5. nam cum omnibus provectior natu et dignitate sublimior canitiem reverendam ostenderet multis ad perfidiam inclinatis, publice grassatorem Procopium, milites vero secutos eius errorem filios et laborum participes pristinorum adpellans orabat, ut se ac si parentem magis sequerentur felicissimis ductibus cognitum, quam profligato morem gererent nebuloni destituendo iam et casuro.

6. quibus cognitis Gomoarius cum elusis hostibus, unde venerat, redire posset innoxius, ad castra imperatoris oportunitate intervalli proximi, captivi colore transivit, velut adcursu multitudinis visae subito circumsaeptus.

7. Qua successus alacritate Valens castra promovit ad Phrygiam et prope Nacoliam conlatis manibus partium dux in ancipiti Agilo rem excursu prodidit repentino, eumque secuti conplures iam pila quatientes et gladios ad imperatorem transeunt, cum vexillis scuta perversa gestantes, quod defectionis signum est apertissimum.

8. Hoc praeter spem omnium viso Procopius, salutis intercluso suffugio, versus in pedes, circumiectorum nemorum secreta et montium petebat, Florentio sequente et Barchalba tribuno, quem per saevissima bella iam inde a Constanti temporibus notum necessitas in crimen traxerat, non voluntas.

9. maiore itaque noctis parte consumpta cum a vespertino ortu luna praelucens in diem metum augeret, undique facultate evadendi exempta, consiliorum inops Procopius, ut in arduis necessitatibus solet, cum Fortuna expostulabat luctuosa et gravi, mersusque multiformibus curis subito a comitibus suis artius vinctus relato iam die ductus ad castra imperatori offertur reticens atque defixus, statimque abscisa cervice discordiarum civilium gliscentes turbines sepelivit et bella ad veteris Perpennae exemplum, qui post Sertorium inter epulas obtruncatum dominatione paulisper potitus a frutectis, ubi latebat, extractus oblatusque Pompeio eius iussu est interfectus.

10. Parique indignationis impetu Florentius et Barchalba, qui eum duxerunt, confestim non pensata ratione sunt interfecti. Nam si principem legitimum prodidissent, vel ipsa Iustitia iure caesos pronuntiaret; si rebellem et oppugnatorem internae quietis, ut ferebatur, amplas eis memorabilis facti oportuerat deferri mercedes.

11. Excessit autem vita Procopius anno quadragesimo, amplius mensibus decem: corpore non indecoro nec mediocris staturae, subcurvus humumque intuendo semper incedens, perque morum tristium latebras illius similis Crassi, quem in vita semel risisse Lucilius adfirmat et Tullius, sed, quod est mirandum, quoad vixerat, incruentus.

X

1. Isdem fere diebus protector Marcellus, eiusdem cognatus, agens apud Nicaeam praesidium, proditione militum et interitu Procopii cognito, Serenianum intra palatium clausum medio noctis horrore incautum adortus occidit. cuius mors saluti plurimis fuit.

2. nam si victoriae superfuisset incultis moribus homo et nocendi acerbitate conflagrans, Valentique ob similitudinem morum et genitalis patriae vicinitatem acceptus, occultas voluntates principis introspiciens ad crudelitatem propensioris multas innocentium ediderat strages.