2 temporibus evenerunt.

4. Iulianus vero dum moratur apud Cercusium, ut per navalem Aborae pontem exercitus et omnes sequelae transirent, litteras tristes Sallusti Galliarum praefecti suscepit orantis suspendi expeditionem in Parthos obtestantisque, ne ita intempestive nondum pace numinum exorata inrevocabile subiret exitium.

5. posthabito tamen suasore cautissimo fidentius ultra tendebat, quoniam nulla vis humana vel virtus meruisse umquam potuit, ut quod praescripsit fatalis ordo non fiat. statimque transgressus pontem avelli praecepit, necui militum ab agminibus propriis revertendi fiducia remaneret.

6. pari sorte hic quoque omen inlaetabile visum est apparitoris cuiusdam cadaver extentum carnificis manu deleti, quem praefectus Sallustius praesens, ea re supplicio capitali damnarat, quod intra praestitutum diem alimentorum augmentum exhibere pollicitus casu inpediente frustratus est. sed miserando homine trucidato postridie advenit, ut ille promiserat, alia classis abunde vehens annonam.

7. Profecti exinde Zaitham venimus locum, qui olea arbor interpretatur. hic Gordiani imperatoris longe conspicuum vidimus tumulum, cuius actus a pueritia prima exercituumque felicissimos ductus et insidiosum interitum digessimus tempore conpetenti

8. ubi cum pro ingenita pietate consecrato principi parentasset pergeretque ad Duram desertum oppidum, procul militarem cuneum conspicatus stetit inmobilis eique dubitanti quid ferrent, offertur ab eis inmanissimi corporis leo, cum aciem peteret multiplici telorum iactu confossus. quo omine velut certiore iam spe status prosperioris elatus exsultantius incedebat, sed incerto fatu fortunae aliorsum prorupit eventus. obitus enim regis portendebatur, sed cuius, erat incertum.

9. nam et oracula dubia legimus, quae non nisi casus discrevere postremi, ut fidem vaticinii Delphici, quae post Halyn flumen transmissum maximum regnum deiecturum praedixerat Croesum, et aliam quae Atheniensibus ad certandum contra Medos oblique destinaverat mare, sortemque his posteriorem veram quidem sed non minus ambiguam: aio te Aeacida Romanos vincere posse.

10. Etrusci tamen haruspices qui comitabantur, gnari prodigialium rerum, cum illis procinctum hunc saepe arcentibus non crederetur, prolatis libris exercitualibus ostendebant signum hoc esse prohibitorium principique aliena licet iuste invadenti contrarium.

11 . sed calcabantur philosophis refragantibus, quorum reverenda tunc erat auctoritas, errantium subinde et in parum cognitis perseverantium diu. et enim ut probabile argumentum ad fidem implendam scientiae suae id praetendebant, quod et Maximiano antehac Caesari cum Narseo Persarum rege iam congressuro itidem leo et aper ingens trucidati simul oblati sunt, et superata gente discessit incolumis, illo minime contemplato, quod aliena petenti portendebatur exitium et Narseus primus Armeniam Romano iuri obnoxiam occuparat.

12. secuto itidem die, qui erat septimum idus Aprilis, sole vergente iam in occasum ex parva nubecula subito aere crassato usus adimitur lucis, et post minacem tonitruum crebritatem et fulgurum Iovianus nomine miles de caelo tactus cum duobus equis concidit, quos potu satiatos a flumine reducebat.