2. biduoque ad otium dato ac missis abunde qui pacis modo patentes agros pingues cultosque vastarent, quinquiens ordine multiplicato scutorum cingitur civitas ac tertiae principio lucis corusci globi turmarum impleverunt cuncta quae prospectus humanus potuit undique contueri, et sorte loca divisa clementi gradu incedentes ordines occuparunt.

3. Persae omnes murorum ambitus obsidebant. pars, quae orientem spectabat, Chionitis evenit qua funestus nobis ceciderat adulescens.... meridiano lateri sunt destinati, tractum servabant septentrionis Albani, occidentali portae oppositi sunt Segestani, acerrimi omnium bellatores, cum quibus elata in arduum specie elephantorum agmina rugosis horrenda corporibus leniter incedebant armatis onusta, ultra omnem diritatem taetri spectaculi formidanda, ut rettulimus saepe.

4. Cernentes populos tam indimensos ad orbis Romani incendium diu quaesitos in nostrum conversos exitium, salutis rata desperatione gloriosos vitae exitus deinde curabamus, iamque omnibus nobis optatos.

5. a sole itaque orto usque diei ultimum acies immobiles stabant ut fixae nullo variato vestigio nec sonitu vel equorum audito hinnitu, eademque figura digressi qua venerant, cibo recreati et somno, cum superesset exiguum noctis, aeneatorum clangore ductante urbem ut mox casuram terribili corona cinxerunt.

6. vixque ubi Grumbates hastam infectam sanguine ritu patrio nostrique more coniecerat fetialis, armis exercitus concrepans involat muros confestimque lacrimabilis belli turbo crudescit, rapido turmarum processu in procinctum alacritate omni tendentium, et contra acri intentaque occursatione nostrorum.

7. Proinde diffractis capitibus multos hostium scorpionum iactu moles saxeae colliserunt, alii traiecti sagittis, pars confixi tragulis humum corporibus obstruebant, vulnerati alii socios fuga praecipiti repetebant.

8. nec minores in civitate luctus aut mortes, sagittarum creberrima nube auras spissa multitudine obumbrante tormentorumque machinis, quae direpta Singara possederant Persae, vulnera inferentibus plura.

9. namque viribus collectis propugnatores omissa vicissim certamina repetentes in maximo defendendi ardore saucii perniciose cadebant, aut laniati volvendo stantes proxime subvertebant, aut certe spicula membris infixa viventes adhuc vellendi peritos quaeritabant.

10. ita strages stragibus inplicatas et ad extremum usque diei productas ne vespertinae quidem hebetaverunt tenebrae ea re, quod obstinatione utrimque magna decernebatur.

11. agitatis itaque sub onere armorum vigiliis resultabant altrinsecus exortis clamoribus colles nostris virtutes Constanti Caesaris extollentibus ut domini rerum et mundi, Persis Saporem saansaan appellantibus et pirosen, quod rex regibus imperans et bellorum victor interpretatur.