag. 53.

[58] Pag. 49.