12. Ac priusquam lux occiperet, signo per lituos dato ad fervorem similium proeliorum excitae undique inaestimabiles copiae in modum alitum ferebantur, unde longe ac late prospici poterat campis et convallibus nihil praeter arma micantia ferarum gentium demonstrantibus.
13. moxque clamore sublato cunctis temere prorumpentibus telorum vis ingens volabat e muris, utque opinari dabatur, nulla frustra mittebantur inter hominum cadentia densitatem. tot enim nos circumstantibus malis non obtinendae causa salutis, ut dixi, sed fortiter moriendi studio flagrabamus, et a diei principio ad usque lucem obscuram neutrubi proelio inclinato ferocius quam consultius pugnabatur. exurgebant enim ruentium ferientiumque clamores ut prae alacritate consistere sine vulnere vix quisquam possit.
14. tandemque nox finem caedibus fecit et satias aerumnarum indutias partibus dederat longiores. ubi enim quiescendi nobis tempus est datum, exiguas quae supererant vires continuus cum insomnia labor absumpsit sanguine et pallente exspirantium facie perterrente, quibus ne suprema quidem humandi solacia tribui sinebant angustiae spatiorum, intra civitatis ambitum non nimium amplae legionibus septem et promiscua advenarum civiumque sexus utriusque plebe et militibus aliis paucis ad usque numerum milium centum viginti cunctis inclusis.
15. medebatur ergo suis quisque vulneribus pro possibilitate vel curantium copia, cum quidam graviter saucii cruore exhausto spiritus reluctantes efflarent, alii confossi mucronibus prostratique humi animis in ventum solutis proiciebantur extincti, aliquorum foratis undique membris mederi periti vetabant ne offensionibus cassis animae vexarentur adflictae, non nulli vellendis sagittis in ancipiti curatione graviora morte supplicia perferebant.
III
1. Dum apud Amidam hac partium destinatione pugnatur, Vrsicinus maerens, quod ex alterius pendebat arbitrio, auctoritatis tunc in regendo milite potioris Sabinianum etiam tum sepulcris haerentem crebro monebat, ut compositis velitaribus cunctis per imos pedes montium occultis itineribus properarent, quo levium armorum auxilio, siqua fors iuvisset, stationibus interceptis nocturnas hostium adgrederentur excubias, quae ingenti circumitu vallaverant muros, aut lacessitionibus crebris occuparent obsidioni fortiter adhaerentes.
2. quibus Sabinianus renitebatur ut noxiis, palam quidem litteras imperiales praetendens, intacto ubique milite quicquid geri potuisset impleri debere aperte iubentes, clam vero corde altissimo retinens saepe in comitatu sibi mandatum ut amplam omnem adipiscendae laudis decessori suo ardenti studio gloriae circumcideret etiam ex re publica processuram.
3. adeo vel cum exitio provinciarum festinabatur, ne bellicosus homo memorabilis alicuius facinoris auctor nuntiaretur aut socius. ideoque his attonitus malis exploratores ad nos saepe mittendo, licet ob custodias artas nullus facile oppidum poterat introire, et utilia agitando complura nihil proficiens visebatur ut leo magnitudine corporis et torvitate terribilis inclusos intra retia catulos periculo ereptum ire non audens unguibus ademptis et dentibus.
IV
1. Sed in civitate ubi sparsorum per vias cadaverum multitudo humandi officia superaret, pestilentia tot malis accessit verminantium corporum lue tabifica, vaporatis aestibus varioque plebis languore nutrita, quae genera morborum unde oriri solent breviter explicabo.