4. Et quamquam Valentinianus homo propalam ferus inter imperitandi exordia ut asperitatis opinionem molliret, impetus truces retinere non numquam in potestate animi nitebatur, serpens tamen vitium et dilatum, aliquamdiu licentius erupit ad perniciem plurimorum, quod auxit ira acerbius effervescens. hanc enim ulcus esse animi diuturnum interdumque perpetuum prudentes definiunt, nasci ex mentis mollitia consuetum, id adserentes argumento probabili, quod iracundiores sunt incolumibus languidi, et feminae maribus, et iuvenibus senes, et felicibus aerumnosi.
5. Eminuit tamen per id tempus inter alias humilium neces mors Dioclis ex comite largitionum Illyrici, quem ob delicta levia flammis iussit exuri ; et Diodori ex agente in rebus, triumque adparitorum potestatis vicariae per Italiam ob id necatorum atrociter, quod apud eum questus est comes Diodorum quidem adversus se civiliter implorasse iuris auxilium, officiales vero iussu iudicis ausos monere proficiscentem ut responderet ex lege. quorum memoriam apud Mediolanum colentes nunc usque Christiani, locum ubi sepulti sunt Ad Innocentes adpellant.
6. Dein cum in negotio Maxentii cuiusdam Pannonii, ob exsecutionem a iudice recte maturari praeceptam, trium oppidorum ordines mactari iussisset, interpellavit Eupraxius tunc quaestor et ґparciusЄ inquit ґagito, piissime principum: hos enim, quos interfici tamquam noxios iubes, ut martyras, id est divinitati acceptos, colet religio ChristianaЄ.
7. cuius salutarem fiduciam praefectus imitatus Florentius cum in re quadam venia digna audisset, eum percitum ira iussisse itidem ternos per ordines urbium interfici plurimarum ґecquid ageturЄ ait ґsi oppidum aliquod curiales non haberet tantos? inter reliqua id quoque suspendi debet, ut, cum habuerit, occidanturЄ.
8. ad hanc inclementiam illud quoque accedebat dictu dirum et factu quod, siquis eum adisset iudicium potentis inimici declinans, aliumque sibi postulans dari, hoc non inpetrato ad eundem, quem metuebat, licet multa praetenderet iusta, remittebatur. itemque aliud audiebatur horrendum quod, ubi debitorum aliquem egestate obstrictum nihil reddere posse dicebatur, interfici debere pronuntiabat.
9. Haec autem et similia licenter ideo altiore fastu quidam principes agunt, quod amicis emendandi secus cogitata vel gesta copiam negant, inimicos loqui terrent amplitudine potestatis. nulla vacat quaestio pravitatum apud eos, qui, quod velint fieri, maximas putant esse virtutes.
VIII
1. Profectus itaque ab Ambianis, Treverosque festinans, nuntio percellitur gravi, qui Brittannias indicabat barbarica conspiratione ad ultimam vexatas inopiam, Nectaridumque comitem maritimi tractus occisum, et Fullofauden ducem hostilibus insidiis circumventum.
2. quibus magno cum horrore conpertis Severum etiam tum domesticorum comitem misit, si fors casum dedisset optatum, correcturum sequius gesta: quo paulo postea revocato Iovinus eadem loca profectus, Provertuidem celeri gradu praemisit, adminicula petiturus exercitus validi. id enim instantes necessitates flagitare firmabant.
3. postremo ob multa et metuenda, quae super eadem insula rumores adsidui perferebant, electus Theodosius illuc properare disponitur, officiis Martiis felicissime cognitus, adscitaque animosa legionum et cohortium pube, ire tendebat praeeunte fiducia speciosa.