11. Hoc Marte Cyzico reserata, Procopius ad eam propere festinavit, veniaque universis, qui repugnavere, donatis Serenianum solum iniectis vinculis iussit duci Nicaeam servandum artissime.
12. statimque Ormizdae maturo iuveni, Ormizdae regalis illius filio, potestatem proconsulis detulit, et civilia more veterum et bella recturo. qui agens pro moribus lenius, a militibus, quos per devia Phrygiae miserat Valens, subito corripiendus incursu, tanto vigore evasit ut escensa navi, quam ad casus pararat ancipites, sequentem ac paene captam uxorem sagittarum nube diffusa defensam averteret secum: matronam opulentam et nobilem, cuius verecundia et destinatio gloriosa abruptis postea discriminibus maritum exemit.
13. Ea victoria ultra homines sese Procopius efferens et ignorans quod quivis beatus versa rota Fortunae ante vesperum potest esse miserrimus, Arbitionis domum, cui antea tamquam eadem sibi sentientis parcebat ut propriae, iussit exinaniri mobilis census inaestimabilis plenam, ideo indignatus quod venire ad eum accitus aliquotiens distulit, causatus incommoda senectutis et morbos.
14. et licet hac ex causa praesumptor momentum pertimesceret grave, tamen, cum obsistente nullo se in orientales provincias effundere libenti cunctorum adsensione iam licentius posset, avidas novitatem quandam visere taedio asperioris imperii, quo tunc tenebantur: erga alliciendas quasdam civitates Asiae legendosque eruendi peritos auri, ut sibi profuturos proeliis, quae magna exspectabat et crebra, segnius commoratus in modum acuti mucronis obtunsus est.
15. ut quondam Pescennius Niger ad subveniendum spei rerum extremae a Romano populo saepe accitus dum diu cunctatur in Syria, a Severo superatus in sinu Issico, qui est in Cilicia, ubi Dareum Alexander fudit, fugatusque in suburbano quodam Antiochiae gregarii manu militis interiit.
IX
1. Haec adulta hieme Valentiniano et Valente consulibus agebantur. translato vero in Gratianum t adhuc privatum et Dagalaifum amplissimo magistratu, aperto iam vere, suscitatis viribus Valens iuncto sibi Lupicino cum robustis auxiliis Pessinunta signa propere tulit, Phrygiae quondam, nunc Galatiae oppidum.
2. quo praesidiis ocius communito, nequid inopinum per eos emergeret tractus, praeter radices Olympi montis excelsi tramitesque fragosos ire tendebat ad Lyciam, oscitantem ibi Gomoarium adgressurus.
3. cui pertinaci conspiratione multorum hac maxima consideratione resistebatur, quod hostis eius, ut ante relatum est, Constanti filiam parvulam cum matre Faustina et in agminibus et cum prope in acie starent, lectica circumferens secum, ut pro imperiali germine, cui se quoque iunctum addebat, pugnarent audentius, iras militum accenderat. sicut aliquando dimicaturi Macedones cum Illyriis regern adhuc infantem in cunis locavere post aciem, cuius metu, ne traheretur captivus, adversos fortius oppresserunt.
4. Contra has calliditatis argutias sagaci opitulatione nutanti negotio consuluit imperator: et Arbitionem ex consule, agentem iam dudum in otio, ad se venire hortatus est, ut Constantiniani ducis verecundia truces animi lenirentur, neque secus evenit.