6. Deinde Tarso profectus extentis itineribus venit oppidum Cappadociae Tyana, ubi ei reversi Procopius notarius et Memoridus tribunus occurrunt, gestorumque aperiunt textum, hinc, ut ordo poscebat, exorsi, quod Lucillianus Mediolanum ingressus cum Seniaucho et Valentiniano tribunis, quos duxerat secum, cognito quod Malarichus recusavit suscipere magisterium, effuso cursu petierat Remos.
7. et tamquam in alto gentis silentio extra calcem, ut dicitur, procurrebat, et intempestive, parum etiam tum firmatis omnibus, ex actuario ratiociniis scrutandis incubuit, qui fraudum conscius et noxarum ad militaria signa confugit, finxitque Iuliano superstite in res novas quendam medium surrexisse, cuius fallaciis turbo militaris acerrime concitus Lucillianum et Seniauchum occidit. Valentinianum enim paulo postea principem, trepidum et quo confugeret ambigentem, Primitivus hospes tutius amendarat.
8. his ita tristibus laetum aliud addebatur, missos a Iovino milites adventare, quos capita scholarum ordo castrensis appellat, nuntiantes aequo animo Ioviani imperium amplecti exercitum Gallicanum.
9. Quibus conpertis, Valentiniano, qui cum isdem redierat, regenda Scutariorum secunda committitur schola, et Vitalianus domesticorum consortio iungitur, Erulorum e numero miles, qui multo postea auctus comitis dignitate male rem per Illyricum gessit, confestimque mittitur in Gallias Arintheus ferens litteras ad Iovinum, ut constanter ageret suum obtinens locum, eique mandatum est ut animadverteretur in concitorem tumultus, auctoresque seditionis ad comitatum vincti transmitterentur.
10. post quae, ut videbatur expedire, disposita apud Aspuna Galatiae municipium breve Gallicani milites visi principi, ingressique consistorium, post audita gratanter, quae pertulerant, munerati redire iubentur ad signa.
11. Et cum introisset Ancyram imperator, paratis ad pompam pro tempore necessariis, consulatum iniit adhibito in societatem trabeae Varroniano filio suo admodum parvulo, cuius vagitus pertinaciter reluctantis, ne in curuli sella veheretur ex more, id quod mox accidit portendebat.
12. Hinc quoque Iovianum celeri gradu praescriptus vitae finiendae dies exegit. cum enim venisset Dadastanam, qui locus Bithyniam distinguit et Galatas, exanimatus inventus est nocte. super cuius obitu dubietates emersere conplures
13. fertur enim recenti calce cubiculi illiti ferre odorem noxium nequivisse, vel extuberato capite perisse succensione pruna rum inmensa, aut certe ex colluvione ciborum avida cruditate distentus. decessit autem anno tricensimo aetatis et tertio. cumque huic et Aemiliano Scipioni vitae exitus similis evenisset, super neutrius morte quaestionem conperimus agitatam.
14. Incedebat autem motu corporis gravi, vultu laetissimo, oculis caesiis, vasta proceritate et ardua, adeo ut diu nullum indumentum regium ad mensuram eius aptum inveniretur. et aemulari malebat Constantium, agens seria quaedam aliquotiens post meridiem, iocarique palam cum proximis adsuetus.
15. Christianae legis idem studiosus et non numquam honorificus, mediocriter eruditus, magisque benivolus, et perpensius, ut apparebat ex paucis, quos promoverat, iudices electurus; edax tamen et vino Venerique indulgens, quae vitia imperiali verecundia forsitan correxisset.