19. Figura tali situque membrorum: subniger, luce oculorum edita, cernensque acutum, molli capillo, rasis adsidue genis lucentibus ad decorem, usque ad pubem ab ipsis colli confiniis longior, brevissimis cruribus et incurvis [unde saltu valebat et cursu].

20. Pollinctum igitur corpus defuncti conditumque in loculis Iovianus etiam tum protector domesticus cum regia prosequi pompa Constantinopolim usque iussus est prope necessitudines eius humandum.

21. eique vehiculo insidenti quod portabat reliquias, ut principibus solet, annonae militaris offerebantur indicia, ut ipsi nominant, proba et animalia publica monstrabantur et ex usu crebrescebant occursus, quae et alia horum similia eidem Ioviano imperium quidem sed et cassum et umbratile ut ministro rerum funebrium portendebant.

LIBER XXII

I

1. Dum haec in diversa parte terrarum fortunae struunt volubiles casus, Iulianus inter multa, quae per Illyricum agitabat, exta rimabatur adsidue, avesque suspiciens praescire festinabat accidentium finem sed responsis ambiguis et obscuris haerebat futurorum incertus.

2. eique tandem aruspicinae peritus Aprunculis Gallus orator, promotus rector postea Narbonensis, nuntiavit eventus inspectu iecoris, ut aiebat ipse, praedoctus quod operimento duplici viderat tectum cumque ille timeret ne cupiditati suae congruentia fingerentur, atque ideo maestus, omen multo praesentius ipse conspexit, quod excessum Constanti clare monstrabat. eodem enim puncto quo idem obierat in Cilicia, lapso milite qui se insessurum equo dextra manu erexit, humique prostrato exclamavit ilico audientibus multis cecidisse qui eum ad culmen extulerat celsum. Et quamquam haec laetifica sciret, velut fixa tamen firmitate consistens intra terminos Daciae se continebat, sic quoque plurima pertimescens. nec enim cautum ducebat coniecturis credere forsitan in contrarium erupturis.

II

1. Inter quae tam suspensa advenere subito missi ad eum legati Theolaifus atque Aligildus, defunctum Constantium nuntiantes, addentesque quod eum voce suprema successorem suae fecerit potestatis.

2. qua re cognita post exemptos periculorum aestus et bellicarum sollicitudinum turbas in inmensum elatus, iamque vaticiniis credens et celeritatem negotiis suis aliquotiens profuisse expertus, edixit iter in Thracias, motisque propere signis emensa declivitate Succorum Philippopolim petit, Eumolpiada veterem, alacri gradu, sequentibus quos duxerat cunctis.