17. Statimque ne alacritas intepesceret pugnatorum, inpositi lintribus per abdita ducti velites expediti occuparunt latibula Sarmatarum, quos repentinus fefellit aspectus, gentiles lembos et nota remigia conspicantes.
18. ubi vero procul micantibus telis, quod verebantur propinquare senserunt, ad suffugia locorum palustrium se contulerunt eosque secutus infestius miles caesis plurimis ibi victoriam repperit, ubi nec caute posse consistere nec audere aliquid credebatur.
19. post absumptos paene diffusosque Amicenses petiti sunt sine mora Picenses, ita ex regionibus appellati conterminis: quos tutiores fecere sociorum aerumnae rumorum adsiduitate conpertae. ad quos opprimendos – erat enim arduum sequi per diversa conspersos inprudentia viarum arcente – Taifalorum auxilium et Liberorum adaeque Sarmatarum adsumptum est.
20. cumque auxiliorum agmina locorum ratio separaret, tractus contiguos Moesiae sibi miles elegit, Taifali proxima suis sedibus obtinebant, Liberi terras occupaverant e regione sibi oppositas.
21. Limigantes territi subactorum exemplis et prostratorum diu haesitabant ambiguis mentibus, utrum oppeterent an rogarent, cum utriusque rei suppeterent documenta non levia. vicit tamen ad ultimum coetu seniorum urgente dedendi se consilium. variaeque palmae victoriarum accessit eorum quoque supplicatio, qui armis libertatem invaserant, et reliqui eorum cum precibus, ut superatos et inbelles dominos aspernati fortioribus visis inclinavere cervices.
22. accepta itaque publica fide, deserto montium propugnaculo ad castra Romana convolavit eorum pars maior diffusa per spatia ampla camporum cum parentibus et natis atque coniugibus opumque vilitate, quam eis celeritatis ratio furari permisit.
23. et qui animas amittere potius quam cogi solum vertere putabantur, dum licentem amentiam libertatem existimarent, parere imperiis et sedes alias suscipere sunt adsensi tranquillas et fidas, ut nec bellis vexari nec mutari seditionibus possint. isdemque ex sententia, ut credebatur, acceptis quievere paulisper, post feritate nativa in exitiale scelus erecti, ut congruo docebitur textu.
24. Hoc rerum prospero currente successu tutela Illyrico conpetens gemina est ratione firmata, cuius negotii duplicem magnitudinem imperator adgressus utramque perfecit. infidis . . . exules populos licet mobilitate suppares, acturos tamen paulo verecundius, tandem reductos in avitis sedibus conlocavit. isdemque ad gratiae cumulum non ignobilem quempiam regem sed quem ipsi antea sibi praefecere, regalem inposuit, bonis animi corporisque praestantem,
25. tali textu recte factorum Constantius iam metuente sublimior militarique consensu secundo Sarmaticus appellatus ex vocabulo subactorum, iamque discessurus convocatis cohortibus et centuriis et manipulis omnibus tribunal insistens signisque ambitus et aquilis et agmine multiplicium potestatum his exercitum adlocutus est, ore omnium favorabilis, ut solebat:
26. "Hortatur recordatio rerum gloriose gestarum omni iucunditate viris fortibus gratior admodum verecunde replicare, quae divinitus delata sorte vincendi et ante proelia et in ipso correximus fervore pugnarum, Romanae rei fidissimi defensores. quid enim tam pulchrum tamque posteritatis memoriae iusta ratione mandandum quam ut miles strenue factis, ductor prudenter consultis exultet?