3. Quo interfecto idem Marcellus occupata celeri cursu Chalcedone, concrepantibus paucis, quos vilitas et desperatio trudebat in scelus, umbram principatus funesti capessit gemina ratione fallente, quod et Gothorum tria milia regibus iam lenitis ad auxilium erant missa Procopio, Constantianam praetendenti necessitudinem, quae ad societatem suam parva mercede traduci posse existimabat, quodque gesta in Illyrico etiam tum latebant.
4. Inter quae tam trepida, speculationibus fidis Aequitius doctus conversam molem belli totius in Asiam, digressus per Succos Philippopolim clausam praesidiis hostium, Eumolpiadam veterem reserare magna vi conabatur, urbem admodum oportunam et inpedituram eius adpetitus, si pone relicta adiumenta Valenti laturus – nondum enim apud Nacoliam gesta conpererat – festinare ad Haemimontum cogeretur.
5. verum paulo postea cognita levi praesumptione Marcelli, milites missi sunt audaces et prompti, qui eum raptum ut deditum noxae mancipium in custodiam conpegerunt. unde post dies productus, lateribus sulcatis acerrime, pariaque perpessis consortibus interiit, hoc favorabilis solo quod abstulit Serenianum e medio, crudelem ut Phalarim, et illi fidum ad doctrinarum diritatem, quam causis inanibus praetexebat.
6. Exstirpatis occasu ducis funeribus belli, saevitum est in multos acrius quam errata flagitaverant vel delicta, maximeque in Philippopoleos defensores, qui urbem seque ipsos non nisi capite viso Procopii, quod ad Gallias portabatur, aegerrime dediderunt.
7. ad gratiam tamen precantium coerciti sunt aliqui lenius. inter quos eminebat Araxius, in ipso rerum exustarum ardore adeptus ambitu praefecturam, et Agilone intercedente genero supplicio insulari multatus, breve post tempus evasit.
8. Euphrasius vero itemque Phronemius missi ad occiduas partes arbitrio obiecti sunt Valentiniani, et absoluto Euphrasio Phronemius Cherronesum deportatur, inclementius in eodem punitus negotio ea re, quod divo Iuliano fuit acceptus, cuius memorandis virtutibus ambo fratres principes obtrectabat nec similes eius nec suppares.
9. His accedebant alia graviora et multo magis quam in proeliis formidanda. carnifex enim et unci et cruentae quaestiones sine discrimine ullo aetatum et dignitatum per fortunas omnes et ordines grassabantur et pacis obtentu ius detestandum agitabatur, infaustam victoriam exsecrantibus universis internecivo bello quovis graviorem.
10. nam inter arma et lituos condicionis aequatio leviora facit pericula, et Martiae virtutis potestas aut id, quod ausum, occupat, aut inopinata mors, si acciderit, nullum ignominiae continet sensum finemque secum vivendi simul et dolendi perducit: ubi vero consiliis impiis iura quidem praetenduntur et leges et Catonianae vel Cassianae sententiae fuco perliti resident iudices, agitur autem, quod agitur, ad voluntatem praetumidae potestatis, et ex eius libidine incedentium vitae necisque momenta pensantur, ibi capitalis vertitur pernicies et abrupta.
11. nam ut quisque ea tempestate ob quamlibet voluerat causam, regiae propere accedens et aliena rapiendi aviditate exustus, licet aperte insontem arcessens ut familiaris suscipiebatur et fidus, ditandus casibus alienis.
12. imperator enim promptior ad nocendum, criminantibus patens et funereas delationes adsciscens, per supplitiorum diversitates effrenatius exultavit, sententiae illius Tullianae ignarus, docentis infelices esse eos qui omnia sibi licere existimarunt.