Dato numero tres adinvenire quadratos quorum bini sumpti, adscitoque dato numero, faciant quadraturn.
Huius quæstionis beneficio, sequentis quæstionis solutioneml dabimus quæ alioquin difficillima sane videretur.
Dato numero, quatuor invenire numeros quorum bini sumpti adscitoque dalo numero faciant quadratum. Sit datus numerus 15 et primim per hanc quæstionem reperiantur tres quadrati quorum bini sumpti adscitoque dato numero faciant quadratum. Et sint illi tres quadrati[39]
25. 1 / 100 529 / 225.
Ponatur prinmus quatuor numerorum quaesitorum 1Q + 15.
Secundus 10N + 25. (quia 25 est unus ex quadratis, 10N autem est duplum lateris in N.)
Tertius eâdem ratione ponatur 1 / 5 N + 1 / 100, quartus denique 46 / 15 N + 529 / 225. Ita quippe institutis positionibus tribus propositi partibus satisfit, quilibet enim numerorum unâ cum primo adscito 15 facit quadratum. Superest ut secundus et tertius addito 15, item tertius et quartus addito 15, denique secundus et quartus, eodem addito 15 faciant quadratum et oritur triplicata æqualitas cuius solutio in promptu cum ex constructione cuius artificium ab hac quæstione desumpsimus in quolibet termino æquando reperiantur unitates tantum quadratæ et numeri. Recurrendum igitur ad ea quæ diximus ad quæstionem uigesimamquartam libri sexti.
Перевод:
Благодаря этой задаче мы получаем решение вопроса, который без этого казался очень трудным:
Дано число, найти четыре числа, сумма любых двух из которых при прибавлении данного числа образует квадрат.