20. cumque cessasse opera et munitores nihil temptare viderent ulterius, quod quietis erat indicium certum, copiam sibi dari conferendi sermonis cum Ormizda poscebant.

21. hocque inpetrato Mamersidis praesidiorum praefectus demissus per funem ductusque ad imperatorem, ut obsecravit, vita cum inpunitate sibi consortibusque suis firmiter pacta, redire permissus est. gestisque nuntiatis plebs omnis utriusque sexus ad sententiam suam cunetis acceptis, pace foederata cum religionum consecrationibus fidis patefactis egreditur portis, salutarem genium adfulsisse sibi clamitans Caesarem magnum et lenem.

22. numerata sunt autem dediticiorum duo milia et quingenti. nam cetera multitudo obsidium ante suspectans navigiis parvis permeato amne discessit. in hac arce armorum alimentorumque copia reperta est maxima, unde necessariis sumptis reliqua cum loco ipso exussere victores.

III

1. Postera die quam haec acta erant, perfertur ad imperatorem cibos per otium capientem nuntius gravis Surenam Persicum ducem procursatorum partis nostrae tres turmas inopinum adgressum paucissimos trucidasse, inter quos strato tribuno unum rapuisse vexillum.

2. statimque concitus ira inmani cum armigera manu festinatione ipsa tutissimus pervolavit et grassatoribus foeda consternatione depulsis residuos duos tribunos sacramento solvit ut desides et ignavos: decem vero milites ex his qui fugerant exauctoratos capitali addixit supplicio secutus veteres leges.

3. Incensa de nique urbe, ut memoratum est, constructo tribunali insistens actis gratiis, exercitui convocato cunctos ad paria facienda deinceps hortabatur et argenteos nummos centenos viritim pollicitus cum eos parvitate promissi percitos tumultuari sensisset, ad indignationem plenam gravitatis erectus:

4. ґEnЄ inquit ґPersae circumfluentes rerum omnium copiis: ditare vos poterit opimitas gentis, si unum spirantibus animis fortiter fecerimus. ex inmensis opibus egentissima est tandem, credite, Romana res publica per eos, qui, ut augerent divitias, docuerunt principes auro quiete a barbaris redempta redire.

5. impetitum aerarium est, urbes exinanitae, populatae provinciae: mihi nec facultates nec propinquitas generis suppetit, quamvis ortus sim nobilis, praeter pectus omni liberum metu: nec pudebit imperatorem cuncta bona in animi cultu ponentem profiteri paupertatem honestam. nam et Fabricii familiari re pauperes rexere bella gravissima, gloria locupletes.

6. haec vobis cuncta poterunt abundare si inperterriti deo meque, quantum humana ratio patitur, caute ductante mitius egeritis : sin resistitis ad seditionum revoluti dedecora pristinarum, pergite.