9. addebatur miserorum aerumnis, qui rei maiestatis inminutae vel laesae deferebantur, acerbitas eius et iracundae suspiciones in huius modi cuncta distentae. et siquid tale increpuisset, in quaestiones acrius exurgens quam civiliter, spectatores adponebat his litibus truces, mortemque longius in puniendis quibusdam, si natura permitteret, conabatur extendi, in eius modi controversiarum partibus etiam Gallieno ferocior.
10. ille enim perduellionum crebris verisque adpetitus insidiis, Aureoli et Postumi et Ingenui et Valentis, cognomento Thessalonici, aliorumque plurium mortem factura crimina aliquotiens lenius vindicabat: hic etiam ficta vel dubia adigebat videri certissima vi nimia tormentorum.
11. iustumque in eius modi titulis capitaliter oderat, cum maxime id ageret, ut iustus aestimaretur et clemens. et tamquam ex arida silva volantes scintillae flatu leni ventorum ad usque discrimina vicorum agrestium incohibili cursu perveniunt, ita ille quoque ex minimis causis malorum congeries excitabat, Marci illius dissimilis principis verecundi, qui cum ad imperiale culmen in Syria Cassius surrexisset, epistularum fascem ab eo ad conscios missum, perlatore capto sibi oblatum ilico signatum exuri praecepit, agens adhuc in Illyrico, ne insidiatoribus cognitis invitus quosdam habere posset offensos.
12. utque recte sentientes quidam arbitrabantur, virtutis erat potius indicium magnae, imperio eundem Constantium sine cruore cessisse quam vindicasse tam inclementer.
13. ut Tullius quoque docet crudelitatis increpans Caesarem in quadam ad Nepotem epistula: ґneque enim quicquam aliud est felicitasЄ inquit ґnisi honestarum rerum prosperitas. vel ut alio modo definiam: felicitas est fortuna adiutrix consiliorum bonorum, quibus qui non utitur, felix esse nullo pacto potest. ergo in perditis impiisque consiliis, quibus Caesar usus est, nulla potuit esse felicitas. feliciorque meo iudicio Camillus exulans quam temporibus isdem Manlius, etiam si – id quod cupierat – regnare potuissetЄ.
14. id Ephesius quoque Heraclitus adserens monet et ab inertibus et ignavis, eventus variante fortuna, superatos aliquotiens viros fuisse praestantes: illud vero eminere inter praecipuas laudes, cum potestas in gradu, velut sub iugum missa nocendi saeviendi cupiditate et irascendi, in arce victoris animi tropaeum erexerit gloriosum.
15. Vt autem in externis bellis hic princeps fuit saucius et adflictus, ita prospere succedentibus pugnis civilibus tumidus et intestinis ulceribus rei publicae sanie perfusus horrenda: quo pravo proposito magis quam recto vel usitato triumphalis arcus ex clade provinciarum sumptibus magnis erexit in Galliis et Pannoniis titulis gestorum adfixis, quoad stare poterunt, monumenta lecturis.
16. uxoribus et spadonum gracilentis vocibus et palatinis quibusdam nimium quantum addictus ad singula eius verba plaudentibus et quid ille aiat aut neget, ut adsentiri possint, observantibus.
17. Augebat etiam amaritudinem temporum flagitatorum rapacitas inexpleta plus odiorum ei quam pecuniae conferentium. hocque multis intolerantius videbatur, quod nec causam aliquando audivit nec provinciarum indemnitati prospexit, cum multiplicatis tributis et vectigalibus vexarentur. eratque super his adimere facilis quae donabat.
18. Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda perplexius quam conponenda gravius, excitavit discidia plurima, quae progressa fusius aluit concertatione verborum, ut catervis antistitum iumentis publicis ultro citroque discurrentibus per synodos, quas appellant, dum ritum omnem ad suum trahere conantur arbitrium, rei vehiculariae succideret nervos.