7. ut imperatorem decet, ego solus confecto tantorum munerum cursu moriar stando contempturus animam quam mihi febricula eripiet una. aut certe discedam, nec enim ita vixi ut non possim aliquando esse privatus. praeque me fero et laetor ductores spectatissimos esse nobiscum perfectos bellicarum omni genere doctrinarumЄ.
8. Hac modesta imperatoris oratione inter secunda et aspera medii miles pro tempore delenitus adsumpta cum meliorum exspectatione fiducia regibilem se fore pollicitus et morigerum, cunctorum adspirante consensu auctoritatem eius sublimitatemque cordis extollebat in caelum, quod cum vere atque ex animo dicitur, solet armorum crepitu leni monstrari.
9. repetitis post haec tentoriis pro copia rei praesentis victu se recreavit et quiete nocturna. animabat autem Iulianus exercitum cum non per caritates, sed per inchoatas negotiorum magnitudines deieraret adsidue: ґsic sub iugum mitteret Persas, ita quassatum recrearet orbem RomanumЄ: ut Traianus fertur aliquotiens iurando dicta consuesse firmare ґsic in provinciarum speciem redactam videam Daciam: sic pontibus Histrum et Euphratem superemЄ et similia plurima.
10. Post haec decursis milibus passuum quattuordecim ad locum quendam est ventum arva aquis abundantibus fecundan tem, quo itinere nos ituros Persae praedocti sublatis cataractis undas evagari fusius permiserunt.
11. itaque humo late stagnante altero die militi requie data imperator ipse praegressus constratis ponticulis multis ex utribus et coriaceis navibus itidemque consectis palmarum trabibus exercitum non sine difficultate traduxit.
12. In his regionibus agri sunt plures consiti vineis varioque pomorum genere: ubi oriri arbores adsuetae palmarum per spatia ampla ad usque Mesenen et mare pertinent magnum instar ingentium nemorum. et quaqua incesserit quisquam, termites et spadica cernit adsidua, quorum ex fructu mellis et vini conficitur abundantia, et maritari palmae ipsae dicuntur facileque sexus posse discerni.
13. additur etiam generare feminas seminibus inlitas marium, feruntque eas amore mutuo delectari, hocque inde clarere, quod contra se vicissim nutantes ne turgidis quidem flatibus avertuntur. et si ex more femina maris non inlita fuerit semine, abortus vitio fetus amittit intempestuosos. et siqua femina, cuius arboris amore perculsa sit ignoretur, unguento ipsius inficitur truncus, et arbor alia naturaliter odoris dulcedinem concipit, hisque indiciis velut coeundi quaedam proditur fides.
14. Qua cibi copia satur exercitus plures praetergressus est insulas et, ubi formidabatur inopia, ibi timor saginae gravis incessit. sagittariorum denique hostilium impetu latenti temptatus neque inultus, prope locum venit ubi pars maior Euphratis in rivos dividitur multifidos.
IV
1. In hoc tractu civitas ob muros humiles ab incolis Iudaeis deserta iratorum manu militum conflagravit. quibus actis pergebat ulterius imperator placida ope numinis, ut arbitrabatur, erectior.