10. tum defensores animo praestantes et viribus per propugnacula ciliciis undique laxius pansis, quae telorum impetus cohiberent, obtecti scutis vimine firmissimo textis et crudorum tergorum densitate vestitis validissime resistebant, ferrea nimirum facie omni: quia lamminae singulis membrorum lineamentis cohaerenter aptatae fido operimento totam hominis speciem contegebant.

11. et aliquotiens Ormizdae et indigenae et regalis conloquia petentes obnixe propinquantem probris atque conviciis ut male fidum incessebant et desertorem. hac lenta cavillatione diei maxima parte exempta tenebrarum silentio primo multiformes admotae sunt machinae coeptaque altitudo conplanari fossarum.

12. quae vixdum ambigua luce defensores intentius contemplati, eo accedente quod angularem turrim ictus foravit arietis violentior, relictis civitatis duplicibus muris continentem occupant arcem, asperi montis interrupta planitie superpositam, cuius medietas in sublime consurgens tereti ambitu Argolici scuti speciem ostendebat, nisi quod a septemtrione id, quod rotunditati deerat, in Euphratis fluenta proiectae cautes eminentius tuebantur, in qua excellebant minae murorum bitumine et coctilibus laterculis fabricatae, quo aedificii genere nihil esse tutius constat.

13. iamque ferocior miles pervasa urbe, quam viderat vacuam, adversus oppidanos ab arce multimoda tela fundentes acri contentione pugnabat. cum enim idem prohibitores catapultis nostrorum urgerentur atque ballistis, ipsi quoque ex edito arcus erigebant fortiter tensos, quibus panda utrimque surgentia cornua ita lentius flectebantur ut nervi digitorum acti pulsibus violentis harundines ferratas emitterent, quae corporibus inlisae contrariis letaliter figebantur.

14. dimicabatur nihilo minus utrubique saxorum manualium nimbis et neutrubi inclinato momento proelium atrox a lucis ortu ad initium noctis destinatione magna protractum pari sorte diremptum est. proinde die secuto cum certaretur asperrime multique funderentur altrinsecus et aeque vires gesta librarent, imperator omnes aleae casus inter mutuas clades experiri festinans cuneatim stipatus densetisque clipeis ab ictu sagittarum defensus, veloci saltu comitantibus promptis prope portam venit hostilem crasso ferro crustatam.

15. et licet saxis et glande ceterisque telis cum periculo salutis premeretur, fodicare tamen paratos valvarum latera ut aditum patefacerent, vocibus increpans crebris non ante discessit quam telorum congerie, quae superiaciebantur, se iam cerneret obruendum.

16. evasit cum omnibus tamen, paucis levius vulneratis, ipse innoxius verecundo rubore suffusus. legerat enim Aemilianum Scipionem cum historiarum conditore Polybio Megalopolitano Arcade et triginta militibus portam Carthaginis impetu simili subfodisse. sed fides recepta scriptorum veterum recens factum defendit.

17. Aemilianus enim testudine lapidea tectus successerat portam, sub qua tutus et latens dum moles saxeas detegunt hostes urbem nudatam inrupit, Iulianus vero locum patentem adgressus obumbrata caeli facie fragmentis montium et missilibus aegre repulsus abscessit.

18. His raptim ac tumultuarie agitatis cum operositas vinearum et aggerum inpeditissima a ceteris urgentibus cerneretur, machinam quae cognominatur Helepolis iussit expeditius fabricari, qua ut supra docuimus rex usus Demetrius superatis oppidis pluribus Poliorcetes appellatus est.

19. ad hanc molem ingentem superaturam celsarum turrium minas prohibitores oculorum aciem intentius conferentes itidemque instantiam obsidentium perpensantes subito vertuntur ad preces circumfusique per turres ac moenium minas, et fidem Romanam pansis manibus protestantes vitam cum venia postulabant.