11 . quo viso maiore fiducia Valentinianus exultans corona indumentisque supremae fortunae ornatum filium osculatus, iamque fulgore conspicuum, adloquitur advertentem, quae dicebantur.

12. ґEnЄ inquit ґhabes, mi Gratiane, amictus, ut speravimus omnes, augustos, meo conmilitonumque nostrorum arbitrio delatos ominibus faustis. accingere igitur pro rerum urgentium pondere ut patris patruique collega, et adsuesce inpavidus penetrare cum agminibus peditum gelu pervios Histrum et Rhenum, armatis tuis proximus stare, sanguinem spiritumque considerate pro his inpendere, quos regis, nihil alienum putare quod ad Romani imperii pertinet salutem.

13. haec pro tempore praecepisse sufficiet, cetera monere non desinam. nunc reliqui vos estis, rerum maximi defensores, quos rogo et obtestor, ut adcrescentem imperatorem fidei vestrae commissum servetis adfectione fundataЄ.

14. His dictis sollemnitate omni firmatis Eupraxius Caesariensis Maurus, magister ea tempestate memoriae, primus omnium exclamavit ґfamilia Gratiani hoc mereturЄ statimque promotus quaestor multa et prudentibus aemulanda bonae fiduciae reliquit exempla, nusquam a statu naturae discedens intrepidae, sed constans semper legumque similis, quas omnibus una eademque voce loqui in multiplicibus advertimus causis: qui tunc magis in suscepta parte iustitiae permanebat cum eum recta monentem exagitaret minax imperator et nimius.

15. consurrectum est post haec in laudes maioris principis et novelli, maximeque pueri, quem oculorum flagrantior lux commendabat vultusque et reliqui corporis iucundissimus nitor et egregia pectoris indoles: quae imperatorem implesset cum veterum lectissimis conparandum, si per fata proximosque licuisset, qui virtutem eius etiam tum instabilem obnubilarunt actibus pravis.

16. In hoc tamen negotio Valentinianus morem institutum antiquitus supergressus non Caesares sed Augustos germanum nuncupavit et filium benivole satis. nec enim quisquam antehac adscivit sibi pari potestate collegam praeter principem Marcum qui Verum adoptivum fratrem absque diminutione aliqua maiestatis imperatoriae socium fecit.

VII

1. His ex sententia rectoris et militum ordinatis vix dies intercessere pauci, cum Mamertinum praefectum praetorio ab urbe regressum, quo quaedam perrexerat correcturus, Avitianus ex vicario peculatus detulerat reum.

2. cui ideo Vulcatius successit Rufinus omni ex parte perfectus et velut apicem senectutis honoratae praetendens, sed lucrandi oportunas occasiones occultationis spe numquam praetermittens.

3. qui nanctus copiam principis, Orfitum ex praefecto urbis solutum exilio, patrimonii redintegrata iactura remitti fecit in lares.