10. unde Publio Scipioni ob recuperatas Hispanias, Fulvio Capua post diuturna certamina superata et Opimio post diversos exitus proeliorum Fregellanis tunc internecivis hostibus ad deditionem conpulsis, triumphi sunt denegati.

11. id etiam memoriae nos veteres docent, in extremis casibus icta cum dedecore foedera, postquam partes verbis iuravere conceptis, repetitione bellorum ilico dissoluta, ut temporibus priscis apud Furcas Caudinas sub iugum legionibus missis in Samnio, et per Albinum in Numidia sceleste pace cogitata, et auctore turpiter pactionis festinatae Mancino dedito Numantinis.

12. Proinde extractis civibus et urbe tradita missoque tribuno Constantio, qui munimenta praesidiaria cum regionibus Persicis optimatibus adsignaret, cum Iuliani supremis Procopius mittitur, ea ut superstes ille mandarat, humaturus in suburbano Tarsensi.

13. qui ad exsequendum profectus confestim corpore sepulto discessit, nec inveniri usquam potuit studio quaesitus ingenti, nisi quod multo postea apud Constantinopolim visus est subito purpuratus.

X

1. His hoc modo peractis discursisque itineribus Antiochiam venimus, ubi per continuos dies velut offenso numine multa visebantur et dira, quorum eventus fore luctificos gnari rerum prodigialium praecinebant.

2. nam et Maximiani statua Caesaris, quae locata est in vestibulo regiae, amisit repente sphaeram aeream formatam in speciem poli, quam gestabat, et cum horrendo stridore sonuerunt in consistorio trabes, et visa sunt interdiu sidera cometarum, super quorum natura ratiocinantes physici variant.

3. quidam enim eos hoc nomine ideo existimant appellari, quod tortos ignes spargunt ut crines, in unum stellis multiplicibus congregatis. alii eos arbitrantur ex halitu sicciore terrarum ignescere paulatim in sublimiora surgente. quidam currentes radios solis densiore nube obiecta digredi ad inferiora prohibitos, splendore infuso corpori crasso, lucem velut stellis distinctam mortali conspectu monstrare. sedit quorundam opinioni, hanc speciem tunc apparere, cum evecta solito celsius nubes aeternorum ignium vicinitate conluceat, vel certe stellas esse quasdam ceteris similes, quarum ortus obitusque, quibus sint temporibus praestituti, humanis mentibus ignorari. plura alia de cometis apud peritos mundanae rationis sunt lecta, quae digerere nunc vetat aliorsum oratio properans.

4. Moratum paulisper Antiochiae principem, curarumque ponderibus diversis adflictum exeundi mira cupiditas agitabat: proinde nec iumento parcens nec militi, flagrante hieme inde profectus, signis, ut dictum est, vetantibus plurimis, Tarsum urbem Cilicum nobilem introiit, cuius originem docuimus supra.

5. exindeque egredi nimiu m properans, exornari sepulchrum statuit Iuliani, in pomerio situm itineris, quod ad Tauri montis angustias ducit, cuius suprema et cineres, siqui tunc iuste consuleret, non Cydnus videre deberet, quamvis gratissimus amnis et liquidus, sed ad perpetuandam gloriam recte factorum praeterlambere Tiberis intersecans urbem aeternam divorumque veterum monumenta praestringens.