13. eoque viso harum rerum interpretes arcessiti interrogatique etiam id vetare procinctum fidentius adfirmabant, fulmen consiliarium esse monstrantes: ita enim appellantur quae dissuadent aliquid fieri vel suadent ideoque hoc nimis cavendum, quod militem celsi nominis cum bellatoriis iumentis extinxit, et hoc modo contacta loca nec intueri nec calcari debere fulgurales pronuntiant libri.

14. contra philosophi candorem ignis sacri repente conspecti nihil significare aiebant, sed esse acrioris spiritus cursum ex aethere aliqua vi ad inferiora detrusum, aut si exinde praenoscitur aliquid, incrementa claritudinis imperatori portendi gloriosa coeptanti, cum constet flammas suapte natura nullo obstante ad sublimia convolare.

15. Peracto igitur, ut ante dictum est, ponte cunctisque transgressis imperator antiquissimum omnium ratus est militem adloqui sui rectorisque fiducia properantem intrepide. signo itaque per lituos dato cum centuriae omnes et cohortes et manipuli convenissent, ipse aggere glebali adsistens coronaque celsarum circumdatus potestatum talia ore sereno disservit favorabilis studio concordi cunctorum:

16. ґContemplans maximis viribus et alacritate vos vigere, fortissimi milites, contionari disposui, docturus ratione multiplici non nunc primitus, ut maledici mussitant, Romanos penetrasse regna Persidis. namque ut Lucullum transeam vel Pompeium, qui per Albanos et Massagetas, quos Alanos nunc appellamus, hac quoque natione perrupta vidit Caspios lacus, Ventidium novimus Antoni legatum strages per hos tractus innumeras edidisse.

17. sed ut a vetustate discedam, haec quae tradidit recens memoria replicabo. Traianus et Verus et Severus hinc sunt digressi victores et tropaeati, redissetque pari splendore iunior Gordianus, cuius monumentum nunc vidimus honorate, apud Resainam superato fugatoque rege Persarum, ni factione Philippi praefecti praetorio sceleste iuvantibus paucis in hoc ubi sepultus est loco, vulnere impio cecidisset. nec erravere diu manes eius inulti, quod velut clarente iustitia omnes, qui in eum conspiravere, cruciabilibus interiere suppliciis.

18. et illos quidem voluntas ad altiora propensior subire inpulit facinora memoranda, nos vero miseranda recens captarum urbium et inultae caesorum exercituum umbrae et damnorum magnitudines carorumque amissiones ad haec, quae proposuimus, hortantur, votis omnium sociis ut medeamur praeteritis et honorata huius lateris securitate re publica, quae de nobis magnifice loquatur posteritas relinquamus.

19. adero ubique vobis adiumento numinis sempiterni imperator et antesignanus et conturmalis ominibus secundis, ut reor. at si fortuna versabilis in pugna me usquam fuderit, mihi vero pro Romano orbe memet vovisse sufficiet ut Curtii Muciique veteres et clara prosapia Deciorum. abolenda nobis natio molestissima cuius in gladiis nondum nostrae propinquitatis exaruit cruor.

20. plures absumptae sunt maioribus nostris aetates, ut interirent radicitus quae vexabant. devicta est perplexo et diuturno Marte Carthago, sed eam dux inclytus timuit superesse victoriae. evertit funditus Numantiam Scipio post multiplices casus obsidionis emensos. Fidenas ne imperio subcrescerent aemulae, Roma subvertit, et Faliscos ita oppressit et Veios, ut suadere nobis laboret monumentorum veterum fides, ut has civitates aliquando valuisse credamus.

21. haec ut antiquitatum peritus exposui, superest ut aviditate rapiendi posthabita, quae insidiatrix saepe Romani militis fuit, quisque agmini cohaerens incedat, cum ad necessitatem congrediendi fuerit ventum, signa propria secuturus sciens, quod, si remanserit quisquam, exsectis cruribus relinquetur. nihil enim praeter dolos et insidias hostium vereor nimium callidorum.

22. ad summam polliceor universis rebus post haec prospere mitigatis absque omni praerogativa principum, qui quod dixerint vel censuerint pro potestate auctoritatis iustum esse existimant, rationem me recte consultorum vel secus siquis exegerit redditurum.