27. persultabat Illyricum furor hostilis, absentiam nostram inanitate tumenti despiciens, dum Italos tueremur et Gallos, variisque discursibus vastabat extima limitum, nunc cavatis roboribus, aliquotiens peragrans pedibus flumina, non congressibus nec armis fretus aut viribus sed latrociniis adsuetus occultis, astu et ludificandi varietate iam inde ab instituta gente nostris quoque maioribus formidatus: quae longius disparati, qua ferri poterant, tulimus, leviores iacturas efficacia ducum vetari posse sperantes.
28. ubi vero per licentiam scandens in maius ad funestas provinciarum clades erepsit et crebras, communitis aditibus Raeticis tutelaque pervigili Galliarum securitate fundata, terrore nullo relicto post terga venimus in Pannonias, ut placuit numini sempiterno, labentia firmaturi: cunctisque paratis, ut nostis, vere adulto egressi arripuimus negotiorum maximas moles: primum ne struendo textis conpagibus ponti telorum officeret multitudo, quo opera levi perfecto visis terris hostilibus et calcatis, obstinatis ad mortem animis conatos resistere Sarmatas absque nostrorum dispendio stravimus, parique petulantia ruentes in agmina nobilium legionum Quados Sarmatis adiumenta ferentes adtrivimus. qui post aerumnosa dispendia inter discursus et repugnandi minaces anhelitus, quid nostra valeat virtus experti, manus ad dimicandum aptatas armorum abiecto munimine pone terga vinxerunt restareque solam salutem contemplantes in precibus, adfusi sunt vestigiis Augusti clementis, cuius proelia saepe conpererant exitus habuisse felices.
29. his sequestratis Limigantes quoque fortitudine superavimus pari, interfectisque pluribus alios periculi declinatio adegit suffugia petere latebrarum palustrium.
30. hisque secundo finitis eventu lenitatis tempus aderat tempestivae. Limigantes ad loca migrare conpulimus longe discreta, ne in perniciem nostrorum se commovere possent ulterius, et pepercimus plurimis et Zizaim praefecimus Liberis, dicatum nobis futurum et fidum, plus aestimantes creare quam auferre barbaris regem, hoc decore augente sollemnitatem quod isdem quoque rector tributus antehac electus est et acceptus.
31. quadruplex igitur praemium, quod unus procinctus absolvit, nos quaesivimus et res publica, primo ultione parta de grassatoribus noxiis, deinde quod vobis abunde sufficient ex hostibus captivi. his enim virtutem oportet esse contentam, quae sudore quaesivit et dexteris.
32. nobis amplae facultates opumque sunt magni thesauri: integra omnium patrimonia nostri labores et fortitudo servarint. hoc enim boni principis menti, hoc successibus congruit prosperis.
33. postremo ego quoque hostilis vocabuli spolium prae me fero, secundum Sarmatici cognomentum, quod vos unum idemque sentientes mihi – ne sit adrogans dicere – merito tribuistis". Post hunc dicendi finem contio omnis alacrior solito, aucta spe potiorum et lucri, vocibus festis in laudes imperatoris adsurgens deumque ex usu testata non posse Constantium vinci, tentoria repetit laeta. et reductus imperator ad regiam otioque bidui recreatus Sirmium cum pompa triumphali regressus est et militares numeri destinatas remearunt sedes.
XIV
1. Hisce isdem diebus Prosper et Spectatus atque Eustathius legati ad Persas, ut supra docuimus, missi Ctesiphonta reversum regem adiere, litteras perferentes imperatoris et munera, poscebantque rebus integris pacem et mandatorum memores nusquam ab utilitate Romanae rei maiestateque discedebant, amicitiae foedus sub hac lege firmari debere adseverantes, ne super turbando Armeniae vel Mesopotamiae statu quicquam moveretur.
2. diu igitur ibi morati cum obstinatissimum regem nisi harum regionum dominio sibi adiudicata obdurescentem ad suscipiendam cernerent pacem, negotio redierunt infecto.